Text List

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, T. 3, C. 3

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, T. 3, C. 3

UTRUM DEUS POSSIT CONFERRE CREATURAE OMNIMODAM IMMUTABILITATEM.

Quarto quaeritur utrum Deus possit conferre creaturae omnimodam immutabilitatem, scilicet quod sit immutabilis secundum naturam.

Quod videtur: 1. Sicut enim potentia Dei confert immutabilitatem ex gratia, cum indifferens sit potentia, potest conferre immutabilitatem ex natura.

2. Praeterea, quaedam res in ultimo statu perducentur ad immutabilitatem; sed indifferens est potentiae divinae primus status et ultimus; ergo in primo statu potest conferre immutabilitatem creaturae.

Contra: a. Res, quia sunt de nihilo, sunt mutabiles; sed omne quod est a Primo, vel est de ipso, sicut Filius de substantia Patris et Spiritus Sanctus, vel est de nihilo; et si est de nihilo, est creatura, et ita mutabilis; cum ergo impossibile sit de sua substantia creaturam, facere, sed, de nihilo, ergo impossibile est creaturae ex natura sua conferre immutabilitatem.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod immutabilitas dicitur duobus modis: vel removendo actum vel removendo potentiam. Si removendo actum, non est impossibile creaturam esse immutabilem; et hanc posset contulisse Creator creaturae. Secundum autem quod removet potentiam sive possibilitatem, sicut non potest de sua substantia sibi diversum in substantia producere, sic non potest conferre immutabilitatem ex natura rei existentis ex nihilo, non quia non possit omnipotens dare incommutabilitatem naturae, sed non differenti in substantia a se, sed indifferenti: Filius enim est incommutabilis natura, quemadmodum Pater et similiter Spiritus Sanctus; creatura vero, ex hoc quod creatura, natura est mutabilis, non ergo est capax immutabilitatis secundum naturam: incommutabilitas enim secundum naturam idem est quod substantia secundum quod est Dei, et haec est impossibilis creaturae.

[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem dicendum quod non est simile de incommutabilitate ex gratia et de illa quae est ex natura. Nam quod dico ex natura, ad creatum in quantum creatum refertur, ut ex se esset mutabile; quod autem dicitur ex gratia, refertur ad donum Conditoris naturae superadditum. Et ideo dicit Damascenus quod "angelus immortalis est, non natura, sed gratia". — Et si dicatur quod sicut aeternitas, in qua creatur angelus vel anima rationalis, est ei naturalis, ita posset esse de incommutabilitate quod posset esse naturalis: respondendum est quod aeternitas illis attribuitur, non quia non possint habere finem, sed quia non habebunt finem nec aliquid est activum in illas res, per cuius potentiam possint destrui, quod aliud sit a substantia gubernatoris. Incommutabilitas vero non sic se habet: est enim quaedam incommutabilitas liberi arbitrii, quae si esset in istis creaturis, non mererentur bonum aut malum. Unde posita libertate ad merendum, quae convenit creaturae rationali, congruit mutabilitas, et ex alia parte, sicut dictum est, aeternitas, et ita non secundum eumdem modum sunt aeternitas et incommutabilitas, nisi accipiantur aeternitas et incommutabilitas prout utrumque est proprium Dei.

2. Ad id vero quod obicitur quod primus status et ultimus sunt indifferentes potentiae divinae: respondendum quod, licet ex parte potentiae Dei sit indifferentia, ex parte tamen creaturae ad ipsam est differentia; Quod enim habet ex natura, minus perfectum est quam quod habet ex dono naturae, superaddito. Si vero coniungeret haec duo a principio, dicerentur secundum quemdam modum naturalia quae modo dicuntur gratuita, et secundum hunc modum posset incommutabilitas naturalis, sed ex participatione, creaturae convenire.

PrevBack to TopNext