Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 1, C. 1

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 1, C. 1

UTRUM SIT TANTUM POTENTIA INTELLECTIVA IN ANGELIS AN ETIAM SENSITIVA.

Circa primum sic: Videtur quod potentia intellectiva non sit tantum in angelis, sed etiam sensitiva. 1. Cognoscunt enim res particulares secundum signata, scilicet tempora et loca; sed vis cognitiva singularium secundum quod hic et nunc, est vis sensitiva ; ergo angelus habet potentiam sensitivam.

2. Item, posse sentire calidum in igne secundum contactum non est nisi potentiae sensitivae, et hoc convenit ipsis malis angelis, qui igne puniuntur; et hoc non est nisi secundum potentiam a principio datam; ergo angeli habent potentiam naturalem sentiendi calidum in igne. — Quod autem sic puniantur, patet per hoc quod dicit Augustinus, in XXI De civitate Dei: "Cur non dicamus, quamvis miris, tamen veris modis etiam spiritus incorporeosposse poena corporalis ignis affligi, si spiritus hominum incorporei et nunc potuerunt includi corporalibus membris et tunc poteruntcorporum suorum vinculis insolubiliter alligari? Adhaerebunt ergo, si eis nulla sint corpora, spiritus daemonum, immo spiritusdaemones, licet incorporei, corporeis ignibus cruciandi, non ut ignes ipsi, quibus adhaerebunt, eorum iunctura inspirentur et animalia fiantquae constent spiritu et corpore, sed, ut dixi, miris et ineffabilibus modis adhaerendo, accipientes ex ignibus poenam, non dantes ignibus vitam".

3. Item, sicut dicit Isidorus et Augustinus, multa noverunt angeli per experientiam, quae a principio non cognoverunt ; sed ex exprientia est secundum potentiam sensibilem; ergo angeli habent potentiam cognoscendi per sensum.

4. Item, phantasiae sunt secundum partem sensibilem; sed cognitio aliqua phantastica est in aliquibus angelis, scilicet daemonibus; sed non est actus sine potentia ; ergo habebit potentiam cognoscendi secundum phantasiam, et ita potentiam cognoscendi secundum sensum interiorem.

5. Item, nihil potest dare alteri nisi quod habet ; sed in somno dantur phantasmata aut visiones secundum partem imaginariam ab angelis; ergo angeli habent phantasmata vel formas tales; ergo habent potentiam sensibilem interiorem.

6. Item, dicit Augustinus, in libro De civitate Dei, VIII, quod angelus non tantum intelligit, sed etiam sentit; unde dicit ibi, 6 cap. "universi mundi corpus, figuras. qualitates ordinatumquemotum et elementa disposita a caelo usque ad terram et quaecumque corpora in eis sunt, sive omnem vitam, vel quaenutrit et continet, qualis est in arboribus, vel quae et hoc habet et sentit, qualis est in pecoribus, vel quae ethaec habet etintelligit, qualis est in hominibus, vel quae nutritorio subsidio non indiget, sed tamen continet, sentit etintelligit, qualis est in angelis, nisi ab illo esse non possequi simpliciter est". Ergo angeli habent potentiam sensitivam interiorem et exteriorem.

Contra: a. Omnis sensus exterior est mediante organo corporeo; sed angelus est substantia separata a corpore, non indigens organo corporeo; ergo non sentit sensu exteriori.

b. Item, intelligentia angelica est excellentior intelligentia humana sive rationali, intelligentia vero rationalis excellentior cognitiva sensibili; ergo intelligentia angelica est excellentior potentia deferente cognitivam sensibilem; non ergo intelligentia angelica habet cognitivam sensibilem.

c. Item, forma sensibilis est aliquo modo corporalis; sed intelligentia angelica est totaliter spiritalis; ergo non est convenientia inter formam corporalem, prout huiusmodi, et intelligentiam angelicam; ergo nec inter intelligentiam angelicam et sensibilem; ergo intelligentia angelica sive angelus non habet potentiam sensitivam.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod in angelo non est potentia sensitiva distincta ab intellectiva per illum modum per quem sensitiva in homine distinguitur ab intellectiva.

[Ad obiecta]: 1. Ad primo ergo obiectum dicendum quod, licet cognoscat angelus singularia, non tamen habet illam potentiam sensitivam coniecturas, in bonis vero per revelationem supernam. Et quod homo cognoscat decurrendo a propositione nota ad ignotam, hoc novit angelus, non per modum propositionis, sed indivisibiliter. Unde si comprehendit veritates compositionum, hoc est secundum quod veritates istae reducuntur ad veritates rerum quae ab ipsis angelis cognoscuntur.

PrevBack to TopNext