Text List

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 1, M. 1, C. 4

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 1, M. 1, C. 4

EX QUA PARTE ACCIPIANTUR HAE RATIONES.

Ad illud quaesitum quo quaerebatur ex qua parte acciperentur, sic obicitur:

1. Cum accipiantur ut consequentia creaturam, in quantum est creatura - esse- enim finitum est consequens creaturam in quantum huiusmodi, similiter esse speciosum et esse ordinatum: dico autem speciosum a specie, quae non est id cuius est species — ergo mensura, numerus et pondus erunt per se accidentia creaturae in quantum huiusmodi nec ad aliud praecedens referentur.

Contra: a. Istis respondent modus, species et ordo; sed ista tria secundum rationes tres causae accipiuntur: modus enim ad causam efficientem, species ad formalem exemplarem, ordo ad finalem; ergo hae tres dispositiones ex parte rationum in causa accipiuntur. Unde Augustinus, in libro 83 Quaestionum: "Universa creatura habet quo constat, quo discernitur, quo congruit. Causam ergo eius trinam esse oportet; qua sit, qua hoc sit, qua sibi amica sit. Creaturae autem causam dicimus Deum. Oportet ergo esse Trinitatem qua nihil praestantius sive intelligentius sive beatius invenire perfecta ratio potest". — Quod concedendum est.

[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum vero in contrarium respondendum quod licet hae conditiones proprie conveniant creaturae, nihilominus tamen conveniunt ex quadam relatione ad rationes causae quae sunt in Creatore. Et est attendendum quod duplex est differentia conditionum in creatura. Est enim quaedam secundum conditiones aliquo modo similes in Creatore et creatura, utpote sunt unitas, veritas, bonitas. Sunt et aliae, quae sunt in creatura in relatione ad rationes quae sunt in Creatore, et istae non procedunt secundum similitudinem quemadmodum et praedictae, et de talibus sunt mensura, numerus et pondus: licet enim aliquo modo conveniant Creatori prout est "mensura sine mensura" etc., hoc tamen est aequivoce.

PrevBack to TopNext