Text List

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, T. 4, C. 1

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, T. 4, C. 1

UTRUM AETERNITAS CONVENIAT MUNDO

ARTICULUS I

Utrum mundus sit aeternus ex parte initii.

Circa. primum sic: 1. Bonitas Dei nunquam vacua. esse credenda est; sed ab aeterno fuit bonitas; ergo ab aeterno fuit mundus.

2. Item, voluntas Dei aeterna est; sed si noluit ab aeterno facere mundum et voluit tacere mundum post, ergo aliqua mutatio videtur esse voluntatis divinae: sicut est in voluntate nostra si nos volumus facere aliquid nunc quod nolebamus prius facere, mutabilis videtur voluntas; ergo, cum voluntas eius sit immutabilis, non aliquando voluit facere mundum et aliquando non.

3. Item, essentia Dei fuit aeterna et voluntas eius similiter; aut ergo non statim fecit mundum aut fecit. Si statim, ab aeterno fuit mundus; si vero non statim, ergo prior erat vacatio quam operatio; ergo potentia divina exivit ab otio in actum; sed potentia, quae exit ab otio in actum, mutabilis est; ergo potentia divina est mutabilis; sed hoc est impossibile; ergo mundus fuit ab aeterno.

4. Item, creatio est actio qua Deus fecit mundum, vel alio nomine nuncupetur. Aut ergo semper Deus fuit in illa actione aut non semper. Si semper iuit illa actio in Deo, semper fuit mundus, et ita ab aeterno; si non semper, in aliquo instanti erat dicere quod actio illa iniuit et ante non infuerat; cum ergo de non agente tunc fieret agens, tunc mutatio erat ; sed Deus est immutabilis; ergo et eius actio immutabilis; ergo semper erat mundus.

5. Item, Augustinus, in libro De civitate Dei: "Sicut Dominum Deum aliquando Dominumnon fuisse dicere non audeo, ita hominem nunquam antea fuisse et in quodam tempore primum hominem creatum fuisse dubitare non debeo". Ergo Deus ab aeterno fuit Dominus ; sed dominus non dicitur nisi alicuius rei dominus; sed non est aliqua res cuius dicatur dominus, nisi aut mundi aut alicuius partis mundi; ergo vel mundus vel aliqua pars mundi erat ab aeterno, respectu cuius dominus diceretur.

6. Item, sit A nunc in quo prius erat mundus: aut illud nunc praecessit aliud nunc aut non. Si aliud praecessit, cum nunc et nunc non sint sine variatione, aliqua variatio praecessit mundum; sed nulla variatio praecessit mundum; ergo ante illud non erat aliud nunc ; ergo erat nunc aeternitatis ; ergo mundus fuit ab aeterno.

7. Item, aut Deus potuit facere mundum ab aeterno et voluit aut voluit ab aeterno et non potuit aut potuit ab aeterno et non voluit. Si ab aeterno potuit et voluit, habetur propositum; si vero voluit et non potuit, impotens fuit: quod est impossibile; si vero potuit et noluit, non summa bonitas in eo fuit: quod iterum est inconveniens; restat ergo quod mundus ab aeterno fuit.

8. Item, Deus ab aeterno fuit ratione potentiae, sapientiae et voluntatis omnimoda causa ipsius mundi sive creaturae; ergo, cum causa posita ponatur causatum, ab aeterno fuit mundus sive creatura.

9. Item, creatura sive mundus non semper fuit; ergo mutatione aliqua processit in esse; sed illa mutatio non est nisi creatura; ergo ad mundum pertinet; ergo non semper fuit; mutatione ergo processit in esse, et sic in infinitum; sed hoc impossibile est ; ergo mundus semper fuit. —

10. Item, mundus archetypus est ad cuius similitudinem factus est mundus sensibilis; mundus autem archetypus plenus est rationibus aeternis, quae sufficiunt ad rationem creaturarum ; ergo mundus sensibilis, qui est creatus, sufficientem habet causam ab aeterno, cum mundus archetypus sit aeternus; ergo mundus sensibilis est aeternus.

