Text List

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 5, C. 1

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 5, C. 1

SECUNDUM QUEM MODUM DICATUR UNIVERSUM PERFECTUM.

Ad primum sic: "Perfectum dicitur uno modo quod impossibile est habere aliquam partem omnino extra illud, sicut tempus. Dicitur etiam perfectum alio modo, quonihil est dignius in illo genere, sicut medicus dicitur perfectus et musicus perfectus, et secundum hunc modum per transumptionemsermonis dicitur latro perfectus sicut dicitur bonus latro. Dicitur etiam perfectum quod habet nobilem perfectionem, scilicet finem. Dicitur etiam perfectum, quando non invenitur magis vel minus de bonitate, ethoc dicitur perfectum per se; alia vero, quae dicuntur perfecta, in relatione adaliquod istorum dicuntur".

Cum ergo ii sunt modi dicendi perfectum, quaeritur secundum quem modum dicendum sit universum perfectum.

[Solutio]: Non enim dicitur perfectum per se de quo non est dicere magis vel minus habere de bono: sic enim convenit perfectum Deo, qui est ipsa summa bonitas. Nec perfectum dicitur eo modo quo aliquid dicitur perfectum per suum finem: non enim universum, secundum quod modo est, perfectum est in suo fine. Nec dicitur perfectum ad modum eius quod dignius est in genere artis: alia est enim perfectio artificis et artificiati; artifex vero secundum illam rationem dicitur perfectus, artificiatum vero non. Restat ergo quod dicitur perfectum secundum primum modum, secundum quem dicitur perfectum cui nihil deest de partibus sibi convenientibus vel "extra quod nihil est": extra enim universum nihil est. Dicetur ergo universum perfectum secundum illum modum.

PrevBack to TopNext