Text List

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 1, M. 1, C. 5

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 1, M. 1, C. 5

QUARE SINT TOT PROPRIETATES ET NON PLURES.

Consequenter procedendum est ad quinto quaesitum, quo quaeritur quare sint tot proprietates et non plures.

Cum enim sit relatio ad essentiam divinam in quantum est causa, et sit relatio ad ipsam rationem causae, secundum autem relationem ad tres rationes accipiuntur hae tres proprietates: erit ergo quarta in relatione ad essentiam causae; sicut enim relucet vestigium Trinitatis in creatura, ita relucet vestigium ipsius unitatis essentiae.

[Solutio]: Ad quod respondendum est quod sicut hae tres proprietates respondent tribus rationibus causae, ita esse causati respondet esse causae; esse vero causati non connumeratur cum suis proprietatibus, propter quod non erit maior numerus proprietatum. Cum enim hae tres rationes causae conveniant ipsi essentiae causae, materialis autem non conveniat, non erunt nisi tres proprietates respondentes tribus rationibus causae supra dictis.

PrevBack to TopNext