Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, T. 4, Praeambulum
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, T. 4, Praeambulum
Transeundum est ad considerationem de aeternitate vel de temporalitate mundi. Circa quod haec sunt quaerenda: Primo quaeritur utrum aeternitas conveniat mundo aut temporalitas; secundo, de coaevitate ipsius mundi vel eorum quae primo erant creata in mundo; tertio, si mundus incepit esse secundum quod philosophi loquuntur de verbo incipiendi.