11. Item, aliquis procedit ab aeterno qui est consubstantialis illi a quo procedit, sicut Filius procedit a Patre; et est aliquid quod procedit a re aeterna, quod est distinctum in substantia ab illa et non est aeternum, sicut generabilia et corruptibilia. Cum ergo haec duo extrema sint in universo et in ordine universi nihil est incompletum, duo autem contingat assignare media -— unum, quod est illi consubstantiale et non aeternum, aliud, quod est diversum et aeternum — erunt ergo illa duo media, si non obviet eis impossibilitas rationis; sed unum est quod differat in substantia a Primo, et sic aeternum; si ergo non obviat impossibilitas rationis, erit aliud huiusmodi; sed tale non est nisi mundus aut creatura aliqua mundi; ergo mundus vel aliqua mundi creatura est aeterna; et dico aeternum non sine principio causalitatis, sed sine principio durationis.

12. Item, divina bonitas manifestativa fuit sui in summo ab aeterno: hoc enim est de natura boni ut se manifestet, et summi boni ut se summe manifestet et aeterni summi boni ut se summe ab aeterno manifestet. Si ergo multitudo creaturarum facit ad eius manifestationem, debuit esse multitudo creaturarum ab aeterno, et ita mundus.

13. Item, omnis operator per voluntatem et propter finem, si operatur in una hora et non in alia, hoc est propter prohibentia vel expergefacientia ; sed Deus est operator per voluntatem et propter finem nec habet prohibentia vel expergefacientia; ergo non operatur in una hora aliter quam in alia vel in una operatur et in alia non operatur; cum ergo operetur, similiter operabitur; ergo non plus est ratio quare in una hora quam in alia; ergo ab aeterno operatur.

14. Item, "idem similiter se habens semper est natumfacere idem" ; sed Deus est similiter se habens semper; ergo semper facit idem; ergo etc.

Contra: a. Mundus renovatur in partibus suis; renovatio autem partium dat intelligere renovationem totius. Arbor enim una si procedit, procedit ab arbore altera et illa ab alia, et ita aliquando erit status, quia non est in infinitum abire; sed existente statu illa arbor non se producit in esse; ergo habebit factorem. Eodem modo est de aliis quae fiunt; sicut ergo est renovatio in partibus, ita erit renovatio in universo.

b. Item, non est processus causarum in infinitum ; ergo necesse est in causa materiali pervenire ad primam causam materialem; sed illa non producit se in esse nec est de substantia agentis; ergo non de aliquo; ergo procedit in esse post privationem perfectam; ergo non est aeternum; mundus ergo non est aeternus.

c. Item, substantiae mundi vel sunt coniunctae tantum vel separatae tantum vel quaedam quandoque coniunctae, quandoque separatae; si tantum essent coniunctae, non dividerentur; si autem tantum divisae, non coniungerentur; ergo aliquando coniunguntur, aliquando dividuntur; ergo necesse est motorem esse a quo ista fiant; sed motor est ante motum secundum substantiam ; ergo mundus, qui est ex rebus sic congregatis aut segregatis, non est ab aeterno.

d. Item, mundus aut habet esse contingens aut necessarium. Si vero habet esse necessarium, non indiget alio ut sit, et ita esset creator; habet ergo esse contingens; sed quod habet esse contingens, non est aeternum; ergo mundus non est aeternus.

e. Item, ea quae sunt in mundo, ordinantur ad aliquod genus motus; sed quae ordinantur ad aliquod genus motus, recipiunt innovationem; ergo ea, quae sunt in mundo, recipiunt renovationem; ergo mundus, qui est, ex iis componitur; non ergo est ab aeterno.

f. Item, aeternum dicitur quod non habet principium durationis ; ergo non erat dicere nunc in quo prius fuit mundus et est sumere aliquid quod primo fuit et non ante; ergo mundus praecessit illud sicut aeternitas praecedit tempus; non ergo Deus tantum praecedit aeternitate res conditas.

g. Item, motus et caelum sunt coaequaeva ; sed caelum fuit simul cum mundo; ergo motus simul cum mundo ; sed motus fuit in nunc temporis ; ergo mundus; sed prius est nunc aeternitatis quam nunc temporis ; ergo mundus posterior nunc aeternitatis ; non ergo aeternus.

h. Item, nullum compositum est nobilius suis componentibus; sed mundus componitur ex rebus conditis; ergo non est nobilior eis. Aut ergo componitur ex rebus mutabilibus tantum aut ex rebus immutabilibus tantum aut ex istis et illis; sed videmus quasdam res in mundo esse mutabiles; non ergo componitur ex immutabilibus tantum; restat ergo altera duarum differentiarum; ergo mundus est mutabilis, qui componitur ex illis; non ergo est aeternus.

i. Item, mundus componitur ex materia et forma; sed cuius alterum principium est mutabile vel utrumque, ipsum est mutabile; sed forma est mutabilis ad minus et materia secundum quid vel simpliciter; ergo mundus, qui ex iis componitur, est mutabilis; non ergo est aeternus.

