Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, T. 3, C. 3
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, T. 3, C. 3
UTRUM CREATURA SIT MUTABILIS IN NON-ESSE OMNINO.
Tertio quaeritur utrum creatura sit mutabilis in non-esse omnino de esse sicut de non-esse in esse. Quam quaestionem movet Augustinus, in libro Contra adversarium Legis et Prophetarum, et relinquit eam indeterminatam.
Quod non, sic videtur: 1. Principii dantis esse est conservare esse; ergo quantum est de ipso non cedit in omnino nihil. — Item, natura ipsius rei conditae tendit ad conservationem sui, et si non potest se salvare in uno solo, habet virtutem conservandi se in alio ; ergo quantum est de intentione naturae non perit. — Item, res, quae habet contrarium, ex ratione contrarii non omnino cedit in nihil, quia intentio contrarii est convertere in suam formam; ex nulla ergo parte est quod omnino secedat in non-ens.
2. Item, si res aliqua secedit in non-ens, aut illa est spiritualis aut corporalis. Spiritualis non est, cum sit potentior corporali et similior Primo, cuius est res conditas salvare ; corporalis vero non est, quia aut est simplex, utpote principium rerum corporalium, aut composita ex illis. Composita vero non omnino cedit in non-ens: compositum enim omne dissolubile est et resolubile in sua principia. Simplex non erit in illo genere, quia simplicia aut sunt corpora caelestia, et haec non secedunt in non-ens, quia non corrumpuntur; si vero sunt elementa, non omnino cedunt in non-ens, quia ab invicem generantur et unius corruptio est alterius generatio; nulla ergo creatura corporalis secedit in non-ens omnino.
3. Forte dicetur quod hoc verum est in substantiis, sed in formis accidentalibus non est sic - contra quod est quod formae accidentales si habent contrarietatem ad invicem, fit ad invicem transmutatio, et ita si una desinit esse in subiecto, alia fit in subiecto. — Praeterea, formae accidentales causantur a principiis in substantia; sed principia in substantia substantiae sunt; ergo causantur a substantiis. Si ergo principia, quae sunt substantiae, non omnino cedunt in non-ens, nec formae accidentales quae ex illis causantur.
4. Praeterea, si dicatur quod licet non secedant in non-ens omnino, possunt tamen secedere: reducatur haec potentia in actum; si reducitur, non magis reducetur quam cum mundus innovabitur; sed innovatio mundi erit praecedente igne, qui comburet faciem mundi; sed sic est de natura ignis quod convertit ea, quae comburuntur, in se; ergo omnia, quae non permanebunt in sua forma post combustionem, permanebunt in specie ignis vel resolventur ad sua principia; sed sua principia permanebunt in sua essentia: "Praeterit enim figura huius mundi", sed non substantia, sicut habetur I Cor. 7,31.
5. Item, si omne quod procedit de non-esse in esse, ex hac ratione postea de esse verteretur in non-esse, qua ratione unum verteretur, et aliud verteretur; sed quaedam sunt quae non vertuntur in non-esse nec vertentur, immo incorruptibilia sunt; ergo :consimili ratione et alia non, vertentur in non-esse omnino.
Contra: a. Dicitur Hebr. 1,11, super illud Psalmi: "Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnessicut vestimentum veterascent" etc.: "Veterascere; dicitur illud quodmore vestis paulatim consumitur". Si ergo consumuntur hoc modo, tandem omnino deficient.
b. Item, Apoc. 21,1, dicitur: "Vidi caelum novum et terram novam et mare iamnon est". Ergo mare desinet esse. — Item, Isai. 51,6: "Caeli sicut fumus liquescent". Cum ergo caeli evanescent, de quibus minus videtur, alia cedent in non-esse, de quibus magis videtur.
C. Item, Gregorius, in Moralibus: "Cuncta ex nihilo iacta sunt eorumque essentia ad nihilum tenderetnisi ea Auctor omnium manu regiminis retineret". Sed Auctor omnium non retinebit manu regiminis semper ea quae propter solam hominis necessitatem sunt; cum ergo creaturae interiores corporales, ut animalia et plantae et huiusmodi, propter solam hominis necessitatem sint, ablata necessitate secedent in nihilum. -— Item, Gregorius: "Omnia, quae a Deo creata sunt, quae modo sic, modo aliter sunt, iuxta non-esse sunt". - Item, Eccli. 14,20: "Omne opus corruptibile in fine deficiet" ; sed multae creaturae sunt opera corruptibilia; ergo in fine deficient.
d. Item, corruptio generationi opponitur et quorum est generatio, eorum est corruptio et quae sunt generabilia, sunt corruptibilia ; ergo a simili, cum quod creatur, de non-esse in esse mutatur, quod autem perit, de esse in non-esse mutatur, erit eorum, quorum est creatio, in non-esse mutatio.
e. Item, Damascenus: "Omnia quae sunt creabilia, omnino sunt etvertibilia" sed quae omnino sunt vertibilia, omnino sunt corruptibilia; ergo creabilia sunt corruptibilia.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod ea quae creabilia sunt, quantum est de se, sunt in non-esse vertibilia, hoc est si non haberent aliam causam continentem et conservantem. Non tamen omnia sunt vertibilia in non-esse de voluntate Conditoris: ea enim permanebunt ex voluntate Conditoris quae sunt ad fruendum ipso vel ordinata ad illud, et si non permanent ad gloriam, permanent ad poenam.
