Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 5, C. 5
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 5, C. 5
UTRUM PERFECTIO UNIVERSI ATTENDATUR RESPECTU RERUM IN GENERE VEL IN SPECIE VEL ETIAM IN INDIVIDUIS.
Quinto quaeritur utrum perfectio attendatur respectu rerum in genere vel in specie vel etiam in individuis.
Quod sit in generibus et speciebus, videtur 1. per hoc quod dicitur in Gen. 1 in fine: "Igitur perfecti sunt caeli et omnis ornatus eorum" ; sed haec perfectio fuit in generibus et speciebus omnibus, non autem in omnibus individuis, et tunc fuit perfectum universum; ergo perfectio universi consistit in istis.
2. Item, Augustinus, Super Genesim ad litteram: "Sialiquam creaturam sic instituere putaverimus ut genus eius primae illi conditioni non inseruerit, aperte contradicimus dicenti Scripturae quia consummavit omne opus die sexto".
Contra: a. Plus est esse unum numero quam esse unum specie vel genere ; perfectio ergo multitudinis plus colligetur ex iis quae habent unitatem numeralem quam ex iis quae habent unitatem generis vel speciei; sed haec est perfectio ipsius mundi; ergo perfectio mundi non consistit tantum in multitudine generum aut specierum.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod duplex est perfectio: una in rebus actu entibus et alia est in ipsis principiis habentibus virtutem multiplicandi res actu existentes. Quantum ad primum modum non fuit omnimoda perfectio in operibus sex dierum; quantum ad secundum modum fuit perfectio sufficiens. Unde Augustinus, Super Genesim ad litteram: "Potest intelligi Deum requievisse a condendis generibus creaturae, quia ultra iam non condidit aliqua genera nova; deinceps autem usque nunc et ultra operatur eorumdem generum administrationem". Item, Augustinus, Super Genesim: "Non defuit aliquid tunc causaliter conditum, quod postea visibiliter condebatur".
On this page