Text List

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 1, M. 2, Praeambulum

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 1, M. 2, Praeambulum

Consequenter dicendum est de vestigio, quod similiter refertur ad rationem causae: dicitur enim creatura vestigium ipsius Creatoris. Circa quod quaerendum est primo, utrum dicatur multipliciter aut univoce de omnibus, de quibus dicitur. Dicuntur enim creaturae vestigia, sicut dicit Augustinus, in libro De Trinitate: "Oportet utCreatorem "per ea, quae facta sunt", intellectu conspicientes, Trinitatem intelligamus, cuius in creatura apparet vestigium". Dicuntur etiam opera redemptionis; unde Gregorius, super illud Iob 11,7: "Forsitan Dei vestigia comprehendes": "Vestigia Dei sunt benignitas visitationis, qua viam nobis ostendit". Dicuntur etiam vestigia opera Christi, Iob 23,11: "Vestigia eius secutus est pes meus". Dicuntur etiam vestigia effectus divinorum iudiciorum, Eccli. 42,19: "Revelans vestigia occultorum", vel dicuntur ibi " occulta" quae sunt in cogitatione humana. Quaeritur ergo: Primo, utrum vestigium dicatur uno modo de omnibus iis vel differenter; secundo, quid dicatur vestigium secundum quod convenit creaturis; tertio, utrum conveniat omnibus creaturis; quarto, utrum conveniat secundum magis et minus; quinto, utrum dicatur vestigium Trinitatis proprie aut unitatis essentiae utriusque; sexto, utrum possit tolli ratio vestigii a creatura; septimo, utrum per vestigium sit manuductio ad causam, cuius est vestigium, aut abductio.

PrevBack to TopNext