k. Item, si ea, quae nobiliora sunt in mundo, non sunt aeterna, nec mundus erit aeternus; sed de nobilioribus in mundo videmus esse animas rationales; animae vero rationales similiter se habent ad suum principium; cum ergo una non sit aeterna, sicut nec corpus in quo creatur, nec alia anima erit aeterna; ergo nulla anima rationalis aeterna; mundus ergo,.qui componitur ex ipsis animabus tamquam nobilioribus partibus, non erit aeternus.

l. Item, si poneretur aeternus, essent duo aeterna; qua ergo ratione diceretur habere hoc principium a Deo, qui est aeternus, cum haberet a se ipso aeternitatem? secundum hoc etiam videretur aequalis.

Iis omnibus rationibus apparere potest mundum non esse aeternum.

Solutio: Dicendum quod mundus non est aeternus, secundum quod aeternum dicitur quod non habet principium durationis: de aeterno enim secundum quod non habet finem, in proximo dicetur. Unde opinio illorum philosophorum, qui posuerunt mundum esse aeternum, reprobanda est tamquam fidei inimica, cum in Lege et Prophetis contraria inveniantur.

[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod primo obicitur quod bonitas Dei nunquam fuisse vacua credenda est, sic intelligi debet: aut nunquam dicit ibi aeternitatem aut tempus. Si aeternitatem, verum est quod nunquam vacua fuit bonitas Dei, id est essentia Dei nunquam vacua fuit quin Deus Deum generaverit, quin Pater et Filius spiraverint Spiritum Sanctum. Sed si haec dictio nunquam dicit tempus, bonitas Dei nunquam vacua fuit a fluxu rerum conditarum, quia non fuit tempus, in quo non flueret creatura ab ipso. Haec autem sententias introducitur in libro De civitate Dei, sub persona philosophorum adstruentium mundi aeternitatem. Unde secundum hoc falsa esset, ut is esset sensus: bonitas Dei nunquam in aeternitate vacua fuit a factura mundi.

2. Ad secundum dicendum quod voluntas Dei non est mutabilis; Non enim voluit ab aeterno iacere mundum, ita quod haec determinatio ab aeterno determinet hoc verbum voluit ; sed si determinet hoc verbum facere, tunc noluit facere ab aeterno. Voluntas autem diceretur mutabilis, si prius nollet et post vellet; si autem nollet tacere prius et vellet facere post, non propter hoc diceretur mutabilis, sed mutatio tantum esset ex parte rei factae.

3. Ad tertium dicendum quod non dicitur divina voluntas exire ab otio in actum eo modo quo dicitur humana voluntas. Humana enim voluntas est secundum quam homo modo non vult et postea vult: unde prius cessavit a nolendo, et postea voluit esse, sed divina voluntas ab aeterno voluit rem quae temporaliter fuit. Unde mutatio non est ex parte voluntatis, sed est ex parte eius respectu cuius est voluntas; non ergo mutatio ab otio in actum fuit in Deo, sed mutatio de non-esse in esse in ipsa re condita.

4. Ad quartum dicendum quod, cum Deus creat et prius non creavit, non propter hoc mutatur, sed res mutatur quae fit secundum eam. Unde non est simile de ipso et de creatura agente. Creatura enim agens educitur de potentia in actum per id quod semper est in actu: unde apud ipsam creaturam est mutatio; Deus autem, cum de potentia agente fit actu agens, ut de potentia creante fit actu creans, nullam ex parte sui recipit variationem: ipse enim semper est in actu voluntatis aeternae.

5. Ad quintum dicendum quod semper esse Dominum dicitur dupliciter: vel ut semper dicat semper aeternitatis, vel ut dicat semper aevi aut temporis. Si dicit semper aeternitatis, non semper fuit Dominus; si semper aevi vel temporis, semper fuit Dominus. Sed aliter dicitur secundum hoc Deus semper Dominus et aliter creatura semper creatura: creatura enim semper dicitur creatura, quia cum aevo vel tempore exit in esse; Dominus vero non est ratione temporis. Unde non dicitur proprie quod associetur dominium tempori: est enim Dominus temporis.

