Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 2, M. 1, C. 3

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 2, M. 1, C. 3

DE SUFFICIENTIA HUIUS DIVISIONIS

Tertio quaeritur I. de sufficientia huius divisionis.

Ad quod sic: 1. Augustinus ponit quod angelus cognoscit res in Verbo et in se et in proprio genere; quare secundum hoc sunt tres rationes secundum quas cognoscit angelus; et patet quod secundum primam rationem dicitur cognitio angeli matutina, secundum tertiam vespertina; quare hae duae differentiae non sufficiunt.

Ad hoc posset dici quod debet poni media differentia cognitionis, quae dicitur meridiana; sed hoc est supra positum et solutum.

Responsio: Concedimus quod iuxta primam cognitionem angeli sumitur cognitio matutina, sed vespertina non solum iuxta tertiam, sed iuxta secundam, ut manifestatum est supra, cum utraque cognitio sit in creatura. Et ideo dicit Augustinus, Ad Orosium: "Ipsa creaturae cognitio in semetipsa vespertina, in Dei cognitione erat mane". Et idem in eodem: "Scientia angelorum in se ipsis in comparatione ad scientiam, quae est in Verbo, dicitur vespertina". Sic ergo tam secunda differentia cognitionis angelicae quam tertia dicitur vespertina, tamen tertia simpliciter, sed secunda quodammodo.

II. Sed tunc quaeritur: quae est differentia inter hanc duplicem cognitionem vespertinam?

Et videtur quod nulla: 1. Quoniam nec a parte cognoscentis, cum cognoscens possit esse idem angelus; nec a parte rei cognitae, quoniam eamdem rem cognoscit angelus in se ipso et in generibus rerum; nec a parte eius quo cognoscuntur res per suas species; sed nihil aliud videtur ratione cuius possit assignari differentia; quare, etc.

Contra: a. Angeli cognoverunt res fiendas in se ipsis angelis, et ita secundum ordinem naturae antequam fierent; sed in propriis generibus rerum non contingit res cognoscere antequam fiant, sed solum iam factas, secundum quod ponit Augustinus ; sed constat quod alio modo cognoscitur res fienda nondum facta et res quae cognoscitur secundum quod iam facta est. Unde Augustinus, Super Genesim ad litteram, accipit illa tria verba, quae ponuntur in conditione firmamenti, Gen.: "Fiat, fecit" et "factum est", et vult illa distinguere referendo ad triplicem cognitionem angeli, quoniam quod dicitur " fiat", refertur ad cognitionem angeli quam habet in Verbo; " fecit" ad cognitionem rerum in ipso angelo; " factum est" ad cognitionem rerum in proprio genere. Licet enim haec simul fuerint tempore, tamen ibi est prioritas ordine et dignitate. Unde ly " fiat" dicit quasi dispositionem ad operandum, quod cognovit angelus in Verbo; ly " fecit" quasi ipsum operari, quod cognovit in se ipso; ly " factum" quasi iam operatum, quod cognovit angelus in rebus iam creatis. Et haec sic cognoscere dedit Deus angelo, secundum quod ibi dicit Augustinus 1. Sic ergo patet quod differunt huiusmodi cognitiones. — Quod concedimus.

[Ad obiecta]: 1. Ad id ergo quod obicitur in contrarium, dicimus quod angelus cognoscit res in se angelo per species sibi datas, sed in proprio genere accipiendo species ab ipsis rebus; licet ergo utrobique cognoscat res per earum species, differenter tamen. Et patet exemplum de artifice, qui aliter cognoscit arcam antequam fiat et postquam facta est, et tamen utrobique per suam speciem cognoscit.

Patet ergo ex praedictis quomodo est ponere tantum duas differentias Cognitionis in angelo, et tamen sunt eius tres rationes cognoscendi, et quomodo huiusmodi tres rationes differant: quoniam illa, quae est in Verbo, nullo modo dependet a re creata, sed illa, quae est in angelo, ad minus dependet a forma vel specie concreata ipsi angelo, quia "intelligentia est plena formis" ; sed illa, quae est rerum in propriis generibus, a rebus creatis simpliciter dependet. Ex hoc patet quod istae tres rationes cognoscendi secundum nobilitatem earum differunt: nobilior enim est forma increata quam concreata ipsi angelo, et concreata quam forma a rebus accepta.

PrevBack to TopNext