Text List

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, T. 3, C. 2

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, T. 3, C. 2

UTRUM OMNIS CREATURA SIT MUTABILIS.

Secundo quaeritur an- omnis creatura sit mutabilis aut quaedam immutabilis, quaedam non.

Quod omnis sit mutabilis, arguitur: a. Ex hoc quod omnis creatura est de nihilo, sicut dicit Augustinus, in XII De civitate Dei: "Omnia, quae sunt facta, mutabilia sunt, quia de nihilo facta sunt".

b. Item, quod recipit magis et minus, mutabile est; sed creatura recipit magis et minus in esse vel bene esse; ergo est mutabilis.

c. Item, in Quaestionibus Veteris et Novi Testamenti: "Quod vicibus temporum ministratur ita ut ipsa tempora aliquando non servent sua officia, quomodo appellatur aeternum?" Ex quo vult innuere quod aliquam mutationem recipiunt in tempore, propter quam non debent dici, res aeternae.

Quod autem quaedam sit mutabilis, quaedam immutabilis: 1. Accipitur ex hoc quod illud, quod est immortale, est immutabile; aliqua vero res creata est immortalis; ergo est immutabilis.

2. Praeterea, universale est conditio creaturae; sed conditio universalis est incorruptibile; ergo et immutabile; per consequens ergo aliqua creatura est immutabilis.

3. Item, Gregorius: "Angelus in statu suo immutabilis permanet". Ergo aliqua creatura immutabilis.

4. Forte dicetur quod immutabilis est aliqua creatura quoad esse, sed mutabilis quoad bene esse, et ita aliquo modo mutabilis, aliquo modo immutabilis, videlicet quantum ad esse. Quod videtur per hoc quod dicit Damascenus: "Quorum esse a versione incipit, haec versioni subiecta sunt vel corrupta vel secundum electionem alterata. Intellectualia igitur, angelos scilicet et animas, secundum electionem et eam, quae est inbono, profectionem, et eam, quae est ex bono, abscessionem intensam, reliqua vero secundum generationem et corruptionem et eam, quae est secundum qualitatem, transmutationem et secundum quantitatem et secundum localem motum". Ex quo videtur quod intellectualem creaturam immutabilem dicat secundum esse, mutabilem secundum bene esse et male. — Sed videtur contrarium per hoc quod dicit alibi in eodem libro: "Angelus immortalis est, non natura, sed gratia". Et Philosophus, loquens de superioribus corporibus dicit: "Dii deorum, quorum opifex ego sum, natura quidem dissolubiles, me autem volenteindissolubiles". Ergo huiusmodi creaturae mutabiles sunt natura etiam quoad esse.

5. Item, universum creatura est; aut ergo mutabilis aut immutabilis. Si immutabilis quoad esse, ergo non omnis creatura mutabilis; si vero mutabilis, cum potentia non sit infinita, — rei enim finitae non est potentia infinita — aliquando mutabitur: quoad esse; ergo universum aliquando desinet esse.

6. Item, beatitudo est quaedam res creata secundum quod supponit formam hominis beati; aut ergo est mutabilis aut immutabilis. Immutabilis non potest esse, cum sit creatura; mutabilis autema esse non potest, cum sit beatitudo: "beatitudo autem est status omnium bonorum congregatione perfectus" ; sed iste status non potest esse cum mutabilitate; ergo non est mutabilis; non ergo omnis creatura mutabilis.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod omnis creatura, in quantum huiusmodi, mutabilis est secundum aliquem modum. Nam si obiciatur de ipsa mutabilitate cum sit creatura, utrum mutabilis sit: respondendum est quod aliter dicitur res mutabilis quae mutatur, et aliter ipsa mutabilitas. Nam mutabilitas dicitur mutabilis tamquam causa formalis rei quae mutatur; creatura vero alia, quae simpliciter dicitur creatura, mutabilis dicitur secundum se ipsam. — Et si dicatur mutabilitas non mutabilis secundum quemdam modum eo quod mutationem non participat in generatione formae - tunc enim esset processus in infinitum — non tamen immutabilis dicitur sicut divina essentia dicitur immutabilis: divina enim essentia dicitur immutabilis - contrae hoc: quod mutatio mutabilis dicitur et mutabilitas mutabilis et res, quae secundum se ipsam mutatur, mutabilis.