6. Ad sextum dicendum quod nunc illud, in quo creatus est mundus, non praecessit aliud nunc temporis vel aevi, et ita nulla praecessit variatio, sed prius fuit nunc aeternitatis ; ex hoc autem non sequitur variatio. Ordo enim iste qui est aeternitatis ad aevum vel tempus, non ponit variationem in partibus temporis, sed tantum quod variatio temporis sequitur vel concomitatur aeternitatem.

7. Ad septimum dicendum quod haec determinatio ab aeterno potest determinare haec verba potuit, voluit, et secundum hoc verum est quod ab aeterno potuit et voluit; nec tamen mundus ab aeterno fuit, quia voluntas fuit faciendi rem temporalem in tempore vel cum tempore. Si vero determinatio illa determinet hoc verbum facere, oppositio notatur. Nam quod primo facit, de non-esse in esse producit; quod autem est aeternum non est post non-esse, et ideo inter verbum et suam determinationem notatur oppositio. Unde respectu eius sic dicti nec est voluntas nec est potentia.

8. Ad octavum dicendum quod, licet causa ab aeterno fuerit sufficiens facere, non tamen fuit causa ad facere ab aeterno sive aeternaliter, sed ad facere in tempore sive aevo, et ideo non sequitur quod mundus sit aeternus. — Et si obiciatur de hac argumentatione: quidquid voluit Deus, fecit; sed Deus voluit facere mundum; ergo fecit; sed minor est ab aeterno vera; ergo conclusio — dicendum est quod non sequitur: nam maior propositio complectitur quod est aeternum et quod est temporale. Unde sensus est: quodcumque voluit facere, in tempore fecit, et loquimur de factura mundi; et propter hoc conclusio potest sequi quae respicit tempus, sicut ex una propositione de necessario et altera de contingenti sequitur propositio de contingenti; et similiter de inesse ut nunc.

9. Ad nonum dicendum quod mundus non processit in esse mutatione praeambula, sed concomitante, nec tamen sine mutatione, et ideo non sequitur quod immutabilis sive aeternus sit mundus. illa vero mutatio non habuit mutationem ante se, nec tamen et ipsa immutabilis est vel aeterna.

10. Ad decimum dicendum quod, licet mundus archetypus sit sufficiens exemplar rerum conditarum et habeat in se ideas sive rationes aeternas, idea vero vel ratio dicatur ad illud cuius est ratio, non tamen mundus cum suis contentis est ab aeterno, quia idea et ideatum et exemplar et exemplatum et ratio et illud cuius est ratio non sic dicuntur ad invicem sicut relativa quae simul sunt: ut pater non est sine filio et e converso, idea vero est, licet non sit ideatum, et exemplar, licet non sit exemplatum, sed non e converso.

11. Ad undecimum dicendum quod non est accipere medium huiusmodi inter illa duo extrema: medium enim illud impossibile est in se, scilicet quod sit differens a substantia divina et aeternum; ex hoc enim quod est differens a substantia divina, cum non sint duo principia, ponitur esse creatum, et ita ponitur de non-esse in esse procedere, et ita est habens principium durationis, non ergo aeternum. Restat ergo quod inter illa duo extrema non est accipere huiusmodi medium ad completionem universi.

12. Ad duodecimum dicendum quod manifestatio divinae bonitatis est dupliciter: vel quoad magnitudinem potentiae vel quoad multiplicationem in effectibus. Quoad magnitudinem potentiae manifestavit se Deus Pater ab aeterno generando Filium, qui est consubstantialis et coaeternus et coomnipotens; similiter est in processione Spiritus Sancti. Unde Augustinus, in libro Quaestionum Novi Testamenti, circa principium: "Deus Pater, cum ea quae non erant voluisset existere et maiestati suae non hoc condignum opus essesciret, prius de se Filium generavit, in quo ipse videretur, qui nihil ab eo distaret, ut magnitudini suae congruusresponderet effectus". Quoad multiplicationem in effectibus manifestatur divina bonitas, sed non in effectibus ab aeterno: non enim creatura potuit esse aequalis Creatori, sicut habetur super illud Psalmi: "Confortata est, et non potero ad eam".

