Text List

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, C. 4

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, C. 4

UTRUM PULCRITUDO POSSIT AUGERI VEL MINUI IN MUNDO.

Quarto, quaeritur utrum pulcritudo possit augeri vel minui.

Quod videtur: 1. Cum enim viventia, in eo quod huiusmodi, pulcritudinem habeant, ergo ea quae moriuntur vel desinunt habent deformitatem; sed contingit in universo plura esse viventia vel pauciora; ergo contingit pulcritudinem universi augeri vel minui.

2. Item, sicut minor dicitur pulcritudo cum homo senescit quam cum homo est in iuventute, ita videtur in universo. Cum ergo, sicut dicit Augustinus, modo sit quasi senectus mundi, in principio vero erat quasi iuventus, maior erat tunc pulcritudo quam nunc sit.

3. Item, contingit animam rationalem per peccatum deficere a bono, et cum deficit a bono, quoad hoc minuitur pulcritudo creaturae in universo, et ita contingit pulcritudinem universi diminui; ergo pari ratione et augeri; ergo contingit pulcritudinem universi augeri et minui.

Contra: a. Quocumque modo se habeant partes mundi, perfecta est universitas; quod autem perfectum est et manet huiusmodi, non augetur nec minuitur; ergo pulcritudo mundi nec augetur nec minuitur. Unde Augustinus, in III De libero arbitrio: "Cum non peccantibus adest beatitudo, perfecta est universitas; cum vero peccantibus adest miseria, nihilominus perfecta est universitas. Quod autem nonipsae desunt animae, quas vel peccantes sequitur miseria vel recte facientes beatitudo, semper in naturis omnibus universitas plena atque perfecta est".

[Solutio]: Ad quod dicendum quod perfectio attenditur dupliciter: secundum formam totius et secundum formam partium. Si ergo attendatur perfectio secundum formam totius, semper est perfecta universitas mundi; si vero secundum formam partium, contingit augeri vel minui. Forma etiam partium potest attendi secundum esse vel secundum bene esse: et secundum hoc diversificatur perfectio in partibus vel quoad esse vel quoad bene esse.

[Ad obiecta]: 1. Ad primo ergo obiectum dicendum quod, licet sint plura viventia vel pauciora, non tamen pulcritudo mundi quoad genera et species augetur vel minuitur vel etiam perfectio mundi quoad formam.

2. Ad secundo vero obiectum dicendum quod, licet determinetur iuventus mundi et senectus, et quoad hoc attendatur pulcritudo maior vel minor, secundum quod minus vel magis dominatur ipsa poena peccati, nihilominus tamen est quaedam pulcritudo essentialis, quae in mundo nec augetur nec minuitur; reliqua vero, quae erat ex accidenti proveniens, poterat augeri vel minui. Unde si stetisset Adam in statu innocentiae, non determinaretur iuventus mundi vel senectus, sed pulcritudo remaneret indifferens.

3. Ad tertio vero obiectum dicendum quod, sicut dictum est, est pulcritudo in universo ratione pulcritudinis partium, pars autem una e nobilioribus est ipsa anima rationalis; sed haec habet duplicem pulcritudinem: unam ratione substantiae sive essentiae et aliam ratione voluntatis actualis. Quantum ad primam non dicitur pulcritudo mundi augeri vel minui, quantum ad secundam contingit.

PrevBack to TopNext