Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, T. 3, C. 1
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, T. 3, C. 1
UTRUM MUTATIO DICATUR AEQUIVOCE AN UNIVOCE DE CREATIONE ET DE CONDITIONE.
Circa primum sic: a. Mutatio, quae est de omnino non-esse in esse, nihil habet commune, mutatio vero, quae est de esse in non-esse, habet aliquid commune secundum quod dicitur: "generatio unius est corruptio alterius", secundum quod dicitur quod non omnino secedit in non-esse; ergo mutatio non dicitur secundum unam rationem de exitu primo et exitu consequenti.
b. Quod autem dicatur ratione primi exitus mutatio, sic arguitur: Oppositio est inter Creatorem et creaturam, in quantum huiusmodi; sed Creator, in quantum huiusmodi, est immutabilis; ergo creatura, in quantum creatura, est mutabilis; sed creatura, in quantum huiusmodi, dicit exitum de non-esse in esse; ergo secundum hoc est mutabilis; utroque ergo modo dicetur mutabilis per oppositionem ad Creatorem, qui nec mutatur de non-esse in esse nec de esse in non-esse.
Contra: 1. Quae est causa rerum ut sint post non-esse, ea est causa rerum ut non sint post esse; sicut ergo eadem est causa, ita et idem effectus; sed ille effectus est mutatio sive variatio; ergo variatio sive mutatio dicetur univoce.
2. Item, licet generatio sit mutatio de non-esse in esse et corruptio sit de esse in non-esse, nihilominus tamen mutatio, dicetur univoce de generatione et corruptione; ergo a simili dicetur de primo exitu et consequenti.
[Solutio]: Ad hoc respondendum quod mutatio proprie dicta fundatur super aliquod subiectum, quod mutari dicitur; extenditur tamen ut dicatur mutatio "a non-subiecto in subiectum vel a subiecto in non-subiectum vel a subiecto insubiectum, large sumpto non-subiecto ad non—subiectum" negative sumptum et privative: et secundum hunc modum dicetur mutatio in exitu primo. Sed attendendum est quod mutatio de non-esse in esse respicit in quod mutatur principaliter; mutatio vero de esse in non-esse respicit a quo fit mutatio. Non negatur ergo quin sumpta generali ratione dicatur univoce mutatio de primo exitu et consequenti, proprie vero sumpta non dicitur univoce.
On this page