Text List

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 1, M. 1, C. 3

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 1, M. 1, C. 3

UTRUM HAE RATIONES CONVENIANT SOLUM CREATURAE.

Consequenter procedendum est ad tertio quaesitum utrum conveniant solum creaturae.

Quod videtur: 1. Quia quidquid est, aut est Creator aut creatura; Creator autem nec terminatur nec formatur nec ordinatur ad aliud, sed alia ordinantur ad ipsum; ergo non ei ista conveniunt; ergo conveniunt tantum creaturae.

Contra: a. Augustinus, Ad Orosium: "Numerus et pondus et mensura Deus est".

[Solutio]: Ad quod respondendum est, sicut ibidem dicitur et Super Genesim: "Ipse est numerus sine numero, a quo est omnis numerus; ipse est mensura sine mensura, a quo est omnis mensura; ipse est pondus sine pondere, a quo est omne pondus". Unde possunt haec sumi vel formaliter vel effective. Si formaliter, prout mensuram dicitur habere quod mensuratur, et ita de aliis, conveniunt soli creaturae; si autem sumantur effective, sic possunt convenire Creatori.

PrevBack to TopNext