13. Ad tertium decimum dicendum quod divina potentia non indiget expergefaciente, similiter nec divina voluntas, eo quod aeternaliter se habent; nec habet aliquod prohibens, nec tamen semper operatur quodcumque: non enim aeterna voluntas fuit ad operandum nisi in tempore determinato, et ad hoc ordinat ipsa sapientia, quae disponit unumquodque sicut congruit; prima vero, quae operata est, in nunc temporis determinantur nec ibi est assignare rationem quare non prius, cum prius ibi non dicat nisi aeternitatem prout est prior tempore. Prius enim dicitur aliud alio multipliciter, sicut dicit Augustinus, in XII Confessionum: dicitur enim uno modo prius origine, sicut sonus prior est cantu; alio modo tempore, sicut flos prior est fructu; alio modo electione sive dignitate, sicut fructus prior est flore; quarto modo prius aeternitate, sicut Deus prior omni creatura. — Si vero quaeritur causa propter quam Deus voluit tunc facere, cum fecit: dicendum est quod eius quod est tunc facere, non est alia causa nisi illa quae est eius quod est facere mundum, scilicet divina voluntas. Cum facto enim est ipsum nunc in quo fit nec aliam habet causam.

14. Ad ultimum dicendum quod propositio illa non intelligitur de Deo, qui est causa prima et immutabilis et facit res mutabiles, sed de causa creata, quae appropriatur respectu sui causati.

ARTICULUS II.

Utrum mundus sit aeternus ex parte finis.

Secundo quaeritur de mundo utrum aeternus sit ex parte tinis. Et hoc potest dupliciter attendi: vel ut iste mundus finem non habeat vel ut post istum mundum sit alius mundus, et ita semper fiet renovatio. Et hanc quaestionem movet Augustinus, XII Super Genesim ad litteram.

I. Circa. quod sic: 1. Dicitur Matth. 24, 35: "Caelum et terra transibant" ; et I Ioan. 2,17: "Mundus transit et concupiscentia eius". Ex quibus colligitur mundum esse desiturum. — Item, ex partibus mundi hoc colligitur: Sicut est in aetate hominis quod diminuitur virtus — unde minoris aetatis sunt modo homines quam in principio mundi — multo fortius in aliis rebus; ergo debilitatur virtus in partibus mundi; ergo et in ipso mundo qui ex eis componitur.

2. Item, in apocryphis Esdrae: "Mater nostra, de qua dixisti mihi: Adhuc iuvenis est, iam senectutiappropinquat. Et respondit ad me et dixit mihi: Quare quos peperisti nunc, non sint similes iis quos peperisti ante, sedminores in statura? Et dicet tibi: Sunt qui in iuventute virtutis nati sunt et alii sub tempore senectutis, desinente matricis virtute".

3. Item, super illud, Isai. 30, 26: "Lux solis septempliciter", Glossa: "Omnia propter peccatum hominis deteriorata sunt". Superiora ergo, cum per motum ad hominem ordinata sunt, deteriorata sunt propter peccatum hominis; sed quae deteriorantur, ad finem tendunt; sed haec sunt corpora nobiliora in mundo; ergo et ipse mundus ad finem tendit.

4. Item, Augustinus, in Quaestionibus Veteris Testamenti: "Inconveniens est mundum aeternum dicere, quem, cum videmus passioni subiectum et per singula senectute deficere, credimus et finiri". — Item, "quomodo aeternus corruptibilia generabat, cum de aeterno debeat aeternum existere? Et quodvisibile est et tangitur, qua audacia vocatur aeternum ? Et quod vicibus temporum ministratur, ita ut ipsa tempora aliquando non servent officia sua, quomodo appellatur aeternum?"

Ex iis ergo omnibus colligitur quod mundus non est aeternus ex parte finis.

Quod autem sit aeternus ex illa. parte, habetur a. ex hoc quod dicitur in Ierem. 31, 35: "Haec dicit Dominus, qui dat solem in lumen diei, ordinem lunae et stellarum in lumen noctis, qui turbat mare, et sonant fluctuseius: Si defecerint legesistae coram me, dicit Dominus, tunc et semen Israel deficiet". Si ergo semen Israel non deficiet, nec ista deficient.

b. Item, Isai. 30,26: "Erit lux lanae sicut lux solis, et lux solis septempliciter". Ex quo videtur mundi innovatio, non desitio.

c. Item, universale, ex hoc quod est universale, habet in se quamdam virtutem perpetuandi se vel in uno vel in multis; ergo, cum naturae universales sint in contextu mundi, erit perpetuitas in mundo.

d. Item, ea quae causant motum in mundo veniunt ex principiis incorruptibilibus; sed non veniunt nisi ex principiis mundi; ergo principia mundi sunt incorruptibilia; ergo mundus est aeternus ex parte finis, qui ex iis componitur.

e. Praeterea, non senescunt virtutes animales nec virtutes naturales primae; ergo nec mundus qui ex iis dependet.

