Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 2, M. 1, C. 2
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 2, M. 1, C. 2
UTRUM CREARI SIT ALIUD QUAM ESSE CREATURAE VEL IDEM.
Quod sit aliud, videtur: 1. Eo quod nulla res est suum fieri, utpote generatum non est suum generari, et corruptum non est suum corrumpi, et ita de aliis; ergo pari ratione creatum non est suum creari.
2. Item, quod est et quo est in compositis differt ; sed quod est est creatum, quo est est ipsa creatio: et intelligo de creatione passive dicta; ergo creatum non est sua creatio.
3. Item, ipsum creari transit, ipsum vero creatum manet, cum non est creatio; ergo non est idem creari et esse creati.
4. Item, terminus non est illud cuius est terminus; sed esse creati est terminus creationis; ergo esse creati non est ipsa creatio.
Contra: a. Sicut se habent ad invicem esse causae et esse causati, sic se habent creatio active dicta et passive; ergo permutatim, sicut se habet creatio active dicta ad esse causae, ita creatio passive dicta ad esse causati; sed creatio active dicta idem est quod esse causae; ergo creatio passive dicta idem est quod esse creati.
b. Item, creari nihil aliud est nisi nunc primo esse post non-esse omnino: haec enim convertuntur; ergo nihil aliud est creari nisi esse cum huiusmodi conditionibus; sed hoc non variat essentiam eius quod est esse, scilicet cum additur nunc primo ; ergo creari est idem quod esse eius quod creatur.
c. Item, si creari praecederet esse creati, sicut mutari praecedit esse eius in quod mutatur, tunc aliquid, quod non esset aeternum, praecederet primum esse creati; sed hoc est impossibile, cum ante primum esse creati non est nisi Creator; ergo creari non est aliud quam esse creati.
Respondendum est quod, cum duplex sit fieri — uno enim modo sequitur: si fit, est ; alio modo: si fit, non est — quod creatur, fit, et cum fit, est; unde creari non est aliud nisi nunc esse primo post omnino non—esse ab eo qui potest dare esse.
[Ad obiecta.]: 1. Ad id vero quod obicitur in contrarium quod in aliis mutationibus non est factum suum fieri: respondendum est quod aliter loquendum est de fieri et de eo quod fit. Nam id quod est primo, est quod primo fit; fieri tamen non est quod fit, sed tamen est simul cum eo, nec prius ens quam ipsum nec duo entia proprie. Nec est simile defieri in aliis mutationibus et in creatione, quia in aliis mutationibus, fieri antecedit illud quod fit tempore vel natura hic autem non sic, sed fieri est simul tempore et natura.
2. Ad secundo obiectum dicendum est quod licet id quod fit non sit idem cum eo quod est fieri, tamen non penitus est idem nec penitus diversum, et sic potest esse in aliis compositis.
3. Ad tertio obiectum dicendum est quod licet fieri transeat, esse vero maneat, nihilominus tamen hoc est quodammodo illud. Quod autem dicitur transire, hoc est ratione conditionis additae, scilicet nunc primo post non—esse, et ratione eius transit: licet enim nunc sit, tamen non nunc primo est post non-esse, et hoc dicit fieri Creationis, quod est creari.
4. Ad quartum vero dicendum est quod non est simile in hoc fieri et in aliis: hoc enim fieri est non prius quam res est, in aliis vero contingit, et ideo ibi proprie dicitur terminus, hic autem non dicitur nisi secundum quamdam rationem, sicut infra patebit.
a. Ad id vero quod obicitur ex permutata proportione, dicendum est quod non est simile in creatione active dicta respectu essentiae creantis et in creatione passive dicta respectu essentiae creatae. Nam creatio active dicta est ab essentia creantis. et est idem cum essentia creantis secundum rem; essentia vero creati non est a qua sit ipsum creari, sed simul sunt et quodammodo idem, quodammodo non idem. In hoc autem est convenientia, quod creari transit et creare transit, sed unum secundum. se et alterum secundum accidens: nam creare ratione essentiae creantis non transit, sed ratione habitudinis ad creatum, ex qua ratione transit creari.