Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 5, C. 2
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 5, C. 2
UTRUM PERFECTIO UNIVERSI SIT TANTUM IN BONIS AN ETIAM IN MALIS.
Quod autem perfectio sit in bonis tantum, videtur: a. Universum enim bonum est et valde bonum; sed bonum non componitur nisi ex bonis: componitur enim ex suis partibus; ergo partes sunt bonae; sed malum non est bonum; ergo malum non est de compositione universi; universum ergo tantum ex bonis componitur.
Quod autem componatur ex malo et bono, videtur 1. per hoc quod dicit Augustinus, in XI De civitate Dei: "Contrariorum oppositione saeculi pulcritudo componitur" ; sed haec contraria sunt bonum et malum; ergo pulcritudo saeculi componitur ex bono et malo; sed hoc est universum; ergo universum componitur ex bono et malo.
2. Item, Augustinus, Super Genesim: "Mala nullo modo efficiuntut non ipsa recte ordinata cum toto atque universo sint bona". Ergo universum componitur ex malis.
3. Item, Dionysius: "Malum est ad omne conterens" ; sed omne dicitur universum; ergo malum confert ad universum.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod universum non habet partes sui nisi bona secundum quod huiusmodi, ut consonent partes toti. Unde Augustinus, Contra Manichaeam: "Tanta vis et potentia integritatis est, ut quae multa sunt bona tunc placeant, cum in universum aliquid conveniunt atqueconcurrunt".
a. Ad id vero quod obicitur de malis, dicendum quod universum habet in se mala tamquam partes, non secundum rationem malorum, sed secundum rationem bonorum.
[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem primo dicendum quod, cum dicitur pulcritudo saeculi componitur ex oppositione contrariorum, facienda est vis in nomine pulcritudinis, eo quod bona pulcriora apparent ex adiunctione malorum, non quod mala, in eo quod mala, unam partem dicant pulcritudinis: malum enim, in se consideratum, turpe est et deforme.
On this page