II.-Deinde quaeritur, si non sit aeternus propter hoc quod iste mundus desinat et alius succedat, an sit earumdem rerum perpetua revolutio.

Quod videtur 1. per hoc quod dicitur in Eccle. 1,9-10: "Quid est quod fuit? ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est? ipsum quod faciendam est. Nec valet. quisquam dicere: Ecce hoc est recens; iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos". Ex qua auctoritate videtur quod fiat saeculorum renovatio et reiteratio.

Sed contra hoc est a. quod dicit Augustinus, in libro De civitate Dei, obiciens de anima rationali, quae secundum hoc a beatitudine ad miseriam rediret et a miseria in beatitudinem.

b. Item, sicut habetur super illud Eccle.: "Dicit Donatus: Pereant qui ante nos nostra dixerunt! Si ergo ita est in sermonibus, quanto magis in administratione saeculi, quae ab initio saeculi sic perfecta est ut requiesceret Deus ab omnibus operibus suis die septimo". —- Item, Philosophus: "Quorum substantia corruptibilis est mota, nonreiterantur eademnumero". Ergo eorum quae sunt in mundo cum sit generatio et corruptio, non reiterantur eadem numero; ergo non per hoc est aeternitas mundi, quia huiusmodi sit continua revolutio.

c. Praeterea, corpora superiora habent suam revolutionem et secundum diversos sui situs ad se invicem diversi proveniunt effectus; numquid ergo secundum iteratos situs et aspectus consimiles consimilis provenit effectus? Quod si esset, post completionem magni anni omnia revocarentur in pristinum statum. Dicitur autem magnus annus, cum omnes stellae pervenerint ad statum illum, in quo primo inceperunt moveri. — Sed contra: Effectus qui procedunt non procedunt tantum a causis superioribus, sed etiam a causis interioribus; licet ergo causae superiores redirent ad consimilem statum, cum causae inferiores non similiter redeant, non erit idem effectus ; magis enim sequuntur ipsi effectus quoad hoc causam inferiorem quam causam superiorem.

d. Praeterea, Iob 14,12 habetur: "Non resurget homo, donec atteratur caelum". Ex quo designatur quod caelum aliquando atteretur ; sed si est attritio caeli, non erit in infinitum renovatio; restat ergo quod mundus secundum illam viam non erit aeternus.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod mundus accipitur multipliciter. Aliquando enim pro universitate rerum corruptibilium et incorruptibilium, scilicet inferiorum et superiorum: et secundum hunc modum mundus non est aeternus ex parte finis. Aliquando vero accipitur pro ipsa variatione quae est in mundo, sive sit secundum motum localem sive secundum alium motum cum dispositionibus ordinantibus ad illum, et secundum hoc dicitur I Cor. 7, 31: "Praeterit figura huius mundi". Aliquando accipitur pro ipsa delectabilitate variabili, et secundum hoc potest accipi illud I Ioan. 2,17: "Transit mundus et concupiscentia eius". Quarto vero modo potest accipi pro ipsis principiis primis, quae sunt in mundo, et secundum hoc mundus potest dici aeternus ex parte finis, non ex eo quod est ex nihilo, sed ex Conditoris dono.

[Ad obiecta]: 1. Ad id ergo quod obiectum est in contrarium de ipsa debilitatione virtutis mundi sive senectute: respondendum est ad primum quod aliter est in aliqua parte mundi et in toto mundo. Nam in aliqua parte mundi potest provenire detectus, qui tamen defectus non respicit ipsum totum. Unde quod dicitur humana natura debilitari, hoc non est ratione naturae primitus institutae, sed ratione corruptionis ex peccato superadditae.

4. Ad aliud vero dicendum quod, cum dicitur mundus senescere et passionibus esse subiectus et habere contrarietatem, hoc totum dicitur ratione eius quod ordinatur ad motum; sed ex alia parte accipitur aeternitas mundi propter privationem finis, quia ratione principiorum quae ordinantur ad hominem in statu immortalitatis.

3. Ad tertium dicendum est quod auctoritas quae dicitur in Glossa, super illud Isai. 30,26: "Erit lux lunae" etc., intelligenda est de statu hominis ratione naturae corruptae. Unde progressus ille, qui dicitur esse in aetatibus saeculi, ad modum aetatis humanae intelligitur, non propter naturam hominis primitus institutam vel propter naturam eorum quae sunt in mundo, sed ut ostendatur quod sicut ex peccato recepit homo minorem et maiorem appropinquationem ad mortem, ita mundus, secundum quod ad hominem sic existentem in poena refertur, minorem et maiorem habet appropinquationem ad finem.