[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem primo, quo ostenditur quod quaedam creatura est immutabilis, quia immortalis: respondendum est quod immutabile non tantum removet mutationem quoad esse, sed quoad esse bene vel male; unde licet aliqua creatura dicatur immortalis, quia mori nou potest, non tamen dicitur immutabilis: sunt enim alia genera mutationum.

2. Ad id vero quod obicitur de universali in quo notatur conditio creaturae ex hoc quod dicitur incorruptibile: dicendum est quod incorruptibile dicitur eo quod ex ratione universalis non habet causam corruptionis per se, licet secundum accidens; secundum hoc autem licet non dicatur mutabile, nihilominus tamen secundum communem conditionem creaturae ipsa est mutabilis de se nisi contineatur a Creatore in esse. Unde v Augustinus, Super Genesim ad litteram, libro IV: "Creatoris potentia et omnipotentis virtus causa subsistendi est omni creaturae; quae virtus ab eis, quae creata sunt, regendis si aliquando cessaret, simul et illorum cessaret species omnisque naturaconcideret". Ex quo accipitur quod si aliqua creatura dicitur immutabilis, non est de se, sed de voluntate et dono Conditoris.

3. Ad tertium dicendum quod angelus licet sit immutabilis secundum statum gratiae aut gloriae, tamen est mutabilis in eo quod est ex nihilo. Unde Gregorius, super illud Iob 4,18: "Ecce, qui serviunt ei, non sunt stabiles" etc.: "Angelus, etsi in statu suo immutabilis permanet, in hoc tamen quod creatura est, vicissitudinem mutabilitatis habet et ita stabilis non est. Si enim natura mutabilis non esset, cum esset benecondita, in nullis cecidisset". Et hoc est quod dicit Ioannes Damascenus quod "angelus estimmortalis, non natura, sed gratia".

4. Ad quartum, scilicet utrum angelus mutabilis sit quoad esse, et similiter de caelestibus corporibus: dicendum quod de se non habent immutabilitatem quoad esse, sed de bonitate Creatoris, qui cuidam creaturae dat similitudinem suae immutabilitatis sicut illi creaturae congruit, scilicet quod non mutatur de esse in non-esse, licet possibilis sit ex eo quod est de nihilo.

5. Ad quintum dicendum de eo quod obicitur de universo, quod aliter dicitur universum mutabile et aliter aliqua pars universi. Dicitur enim universum mutabile ratione quarumdam suarum partium; unde Augustinus, in Quaestionibus Veteris Testamenti: "Inconveniens est mundum aeternum dicere, quem cum videmus passioni subiectum et per singula senescere, deficere credimus .et finiri". Dicitur etiam universum mutabile, quia de nihilo factum est, et ratione huius dicitur consimiliter mutabile sicut et singulae creaturae. Dicitur tamen immutabile eo quod non mutabitur ratione nobilium creaturarum in non-esse ex dispositione Conditoris.

6. Ad sextum dicendum, scilicet de beatitudine creata, quod beatitudo creata immutabilis dicitur eo quod non mutabitur; non autem dicitur immutabilis eo quod non possit, in eo quod creatura, mutari; nec mutabile ex ratione creaturae opponitur beatitudini: licet enim beatitudo sit "status omnium bonorum congregatione perfectus", tamen beatitudo creata non habet omne bonum nisi secundum quod ei congruit; unde non habet immutabilitatem eo modo quo Deus, dicitur immutabilis. Dicetur ergo beatitudo creata "status omnium bonorum" sufficientium "congregatione perfectus", et sic non opponetur mutabilitas quae congruit creaturae, sed mutabilitas, quae est defectus bonorum sufficientium, habet oppositionem respectu beatitudinis. — Et si obiciatur quod mutabile dicit possibilitatem, possibilitas autem non est infinita, et ita aliquando reducetur ad actum; si vero reducitur ad actum, non fuit beatitudo, cum beatitudo sit vita aeterna: quod autem aeternum est, non deficiet — dicendum est quod possibilitas illa infinita dicitur quoad hoc quod non reducetur in suum actum, eo quod ponit in se aeternitatem boni, quae opponitur defectui boni sive bono deficienti. Nec est mirum si possibilitas sit infinita, cum sit rei infinitae duratione; quod autem non est reducibilis in actum, non est tantum ex ipsa, sed ex voluntate Conditoris.

PrevBack to TopNext