Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, Praeambulum
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, Praeambulum
Vertitur deinde consideratio, post conditiones creaturae ex parte quantitatis, circa conditiones ex parte qualitatis, quae sunt: verum, bonum et pulcrum. De veritate autem et bonitate dictum est superius in Tractatu de essentialibus dictis de Deo. Sequitur consideratio de pulcritudine et pulcro. Circa quod sic possunt distingui quaesita: Primo, quaeritur quid sit pulcrum; secundo, quae sit differentia pulcri et apti; tertio, cui rei convenit pulcrum; quarto, utrum pulcritudo possit augeri vel minui in mundo; quinto, ex quibus colligatur principaliter mundi pulcritudo; sexto, quae conferant ad pulcritudinem.
On this page