2. Ex iam dictis patet quomodo intelligenda est illa sententia in Apocryphis Esdrae. In illa enim designatur variatio mundi a principio usque ad finem, sicut legitur in Dan. 2,31-34, ubi legitur de statua quae habebat caput aureum, et deinde pectus et brachia erant de argento, deinde venter et femora ex aere, tibiae autem erant ferreae, pedum autem quaedam pars erat ferrea et quaedam fictilis. Ex quibus designatur differentia partium mundi secundum prius et posterius.

a-e. Ad id vero quod obicitur ex alia parte, dicendum quod rationes quae inducuntur pro illa parte sumuntur ex iis quae pertinent ad mundum in quantum mundus ordinatur .ad hominis immortalitatem; nihilominus tamen possent quaedam illarum auctoritatum retorqueri ad perpetuitatem temporis, sicut illa Ierem. 31,35; illa vero, quae dicitur in Isai. 30,26 refertur ad mundi innovationem. Rationes vero adiunctae, sicut dictum est, referuntur ad mundum pro illo statu quo ad immortalitatem hominis ordinantur vel secundum quod habent quamdam perpetuitatem in esse temporali a dispositione divina.

II. Ad id vero quod obicitur de perpetua revolutione et rerum iteratione: dicendum quod non est rerum iteratio in numero, sed est ipsius speciei in individuis differentibus consecutio secundum prius et posterius. Revolutio tamen, quantum est de se, esset perpetua nisi adesset finis ex parte hominis ad quem cetera ordinantur.

[Ad obiecta]: 1. Quod ergo obicitur per auctoritatem in libro Eccle. non intelligendum est de iteratione quantum ad numerum, sed de identitate in specie vel genere; secundum quamdam tamen expositionem intelligitur de identitate eorum quae sunt in praescientia divina et quae sunt in esse exteriori: quod enim fuit in praedestinatione divina, aliquod eorum erit in esse exteriori.

b-c. Ad id vero quod obicitur de revolutione completa superiorum corporum, qua videntur redire ad primum statum, et sic quod novus fiat mundus et iterentur etiam quae sunt in mundo: respondendum est quod non est illa iteratio nec est alterius mundi renovatio. Non enim superiora corpora omnino sunt causae eorum quae fiunt in inferioribus, et ideo licet redirent ad primam conformitatem, non propter hoc omnia essent in consimili statu. De quo sic loquitur Augustinus: "Absit a recta fide ut iis verbis Salomonis illos circuitus esse credamus significatos, quibus illi putant sic eadem temporum temporaliumque volumina repeti, ut verbi gratia, sicut in isto saeculo Plato philosophus in urbe Atheniensi, et in ea schola, quae Academica dicta est, discipulosdocuit, ita per innumerabilia retro saecula idem Plato et eadem civitas et eadem schola et iidem discipuli sint repetiti et per innumerabilia saecula deinde repetendi! Absit ut ista credamus! "Semel"enim "Christus mortuus est pro peccatis nostris, resurgens"autem "iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur"". Non ergo isti circuitus saeculorum ponendi sunt, quemadmodum fingunt philosophi, ne anima a vera miseria ad falsam beatitudinem prodeat et iterum redeat ad miseriam circulariter ; sed ponendus est finis mundi pro voluntate Conditoris, completo numero electorum. Unde Iob 14,12, super illud: "Non resurget homo", dicit Glossa: "Nisi mundi huius finis advenerit, humanum genus a somno mortis non evigilabit", innuens per hoc quod finis mundi adveniet et tunc homo resurget.

ARTICULUS III

Utrum mundus sit aeternus per privationem principii ratione motus.

Consequenter quaeritur de aeternitate mundi per privationem principii ratione motus.

Ad quod sic: 1. Mundus si non est aeternus, exivit in esse motus eius; sed omnis motus, qui exit in esse, prius est in potentia mobilis et deinde exit in actum; sed exitus de potentia in actum est motus vel mutatio ; ergo motum praecedit motus vel mutatio; item, quaeritur de illo motu vel mutatione, et sic erit abire in infinitum.

2. Item, alia ratio: Omne elongatum a contrarietate, est elongatum a mutatione terminabili: quod enim terminatur mutatio, est ratione contrarietatis quae attenditur in eo quod mutatur; sed materia caeli elongata est a contrarietate, et forma similiter; ergo caelum elongatum est a mutatione terminabili; ergo caelum habet motum infinitum; Sed motus non potest esse infinitus nisi mobile sit infinitum; ergo caelum est infinitum; ergo et mundus, cuius pars nobilior est caelum.

