Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, C. 1
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, C. 1
QUID SIT PULCRUM.
Circa rationem pulcri sic proceditur: "Pulcrum et bonum sunt idem in substantia", sicut habetur a Dionysio, in libro De divinis nominibus, sed aliqua est differentia rationis. Quaeritur ergo, cum utrumque addat super ens, quid addit pulcrum super ens quo differt a bono.
1. Utrumque autem dicit dispositionem respectu alicuius causae; sed bonum dicit respectu causae finalis; cum ergo pulcrum differat ratione a bono respectu alterius causae, sumetur nonnisi respectu. causae formalis.
2. Quod etiam videtur: Cum enim tria insint creaturae, modus, species et ordo, species maxime videtur illud esse secundum quod determinatur pulcritudo: unde speciosum pulcrum dicere solebamus ; sed species sumitur ex parte formae; ergo pulcrum ex parte formae; sed si ex parte formae, cum veritas similiter accipiatur ex illa parte, non differunt verum et pulcrum; quod si differunt, quae ergo est differentia vel causa differendi?
Respondendum quod veritas est dispositio ex parte formae relata ad interius, pulcritudo vero est dispositio ex parte formae relata ad exterius: solebamus enim pulcrum dicere quod in se habebat unde conveniens esset in aspectu. — Quod autem pulcrum accipiatur ex parte formae, patet per hoc quod dicit Dionysius: "Secundum ipsum pulcrum omnia distinguuntur" ; et Augustinus, De natura boni: "In hominis forma, quia maior est pulcritudo, in eius comparatione, simiaepulcritudo deformitas dicitur".
Sed secundum hoc quid dicendum est de eo quod dicit Dionysius, in libro De divinis nominibus: "Decorum et bonum secundum omnem causam omnia affectant" ? Ex quo videtur, cum appetitus sit finis, quod decorum sive pulcrum respiciat finem. -— Ad quod dicendum quod affectare sive appetere dicitur proprie et communiter: proprie respectu finis, qui et causa finalis dicitur; communiter, secundum quod omne, in quo quiescit appetitus, dicitur finis, ut quod est delectabile intellectui, dicitur appetere intellectus, et quod est delectabile visui, visus, et ita de aliis; et secundum hunc modum decorum sive pulcrum cadit in naturali appetitu omnium rerum.
On this page