Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 1, Praeambulum
Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 1, Praeambulum
Circa potentiam cognitivam haec consideranda sunt: Primo, utrum sit potentia intellectiva in angelis an etiam sensitiva; secundo, si intellectiva, utrum cum ratione aut praeter; tertio, si est intellectiva excellentior ratione, utrum sit intellectus agens tantum aut possibilis sive materialis cum illo, cum aliis differentiis quae pertinent ad intellectum, sicut sunt intellectus in actu et intellectus in habitu; quarto, cum sint duae differentiae, intellectus scilicet speculativus et practicus, an utraque conveniat angelicae intelligentiae an altera tantum.