Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, C. 3
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, C. 3
CUI REI CONVENIT PULCRUM.
Tertio quaeritur cui rei convenit pulcrum, et hoc est utrum malum culpae dicatur pulcrum. vel malum poenae vel minus bonum comparatione maioris.
ARTICULUS I
Utrum malum culpae dicatur pulcrum.
Quod malum culpae non dicatur pulcrum, sic accipitur: a. Malum culpae, in quantum huiusmodi, non est vestigium Dei; sed pulcrum in creatura, in quantum sic est, est vestigium Dei; ergo malum culpae non est pulcrum.
b. Quod etiam videtur ex hoc: Quidquid enim deformat pulcrum, opponitur pulcro; sed malum culpae deformat pulcrum; ergo malum culpae non est pulcrum.
Contra: 1. Dicit Dionysius, in libro De divinis nominibus: "Malum est ad completionem omnis conferens, et toti non imperfectum esse per se ipsum largiens". Sed quod est huiusmodi, est aliquo modo bonum; quod autem est aliquo modo bonum, est pulcrum.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod malum, in quantum huiusmodi, deforme est, et ipsa malitia deformitas: unde quoad hoc non est bonum; tamen nihilominus in quantum ex malo elicitur bonum, dicitur quantum ad hoc conterens: et sic in hoc ordine dicitur pulcrum. Non ergo dicitur pulcrum absolute, sed pulcrum in ordine, immo potius dicendum est: ipse ordo est pulcher. Unde Augustinus, in libro De civitate Dei, XI: "Sicut contraria contrariis oppositasermonis pulcritudinem reddunt, ita quadam non verborum, sed rerum eloquentia, contrariorum op positione, saeculi pulcritudo componitur. Quod recte positum estin Eccli.33,15 hoc modo: "Contra malumbonum et contra vitam mors, siccontra pium peccator, et sic intuere in omnia opera Altissimi bina contra bina et unum contra unum"". Item, in eodem libro: "Non crearet Deus ullum angelorum vel hominum, quem malum futurum esse praescisset, nisi pariter nosset quibus eos bonorumusibus commodaret atque ita ordinem saeculorum tamquam pulcherrimum carmen ex quibusdam antithetis honestaret".
ARTICULUS II
Utrum malum dicatur pulcrum.
Deinde obicitur de malo poenae quod sit pulcrum: a. Quia est iuste inflictum a Deo; omne autem iuste inflictum pulcrum. Unde Augustinus, in libro De libero arbitrio: "Habitationi caelesti talis anima non convenit per peccatum, terrestri autem convenit per supplicium, ut quodlibet elegerit, semper sit pulcra universitas, decentissimis partibus ordinata".
b. Item, Augustinus, XIII De civitate Dei: "Per ineffabilem Dei misericordiam ipsa poena vitiorum transit in arma virtutis", et loquitur ibi de morte. Cum ergo mors sit malum poenae et sit instrumentum virtutis, erit mors huiusmodi pulcrum: omne enim quod est instrumentum virtutis, tenet rationem pulcri.
Contra: 1. A quo removetur bonum, ab eo, removetur pulcrum; sed malum et bonum sunt differentia genere; ergo, cum malum poenae sub malo contineatur, removebitur ab eo bonum; ergo pulcrum per consequens.
2. Item, Augustinus, De civitate Dei, loquens de morte, sic dicit: "Sicut lex non est malum quando auget peccantium concupiscentiam, ita mors non est bonum quando auget patientium gloriam". Ex quo accipitur quod mors vel huiusmodi mala poenae non sunt bona, et ita nec pulcra.
[Solutio]: Ad quod dicendum est quod malum poenae, licet sit malum illi qui punitur, nihilominus tamen est bonum et pulcrum.
[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod obicitur quod malum poenae est sub malo in genere: dicendum est quod malum non dicitur de malo culpae et malo poenae tamquam de duabus speciebus, sed sicut de malo simpliciter et secundum quid; quod autem dicitur simpliciter et secundum quid, non determinat species; licet ergo malum poenae sit malum secundum quid, nihilominus tamen est bonum, et pulcrum per consequens.
2. Ad id vero quod obicitur de morte, dicendum est quod mors habet duplicem considerationem: uno modo secundum quod est deiectus ipsius vitae et ita naturae; alio vero modo secundum quod est malum poenae ei qui patitur, et hoc est cum moritur, secundum quod mors est corruptio vitae. Et secundum primum modum dicitur quod mors non est bonum, cum sit defectus esse, sicut nec deiectus ignis bonum dicitur, sed est malum oppositum bono naturae secundum se; dicitur autem alio modo malum poenae, et ita est bonum. Si ergo quaeratur de huiusmodi defectibus naturae, dicendum quod in universo considerati ex ordine ad aliquod bonum sunt conferentes, et sic habent quamdam pulcritudinem ordinis, in se autem considerata non sunt pulcra nec bona.
ARTICULUS III
Utrum res monstruosae dicendae sint pulcrae.
Quod non videtur: 1. Quia res monstruosa deest in modo vel specie simpliciter vel ordine; quod autem deiectum habet in iis deforme dicitur; ergo res monstruosa non dicetur pulcra, cum sit deformis.
2. Praeterea, res monstruosa ex errore naturae provenit; quod autem provenit ex errore naturae, deforme dicitur; non ergo decorum.
Contra: a. Monstra sunt entia, et quae sunt entia, in eo quod huiusmodi dicuntur bona et pulcra; per consequens ergo res monstruosae sunt pulcrae.
b. Praeterea, nihil fit Deo auctore quod non est pulcrum: sicut enim a summe bono bonum, ita a summe pulcro pulcrum; sed huiusmodi res monstruosae fiunt Deo auctore. Unde Augustinus, De civitate Dei, XVI: "Si homines sunt, de quibus illa mira conscriptasunt, quid sipropterea Deus voluit nonnullas gentes ita creare, ne in iis monstris, quae apud nos oportet ex hominibus nasci, eius sapientiam quanaturam fingit humanam, velut artem cuiuspiam minus perfecti opificis putaremus errasse?"
Respondendum est per illud quod dicit Augustinus, in XVI De civitate Dei, 8 cap.: "Qualis autem ratio redditur de monstruosis apud nos hominum partubus, talis de monstruosis quibusdam generibus reddi potest. Deus enim creator est omnium, qui ubi et quando creari quid oporteat vel oportuerit, ipse novit, sciens universitatis pulcritudinem, quarum partium vel similitudine vel diversitate contexat. Sed qui totum inspicere non potest, tamquam deformitate partis offenditur, quoniam cui congruat et quo referatur ignorat". Licet ergo in monstris sit defectus, nihilominus tamen Deo auctore fiunt res quae habent defectum, sed res est a Deo, defectus vero ex parte principii defectibilis. Sed attendendum est quod monstra dicuntur dupliciter: vel quae finguntur ex imaginatione vel aestimatione humana, et secundum hoc non dicuntur esse monstra Deo auctore; vel quae videntur habere imperfectionem secundum cursum naturae, sicut quod homo habeat sex digitos vel quod unius corporis sint duo capita, et ita de aliis, et haec Deo auctore fiunt, non quod apud causam primam sit error, sed apud causam aliquam particularem. Unde Augustinus: "Absit utquis ita desipiat, utexistimet in numerohumanorum digitorum errasse Creatorem, quamvis nesciens cur hoc fecerit; et si maior oriatur diversitas, scit ille quid egerit, cuius opera iuste nemo reprehendit".