Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, T. 5, C. 3
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, T. 5, C. 3
UTRUM CREATURA POSSIT ESSE SINE LOCALITATE.
Ad quod sic: a. Localitas dependet a ratione corporis; sed angelica natura, cum sit substantia separata a corpore, non habet dependentiam a corpore vel conditionibus eius; ergo potest esse sine localitate.
b. Forte dicetur quod quoad substantiam potest esse angelus sine loco, sed non quoad operationem sive actum - contra quod sic: Duplex est actus, actus scilicet contemplationis, quo contemplatur Deum, et actus propriae cognitionis, quo se cognoscit vel alia a se; sed quoad neutrum actum habet dependentiam a corpore. Unde Augustinus, Ad Orosium: "Spiritus conditus, sicut est angelorum, quamquam sine tempore contempletur Dei aeternitatem, veritatem, caritatem, tamen quia ex tempore ininferioribus iussa Dei perficiunt, iure creduntur moveri in tempore", per hoc excludens locum. Et post sequitur: "Spiritus hominum moventurin tempore, reminiscendo praeterita, futura expectando, aliqua nova discendo" ; nec tamen motus iste est in loco; multo fortius hoc est in angelis, cum se vel alia cognoscunt. Igitur creatura aliqua vel secundum substantiam vel secundum actum non habet dependentiam a loco, et ita non dicetur localis, sed sine localitate poterit esse.
c. Item, intellecto per impossibile quod nullum corpus esset et tamen substantia incorporea esset, abstraheretur tunc a localitate; ergo aliqua creatura potest esse sine localitate; non ergo proprium est creaturae esse localem.
Sed tunc obicitur: 1. Numquid sicut Deo proprium est esse ubique, nonne similiter proprium est creaturae esse hic, ita quod non alibi? Sed etsi non esset corpus, diceretur Deus esse ubique in se ipso, sicut videtur dicere Augustinus, Ad Dardanum: "Ubique est Deus, quia nusquam est absens; in se autem ipso, quia non continetur ab eis quibus est praesens". Et iterum Augustinus, contra Maximinum quaerentem: Antequam faceret Deus caelum et terram, antequam faceret sanctos, ubi habitabat? "Habitabatin se Deus, apud se habitabat, apud se fuit". Similiter videtur dici de ipsis substantiis incorporeis separatis quod sint hic, ita quod non ibi.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod localitas, prout dependet a corpore, est conditio sine qua potest esse aliqua creatura; sed secundum quod extenditur, ut dicatur unaquaeque creatura habere propriam terminationem, sic non potest esse creatura sine illa terminatione, sicut nec potest esse sine modo; sed hoc non consuevit Scriptura vocare localitatem.
[Ad obiecta]: 1. Ad hoc autem quod obicitur quod Deus esset ubique, etsi non esset corpus, et similiter angelus haberet esse hic ita quod non alibi, dicendum quod esse ubique dicitur dupliciter: proprie dicitur esse praesentem omni loco, et sic non existente corpore non diceretur Deus ubique; alio vero modo dicitur esse praesentem omni creaturae vel non deficientem respectu alicuius, et secundum hoc, non existente corpore, diceretur Deus ubique. Quod si sic acciperetur esse hic dupliciter, tunc uno modo diceretur de angelo quod esset hic, etsi non esset corpus; sed non est consuetudo Scripturae sic dicere esse hic, sed magis esse hoc vel illud, ut partitio attingat substantiam, non locum aut situm.
Si autem quaeratur utrum sit proprium creaturae esse alicubi, respondendum quod proprium dicitur dupliciter: vel ut simpliciter vel ut secundum tempus, sive, ut dicatur aliis nominibus, secundum substantiam et secundum actum qui nunc est. Primo modo non dicitur esse proprium creaturae, ut quod conveniat omni creaturae esse alicubi; secundo vero modo dicitur.
On this page