3. Item, in circulo non est principium neque finis; sed circulatio in motu caeli sequitur circulationem eius; ergo motus caeli non habet principium nec finem, cum sit circularis; sed quod non habet principium, infinitum est a parte ante; mobile ergo infinitum est a parte ante; ergo et mundus.

4. Item, motus est cum tempore ; ergo si tempus est infinitum a parte ante, ergo et motus. — Quod tempus sit infinitum a parte ante, sic ostenditur: Omne quod incepit esse, in tempore coepit esse; sed tempus non coepit esse in tempore, quia tunc ante tempus esset tempus et in infinitum esset abire; ergo tempus non incepit esse; sed quod non incepit esse et est, semper fuit, et quod semper fuit, est aeternum; ergo tempus est aeternum; ergo et motus, ergo et mundus.

5. Item, omnis motus, qui exit a potentia infinita, in quantum huiusmodi est infinitus; sed potentia motoris primi est potentia infinita; ergo motus primus est infinitus; ergo et ipsum mobile, et per consequens mundus.

6. Item, si aliquando inciperet moveri illud mobile et non prius esset motum, et similiter de motore, aliqua fieret innovatio vel ex parte motoris vel ex parte mobilis; innovatio autem facta per aliquam mutationem induceretur; cum ergo hoc non possit esse, motus ille infinitus erit a parte ante, et ita mundus infinitus.

Contra: a. Motus ille est propter aliquid, eo quod omnis motus propter aliquid ; sed motus qui est propter aliquid, eo obtento cessat; ergo motus illei eo obtento cessabit; sed omne, quod habet finem, habet principium; ergo motus ille est finitus a parte ante; non ergo aeternus.

b. Item, motus est exitus de potentia in actum ; ergo potentia est prior exitu duratione; sed omne, quod habet causam priorem duratione, non est aeternum; ergo motus ille non est aeternus, per consequens nec alius motus, et ita nullus motus aeternus.

c. Item, omnis motus ab immobili originem habet: nam aliter esset abire in infinitum in causis; sed immobile est ante motum; ergo motus, cum habeat principium, non erit aeternus. — Quod concedendum est.

[Ad obiecta]: 1. Ad primum dicendum quod motus exit in esse non per aliam mutationem, et ita erit stare in primo. Si vero caelum, cum conditum fuit, non statim motum esset, esset quaedam mutatio praecedens; sed illam mutationem non praecederet alia, et ita standum esset; sic ergo motus est finitus a parte ante.

2. Ad secundum dicendum quod illa ratio non inducit quin motus habeat principium suae durationis, sed ad hoc tendit ut de se non habeat finem; habet tamen finem sibi positum ab eo qui condidit et mobile et motum.

3. Ad tertium dicendum quod, licet in circulo non sit principium neque finis ratione figurae, nihilominus tamen motus circularis sive orbicularis habet principium durationis et sui esse secundum conditionem secundum quam magis congruit; unde magis congruit quod motus caeli sit ab oriente in occidentem, tamquam a dextro in sinistrum, sicut congruit in corpore humano quod principium motus magis sit a parte dextra quam a sinistra.

4. Ad quartum dicendum quod tempus, in quo est motus, incipit esse, sed non incipit in tempore, sed in nunc, quod est principium temporis; illud autem nunc, quod est principium temporis, non incipit in alio nunc: tunc enim esset in infinitum abire aut reflecti. Ante vero illud nunc temporis est nunc aeternitatis, quod excedit utrumque.

5. Ad quintum dicendum quod, licet potentia sit infinita a qua procedit ille motus primus, non tamen motus est infinitus a parte ante, sed ex hoc arguitur magis quod finitus est a parte ante: sicut enim habet principium esse ab illa potentia infinita, ita et principium durationis; sed ad hoc tendit ratio quod motus non habeat finem a parte post nisi aliunde trahatur ratio finitionis.

6. Ad sextum dicendum quod ex parte mobilis non est alia innovatio nisi influentia virtutis ab ipso motore supra mobile. Haec autem influentia non est propter aliquam innovationem ex parte motoris: primum enim movens immobile non recipite innovationem; mobile autem, quod prius non fuit motum sicut nec prius ens, recipit innovationem, sed non per mutationem aliquam praecedentem.

PrevBack to TopNext