[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod obiectum est in contrarium quod omnia debeant permanere: dicendum quod non permanebunt in se ipsis, cum in se ipsis ordinentur ad hominem secundum quod est res corruptibilis; unde amota corruptibilitate non erit indigentia eorum, et sic in se ipsis non permanebunt. Et licet voluntas Creatoris, quantum est de se, sit immutabilis et causa sit sufficiens salvandi res, tamen non semper salvabuntur huiusmodi res: voluntas enim divina sicut est ad salvandum huiusmodi res, dum sunt necessariae usui humano, ita ab aeterno fuit voluntas ad non salvandum, cum non erunt necessariae. Nec tamen hoc est eo quod subtrahit Dominus virtutem contentivam sive conservativam, sed res ipsae in se ipsis deficiunt, cum sint ex nihilo, et non apponitur virtus conservativa, cum non est necesse.
2. Ad illud vero quod quaeritur si aliqua forma secedit in, non-esse, utrum sit spiritualis aut corporalis: dicendum quod aliqua est spiritualis, ut sensibilis in brutis vel vegetabilis in plantis; aliqua etiam est corporalis, utpote sunt ea corpora quae ad istam vel illam animam ordinantur. — Et si dicatur quod ad sua principia resolvantur: non est tamen hoc verum de sensibili anima vel vegetabili, quae non habent principia corporalia nec incorporalia in quae resolvantur.
3. Ad id vero quod obicitur de formis accidentalibus: dicendum quod formae accidentales quaedam secedunt in non-esse, quaedam vero permanebunt, sicut est de principiis illarum formarum ex parte substantiae quod quaedam secedent in non—esse, quaedam vero permanebunt. Sicut enim substantia animalium irrationalium et vegetabilium et mineralium et artificialium cum principiis propinquis secedent in non-esse, ita et formae accidentales quae ex iis per se consequuntur. Non sic autem est de iis formis accidentalibus quae insunt corporibus superioribus, in quantum sunt de ordine universi et non ordinantur ad motum vel mutationem per se: illae enim quae ordinantur ad motum vel mutationem, pertinent ad figuram huius mundi quae praeteribit ; "substantia vero eas qualitates habebit, quae incorruptibilibus corporibus convenient", sicut dicit Augustinus, in libro De civitate Dei.
4. Ad id vero quod obicitur de igne conflagrationis, quod convertet omnia corpora corruptibilia in se, et ita in ipso salvari debeant: respondendum est quod non. Agit enim ille ignis in huiusmodi res consumendo, non sibi assimilando. Aliae vero res sunt quarum erit innovatio, et in illas aget purgando et sibi quodammodo assimilando, non ratione formae ignis, sed ratione luminositatis.
5. Ad id quod postea obicitur quod eadem ratione unum verteretur in non-esse sicut et aliud: respondendum est quod, licet quoad hoc conveniant quod ex nihilo fiunt omnia quae creata sunt, non tamen consimilis est ratio omnium ex alia parte; quorumdam enim est voluntas divina ut naturaliter ordinentur ad participationem beatitudinis, et quia participare non possunt beatitudinem nisi ea quae habent immortalitatem vel habere possunt, ideo ex voluntate Conditoris et munificentia quaedam res creatae participant immortalitatem et quae per se ordinantur ad illarum rerum habitationem perpetuam; aliae vero, quae non sunt huiusmodi, sibi relictae cedunt in non—esse.
a. Ad et id vero quod consequenter opponitur per auctoritatem Sacrae Scripturae quod caelum et terra peribunt, et ita secedent in non-esse: respondendum per hoc quod dicitur in Glossa super illud Hebr. l,11: "Omnes ut vestimentum veterascent", Glossa: "Caeli meliorem formam recipient: et sicut amictus extenditur et plicatur, ita tam facile mutabit Deus caelos, et post mutationem manebunt, quia facta Dei iamsub aeternitate stabunt nec ad corruptionem revertentur" ; et iterum: "Caeli aerei peribunt ab eo quod sunt, dum immutabuntur in melius creaturae" De terra etiam dicitur Eccle. 1,4: "Terra in aeternum stat" ; licet enim a corruptibili forma transeat, permanebit tamen sub incorruptibili.
b. Ad illud autem quod dicitur de mari in Apocalypsi, quod " iam non erit": dicendum quod, licet aqua secundum quod fluxibilis est et mutabilis, transeat, remanebit tamen secundum naturam perspicui et lucidi; hae enim qualitates congruent etiam corporibus iam existentibus incorruptibilibus.
c. Ad auctoritatem B. Gregorii dicendum quod non omnia secedunt in non-esse, quia a bonitate Creatoris conservantur et conservabuntur, sicut dictum est. Et licet quaedam dicantur esse prope non-esse propter quamdam dispositionem nihilominus tamen permanent propter Conditoris bonitatem.
d-e. Ad id vero quod obicitur de similitudine generationis et corruptionis ex una parte et creationis et mutationis omnino in non-esse ex altera: dicendum quod non est simile. Generatio enim et corruptio sunt in materia formarum contrariarum sive contrariorum quae agunt et patiuntur ad invicem, et propter hoc quorum est generatio, eorum est corruptio et unius generatio est alterius corruptio ; non sic autem est de creatione et mutatione in omnino non-esse. Ea enim, quae de nihilo creantur, quaedam in esse a bonitate Conditoris conservantur propter immortalitatis participationem.
On this page