Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 5, C. 3
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 5, C. 3
UTRUM ALIQUIBUS BONIS DEFICIENTIBUS SIT PERFECTIO.
Tertio quaeritur, si perfectio est in bonis, utrum aliquibus bonis deficientibus sit perfectio. Ratione cuius quaeritur primo in nobilioribus, secundo in ignobilioribus.
ARTICULUS I.
Utrum, si deessent angeli, deesset perfectio universi.
Quod videtur: 1. Perfectum dicitur illud cui nihil deest [de] partibus ; sed nobiliores substantiae sunt partes universi; ergo si desint, non erit perfectio universi.
2. Per simile etiam ostenditur: Cum enim in corpore humano sint partes nobiliores et minus nobiles, si desit aliqua illarum, non est perfectio corporis humani; ergo a simili in mundo, si desit aliqua partium, et maxime nobilium, non erit perfectio universi.
Contra: a. Si deessent angeli, adhuc remaneret sufficientia divinae potestatis ad regendam mundi universitatem; dum autem convenienter regitur universitas mundi, est perfecta universitas mundi; ergo non existentibus angelis esset perfecta universitas.
b. Item, malitia adveniens aliquibus angelis non tollit perfectionem universitatis. Unde Augustinus, III De libero arbitrio: "Cum peccantibus adest miseria, nihilominus perfecta est universitas". Ergo a simili videtur, si non essent angeli, nihilominus esset perfectio: non esse enim omnino non dicitur deformare partem universi, sed esse malum dicitur deformare; ergo si non essent angeli, nihilominus esset perfecta universitas.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod perfectio universitatis dicitur dupliciter: uno modo, cum nulla pars deest illarum partium quae sunt de integritate universi, et secundum hoc si deessent nobiliores partes universi, non diceretur universum perfectum. Unde Augustinus, in libro De libero arbitrio: "Sine istarum officiis iustis atque perfectis esse universitas non potest". Si vero dicatur perfectum in universo quantum ad sufficiens regimen universi, secundum hoc dicetur esse perfectio in universo, etsi non essent angeli vel si peccassent. Unde Augustinus: "Etiamsi omnes peccassent angeli, nullam inopiam facerent ad regendum imperium suum Creatori angelorum". Et iterum: "Si ipsa peccaret", scilicet angelica creatura, "sufficeret Dei potestas ad regendam istam universitatem, ut omnibus congrua etcondigna retribuens, nihil in tota universitate sua turpe atque indecorum esse permitteret". Una ergo perfectio est ipsius universi ex sufficientia partium, altera vero est ex perfectione agentis in regendo quotcumque sint partes. Eodem modo intelligendum est de ipsis animabus, sive non essent sive per peccatum defecissent. Unde Augustinus: "Si deessent quae sive peccarent sive non peccarent, nihil universitatis ordini minueretur, etiam siplurimum deessent animae".
ARTICULUS II
Utrum sine minoribus creaturis esset perfectum universum.
Deinde quaeritur, quantum ad detectum minorum creaturarum, utrum sine iis esset perfectum universum.
[Solutio]: Ad quod dicendum per hoc quod dicit Augustinus, XII De civitate Dei: "Caelestibus non fuerant terrena coaequanda, nec ideouniversitati deesse ista debuerunt, quoniam sunt illa meliora; cum ergo in iis locis, ubi esse talia competebat, aliis deficientibus alia oriuntur et succumbunt minora maioribus atque in qualitates superantium superata vertuntur, rerum est ordo transeuntium". Ex quo accipitur quod et maiora et minora ad perfectionem faciunt universi.
ARTICULUS III
Utrum sine rebus minoribus, quae nocent homini, remaneret universitas perfecta.
Ratione autem quarumdam rerum minorum, ut rerum quae videntur nocere homini, quaeritur utrum illis subtractis adhuc remaneret universitas perfecta.
Quod videtur: 1. Si enim omnia huiusmodi ordinata sunt ad hominem, omnia debent esse conferentia homini ; ergo si non sunt coferentia, non congruunt ipsi universo.
2. Quod etiam videtur accipi ex humanis appetitibus. Unde Augustinus, XI De civitate Dei: "Est alius aestimationis modus, ut quaedam sensu carentia quibusdam sentientibus praeponamus, in tantum ut, si potestas esset, ea prorsus de natura rerum auferre vellemus".
Sed contrarium videtur: a. Ex hoc quod nihil est in universitate rerum quod non proprie deserviat utilitati, sicut est de officiis in civitate ordinatis: nullum est quod noti conferat ad rem publicam civitatis; ergo non est aliqua res, etiam de minoribus rebus, quae non conferat perfectioni universi. Unde Augustinus, in XI De civitate Dei: "Non attenduntquantum in suis locis naturisquevigeant pulcroque ordine disponantur, quantumque universitati rerum pro suis dispositionibus decoris tamquam in communem rempublicam conferant vel nobis ipsis, si eis congruenter atque scienter utamur, commoditatis attribuant, ita ut ipsa venena, convenienter adhibita, in salubria medicamenta vertantur". Ex quo accipitur quod minora in ordine creaturarum conferunt ad perfectionem universi.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod est duplex consideratio. Est enim consideratio rationis, qua considerat haec minora secundum id secundum quod sunt partes universi et ordinatae etiam ad hominem ut quodammodo finem, et in hac consideratione invenitur pulcritudo in universo et utilitas respectu hominis. Est alia consideratio secundum aestimationem, qua magis necessaria secundum aestimationem hominis praeferuntur minus necessariis et voluptuosa minus delectabilibus. "Quis enim in domo sua non plus panem habere velit quam mures, et nummos quam pulices? Necessitas autem quidpropter quid expetat, cogitat, et voluptas quid iucundum sensibus corporis blandiatur, expectat". In hac ergo consideratione aestimativa non omnia dicuntur esse de perfectione universi; in altera vero consideratione rationis recte ea, quae ordinata sunt, ad perfectionem faciunt universi secundum quod "sentientia praeferuntur nonsentientibus et viventia non viventibus et intelligentia non intelligentibus".