Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 5, C. 4
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 5, C. 4
UTRUM ANIMA MUNDI SIT PERFECTIO UNIVERSI.
Dixerunt enim quidam philosophi quod microcosmus suam habebat perfectionem et illud iuit anima rationalis, megacosmus suam habebat perfectionem et illud erat anima mundi. Quod recitat Augustinus, in I libro Retractationum, 5 cap.: "Corpussubsistit et eo ipso est quoanimatur, sive universaliter, ut mundus, sive particulariter, ut unumquodque animal intra mundum" ; et postea sequitur: "Hoc totum prorsus temere dictum est". Per quod innuitur quod perfectio mundi non recte dicitur anima nec ipse mundus animal. Unde in eodem libro Augustinus: "Animal esse istum mundum, sicut Platosensit aliique philosophi, nec ratione certa indagare nec divinarum Scripturarum auctoritate persuadere posse cognovi; unde tale aliquid a me dictum, quo id accipi possit, in libro, De immortalitate animae, temere dictum notavi". Ex quo accipitur quod mundus non est animal nec perfectio eius est anima.
Sed videtur sic persuaderi ratione: 1. Anima est principium vitae in ipso corpore animato ; indicium autem vitae unum est quod moveatur, non de natura ipsius mobilis, aliud etiam indicium est quod perpetuetur in suo esse, quantum congruit, per ipsam; sed hoc modo est in perfectione ipsius mundi: superiora enim corpora, a quibus motus quodam modo in inferioribus, moventur, et motus illius non est natura ipsius mobilis, cum indifferenter, quantum est de natura, moveretur in quamcumque partem; ergo principium eius est anima, quae sibi determinat huiusmodi motum sive in sinistrum sive in dextrum; sed motus huiusmodi attestatur vitae animalis; ergo corpus, quod sic movetur, est animal et perfectio ipsius est anima.
2. Item, motor caeli movet per intellectum ipsum caelum ; et quod movet per intellectum, dicitur anima illius quod movet: motus enim ille, cum non sit naturalis, quoad hoc erit voluntarius, et est rei sibi coniunctae; ergo est motus animalis; ergo principium eius est anima; sed principium eius est perfectio mundi; ergo perfectio eius est anima.
3. Item, duo sunt genera mobilium: quoddam est quod movetur motu recto, et aliud est quod movetur motu orbiculari ; sed quod movetur motu recto, habet duplicem perfectionem, scilicet naturae et animae, quarum utraque est nobilis perfectio; sed nobilior est ea, quae est per animam; ergo illud, quod movetur orbiculariter, cum sit nobilius perfectum, habebit utramque perfectionem, et quae est naturae et quae est animae vel ad minus quae est animae; ergo corpora superiora erunt animata, sive isto modo dicatur sive illo.
Quidam autem inter philosophos dicebant hanc perfectionem esse separatam hoc modo ita quod non esset unum ex illa perfectione et mundo, et nihilominus dicebant esse animam mundi et hanc esse Deum. Sed hoc reprobatur: Anima est perfectio, quae facit unum cum suo perfectibili, non tantum sicut motor cum mobili, sed sicut forma substantialis cum subiecto quod perficit. Cum ergo divina essentia cum mundo non faciat unum, eo quod nihil sit ad quod divina natura et mundus sint possibilia, cum nec divina natura sit possibilis ad aliquam perfectionem nec universum sit possibile ad aliquid aliud, ergo nihil unum fiet ex divina essentia et universo; non ergo Deus est anima mundi. — Ad idem facit quod dicit Augustinus, recitans opinionem Varronis, in VII De civitate Dei, dicens quod "opinatus est Deum esse animam mundi et ipsum mundum esse animal, et quoquo modo Deum, sicut homo sapiens, cum sit ex corpore et animo, ab animo tantum dici sapientem, ita mundum Deum vel deiformem ab animo dici".
