Text List

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, C. 2

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, C. 2

QUAE SIT DIFFERENTIA PULCRI ET APTI.

Supposita hac differentia, consequenter quaeritur de differentia pulcri et apti.

Ad quod respondet Isidorus, De summo bono:, "Decor elementorum omnium in pulcro et apto consistit; sed pulcrum est, quod per se ipsum pulcrum est, ut homo ex anima et membris constans, aptum, vero ut vestimentum et ut victus. Ideoque hominem dicimus pulcrum ad se, quia non vestimento et victui est necessarius, sed ista homini; ideo autem illa apta, quia ad aliud, id es ad hominem accomodata, sibimet sunt necessaria. Hoc et de elementorum naturis dicendum est".

Videtur ergo differentia pulcri et apti in hoc quod pulcrum dicatur in se ipso, aptum vero secundum quod homini accommodatur vel alteri rei cui convenit. Unde videtur pulcrum proprie ex specie dici sive forma, large accipiendo formam, aptum vero ex coniunctione decenti cum alio.

PrevBack to TopNext