Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 2, M. 1, C. 2
Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 2, M. 1, C. 2
UTRUM UTRAQUE HAEC COGNITIO ANGELI SIT NATURALIS.
Ad quod sic: a. Illud dicitur naturale quod a principio fuit in angelis; sed cognitio vespertina fuit in eis a principio.
b. Praeterea, aliquam habuerunt de Creatore cognitionem; ergo, cum illa non dicatur vespertina, erit matutina, et ita utraque cognitio erit in angelis naturalis.
Contra: 1. Cognitio matutina est angelicae naturae formatae, cum dictum est: "Fiat lux" etc.; ergo, cum non sit angelus secundum naturam suam formatus, non habuit cognitionem matutinam secundum primitivam conditionem.
2. Praeterea, haec est"cognitio rerum in Verbo; sed haec cognitio est spirituum habentium gloriam; sed angeli mali non habuerunt istum statum; ergo nec cognitionem matutinam; et habuerunt naturalem; ergo illa non fuit matutina.
[Solutio]: 1-2.-Ad quod dicendum quod vespertina cognitio potest dici dupliciter: vel cum cognoscuntur res in suo genere vel cum ex ipsis rebus sive ex ipsa natura cognoscitivi sine adminiculo gratiae gratum facientis ascendit creatura angelica ad cognitionem Creatoris. Cum ergo dicitur quod angelus de natura sua vel ex consideratione rerum creatarum cognoscit Creatorem, dicitur haec cognitio non matutina, sed vespertina, quia non incipit a Creatore et pervenit ad creaturas, sed incipit a creatura et pervenit ad Creatorem. — Nec hoc est contrarium quod ponit B. Bernardus differentiam inter cognitionem humanae naturae et angelicae: videtur enim dicere quod angelus immediate cognoscat Deum, non sic autem homo. Sed hoc intelligendum est quod assignare intendit differentiam inter hanc cognitionem et illam, quod angelus non indiget adminiculo creaturae corporalis sicut homo: non enim per cognitionem sensibilem venit ad intelligibilem; sed non excludit quin creatura intelligibilis per se nitatur ascendere ad cognitionem creatricis essentiae.
Ad illud vero quod quaeritur utrum altera istarum cognitionum sit naturalis, dicendum quod naturale dicitur dupliciter: vel ad quod sufficit natura vel quod datum est a principio ipsi naturae et reputatur quasi naturale. Secundo modo posset dici altera illarum naturalis; primo vero modo dicitur naturalis quaedam cognitio, qua potuerunt angeli cognoscere res in se ipsis vel in proprio genere. Hoc infra plenius videbitur.