Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 1, M. 1, C. 7
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 1, M. 1, C. 7
DE DIFFERENTIA ISTARUM DISPOSITIONUM AD ALIAS.
Deinde procedendum est ad septimo quaesitum, scilicet de differentia istarum conditionum et aliarum quae attribuuntur rebus communiter, ut sunt modus, species et ordo, sicut dicit Augustinus, in libro De natura boni.
a. Cum enim sint diversae dispositiones, quae in ternario accipiuntur et non secundum eamdem rationem conveniunt— non enim secundum eamdem rationem conveniunt rei creatae mensura, numerus et pondus, et modus, species et ordo, et "quo constat, quo congruit, quo discernitur", et iterum essentia, virtus et operatio — cum ergo haec insint creaturae et non secundum eamdem rationem, sed differentem, rationes autem in re sint ordinatae: erunt ergo istae rationes secundum prius et posterius in creatura.
[Solutio]: Quod concedendum est. Hae enim rationes, mensura, numerus et pondus, accipiuntur primo in re creata secundum quod fit; hae autem rationes, modus, species et ordo, accipiuntur in re secundum quod est a Primo; hae autem, "quo constat" etc., accipiuntur secundum quod regitur a Primo in esse; hae autem, essentia, virtus, et operatio, secundum quod habent rationem efficiendi a Primo, in quantum in eis operatur. Sic ergo possunt distingui secundum prius et posterius; nihilominus tamen in Scripturis accipiuntur quaedam pro quibusdam. Quantum autem ad praesens primae sunt mensura, numerus et pondus. De modo autem, specie et ordine diffusius dicetur, ubi agetur de peccato secundum quod est corruptio modi, speciei et ordinis, in Tractatu de peccato ; de essentia et virtute et operatione, propter hoc quod mentionem facit Dionysius, in Tractatu de angelis. Ordo autem istarum conditionum attenditur secundum hoc quod mensura refertur ad ipsum esse, quod terminatum est ex potentia, quae appropriatur Patri; numerus vero attenditur quantum ad discretionem sive distinctionem, quae appropriatur Filio propter notitiam; pondus vero attenditur quantum ad ordinem sive bonitatem, quae appropriatur Spiritui Sancto.