Text List

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 1, M. 2, C. 1

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 1, M. 2, C. 1

UTRUM VESTIGIUM DICATUR UNO MODO VEL DIFFERENTER.

Ad primum sic obicitur quod multipliciter dicatur: 1. Opus enim dicitur multipliciter de ipso opere operante et de re operata; ergo, cum opus dicatur vestigium, vestigium dicetur multipliciter de ipsis actionibus et de rebus quae aguntur, cum de utrisque dicatur, sicut patet ex praemissis.

2. Praeterea, secundum quod vestigia dicuntur opera Christi, non faciunt oberrare, secundum quod vestigia dicuntur creaturae, dant occasionem oberrandi. Unde Augustinus, in libro De libero arbitrio: "Vae qui derelinquuntte ducem et lucemet oberrant in vestigiis tuis qui nutus tuos pro te amant et obliviscuntur quid innuas!"

Contra: a. In omnibus iis notatur impressio effectus a causa, qui quodammodo assimilatur ei, sicut vestigium in pulvere assimilatur figurae pedis.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod sunt vestigia per appropriationem ipsius potentiae divinae, ut opera creationis; et sunt vestigia divinae sapientiae per appropriationem, ut ea in quibus relucet sapientia, et de iis dicitur in libro De libero arbitrio: "Quocumque te verteris, quibusdam vestigiis operibus suis impressis Sapientia loquitur tibi" ; sunt etiam vestigia bonitatis divinae, et secundum hoc accipitur Iob 11,7 et 23,11. In omnibus autem iis quaedam est ratio communis, licet secundum prius et posterius dicta. Nec ita dicuntur vestigia potentiae quin illa eadem dicantur vestigia sapientiae et bonitatis, et ita de aliis: indivisa enim sunt opera potentiae et sapientiae et bonitatis divinae, licet sic approprientur.

[Ad obiecta]: 1. Ad id autem quod obicitur in contrarium dicendum est quod non est simile de hoc nomine opus et de hoc nomine vestigium. Hoc enim nomen opus non habet unam rationem secundum quam dicitur de opere operante et re operata, et ad diversa genera refertur; vestigium autem sub ratione nominis utrobique dicit effectum aliquo modo similem suae causae ratione dispositionis, etsi non sit similis in genere vel specie vel natura.

2. Ad secundo vero obiectum dicendum est quod licet vestigia, quae sunt actiones, non dente occasionem errandi, vestigia vero, quae sunt res operatae, occasio sint erroris, hoc non est secundum se, sed ratione perversae considerationis et affectionis nec quoad hoc dicuntur vestigia.

PrevBack to TopNext