Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 1, M. 1, C. 6
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 1, M. 1, C. 6
UTRUM CREATURA SINE IIS INTELLIGI VEL ESSE POSSIT.
Quod videtur: 1. Essentia enim rei intelligitur sine per se accidentibus; sed haec sunt per se accidentia; ergo sine eis essentia rei creatae intelligitur.
2. Quod etiam videtur, si nos consideremus ubi haec proprie accipiuntur. Essentia enim lapidis potest intelligi sine suo pondere et sine sua mensura et sine specie accidentali: non enim hic accipitur species ipsa rei essentia; ergo sine iis potest essentia rei intelligi ; pari ratione ubi haec accipiuntur per similitudinem.
Contra: a. Non potest intelligi esse nisi finitum: infinitum enim per remotionem finis intelligitur; sed conditio mensurae ponit finitum; ergo sine mensura non potest intelligi.
b. Praeterea, res non intelligitur perfecte sine suis causis; sed hae proprietates dicunt rationem causati ad causam sub differenti ratione; ergo sine eis non potest perfecte intelligi, multo fortius nec esse.
Respondendum est quod est duplex intelligere: intelligere ipsam essentiam absolute, ut hominem quia homo est, et ita de aliis, et sic contingit intelligi sine iis conditionibus; est autem intelligere in comparatione ad causas extrinsecas, et secundum hoc relatione ad primam causam, quae est sub triplici ratione, non est intelligere esse causati sine iis. Unde Augustinus, XI libro De civitate Dei: "A Deo est omnis modus, omnis species, omnis ordo, sine quibus nihil rerum inveniri vel cogitari potest".
[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod obicitur in contrarium quod sunt per se accidentia: respondendum est quod sunt quaedam proprietates consequentes esse omnino, quae non respiciunt causam ut dicant habitudinem causati ad causam, et sine talibus contingit intelligi utroque modo esse rei; huiusmodi autem non sunt numerus, mensura et pondus; et licet non sint de esse rei, nihilominus tamen dicunt habitudinem ad causam, sine qua nec fit nec est res.
2. Ad secundo obiectum dicendum est quod non est simile de iis proprietatibus in rebus ubi proprie accipiuntur, et in rebus in quibus accipiuntur secundum extensionem. In rebus enim ubi proprie accipiuntur, sunt per se accidentia consequentia esse et fieri rei totaliter; ubi vero accipiuntur secundum extensionem, non sic, sed dicunt habitudinem ad rationes causae secundum quas est fluxus in esse.