Sed contra hoc potest obici a. secundum quod obicit Augustinus, IV libro De civitate Dei: "Si animus mundi Deus est, eique animo mundus ut corpus est, ut sit unum animal constans ex anima et corpore, cum tota moles huius mundi vivificetur ex hac anima, quis non videat quanta impietas consequatur, ut quod calcaverit quisque, partem Dei calcet, et in omni animante occidendo, pars Dei trucidetur?". Quod cum impium sit et irreligiosum dicere, non est Deus anima mundi.
[Solutio]: Ad quod dicendum est quod non est mundus animal nec perfectio eius est anima, sed habet duplicem perfectionem: unam intra, et haec dicitur esse natura primi caeli ad quam ordinantur aliae naturae inferiores per quamdam influentiam motus, et haec perfectio est intra; est autem alia. perfectio extra, quae tenet rationem motoris separati, et de ista dicit Augustinus, in libro Retractationum: "Est quaedam spiritalis virtus et vitalis, etiamsi non sit animal mundus; quae virtus in angelis sanctis, ad decorandum atque ministrandum mundum, Deo servit et a quibus non intelligitur, rectissime creditur". Per quod designatur quod est quaedam virtus separata quae proximo movet caelum; et quia est ad ministrandum, non est illa virtus divina, quae tamen virtus divina per illam tamquam ministram movet. Nulla ergo istarum perfectionum dicetur esse anima; non enim natura ipsius mobilis recte dicitur anima: anima enim est motor distinctus per essentiam a corpore mobili, natura vero illa non est distincta per essentiam a mobili. Neque virtus illa spiritalis, de qua loquitur Augustinus, quae est in angelis, recte dicitur anima: angelus enim est substantia separata a corpore, non faciens unam naturam cum corpore; ergo nec virtus eius; sed anima facit unum cum corpore; ergo illa virtus spiritalis, quae est in angelis, non recte dicetur anima mundi. Sed nec virtus divina recte dicetur anima mundi: virtus enim divina est ipsa essentia divina; essentia autem divina cum aliqua natura creata spiritali vel corporali non convenit ad faciendum unum in natura; sed anima cum suo corpore convenit ad faciendum unum in natura; ergo virtus divina non est anima mundi; si ergo perfectio. mundi non est anima, neque mundus erit animal.
[Ad obiecta]: 1. Ad primo obiectum in contrarium dicendum est quod, licet caelum habeat alium motorem in dextrum vel sinistrum quam ipsam naturam ipsius mobilis, non tamen motor ille est anima, sed est aliqua substantia, separata a corpore, movens corpus: unde non recte dicitur anima. Et licet motus ille sit voluntarius, non tamen est ab anima, sed est a principio movente per intellectum: non enim omnis motus voluntarius est animalis.
2. Et si obiciatur quod motor ille movet per intellectum: non movet tamen per intellectum unitum cum mobili, et ideo non est motus animalis rationalis. Sed nec est motus animalis sensibilis, cum ille motus regatur secundum apprehensionem convenientis vel inconvenientis ipsi mobili.
3. Ad id vero quod obicitur quod duplex est perfectio mobilis secundum motum rectum, natura Scilicet et anima, et anima nobilior quam natura, ergo a simili in eo quod movetur orbiculariter ': dicendum est quod non est simile. Perfectio enim in corpore mobili, quod movetur motu recto, unitur cum ipso corpore, non tantum ut faciat motum in ipso, sed ut contineat et salvet esse eius, cum habeat esse corruptibile, et ideo congruenter ultima perfectio et nobilior talis corporis dicetur anima. Non sic autem est in corporibus, quae ex dono Conditoris sunt incorruptibilia: non enim indigent perfectione continente esse et conservante, quae sit intra, sed indigent perfectione a qua eliciatur motus, et ideo caelum non habet animam pro perfectione, sed nobiliorem substantiam, scilicet angelicam intelligentiam.
On this page