Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 2, M. 1, C. 4
Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 2, M. 1, C. 4
DE COMPARATIONE UNIUS COGNITIONIS AD ALIAM.
Ad quod sic: a. Melius cognoscuntur res in arte qua fiunt quam in ipsis rebus, sicut dicit Augustinus, in libro De civitate Dei ; et idem super illud Ioan. 1,45: q "": "Arca vivit in mente" ; quod fit, transit cum tempore; sed cognitio rerum in arte est in ipso Verbo, rerum in se ipsis in proprio genere; ergo potior est cognitio in Verbo quam quae est in proprio genere.
b. Item, melius cognoscuntur res, cum cognoscuntur secundum quod habent esse immutabiliter quam secundum quod habent esse mutabiliter; sed in Verbo habent esse immutabiliter, in proprio genere mutabiliter, et in hoc et in illo cognoscuntur prout ibi sunt; ergo potior est cognitio rerum in Verbo quam in proprio genere.
c. Item, Augustinus, Ad Orosium: "Plus videtur creatura in Verbo quam in se ipsa videatur; plus videtur in arte, in qua fit, quam in se ipsa videatur". Unde Augustinus, in XI De civitate Dei, 7 cap.: "Scientia creaturae in comparatione scientiae Creatoris quodammodo advesperascit; itemquelucescit et mane fit, cum ipsa refertur ad laudem dilectionemqueCreatoris, nec in noctem vergitur, ubi non Creator creaturae dilectione relinquitur".
d. Item, ibidem: "Cognitio creaturaein se ipsa decoloratior est, ut ita dicam, quam cum in Dei sapientia cognoscitur, velut in arte qua facta est; ideovespera quam nox congruentius dici potest".
e. Item, matutinum, secundum quod huiusmodi, nobilius est vespertino; ergo cognitio matutina potior est cognitione vespertina.
Contra: 1. Potior est cognitio qua res distincte cognoscuntur quam qua indistincte; sed in proprio genere cognoscuntur distincte, in Verbo vero indistincte; ergo potior est cognitio in proprio genere quam in Verbo.
2. Item, sicut se habet esse ad esse, ita cognitio ad cognitionem, cum cognitio rei sequatur esse eiusdem et iuxta proprietates essendi sumatur ratio cognoscendi; sed esse rei in proprio genere est esse simpliciter, esse in Verbo est esse secundum quid; ergo et cognitio; sed rei cognitio, quae est cognitio simpliciter, potior est quam illa quae est secundum quid; ergo etc.
3. Item, si B cognoscitur per A, ita quod propria ratio cognoscendi sit A, si A non cognoscitur nisi per privationem, ergo nec B; a simili arguitur: constat enim quod Verbum est ratio cognitionis angeli, cum cognoscit in Verbo; sed ipsum Verbum non contingit cognoscere nisi per privationem, ut videtur per hoc quod dicitur 1 Tim. ultimo, 16: "Qui habitat lucem inaccessibilem". Et hoc ostendit Dionysius ; dicit enim quod certiores sunt de Deo negationes quam affirmationes: licet enim multae affirmationes de Deo sint verae, tamen incertae, sed negationes sunt certissimae, ut quod non est leo aut lapis aut aliquid huiusmodi; ergo angelus cognoscit res in Verbo solummodo privative; sed talis cognitio non est certitudinalis; sed cognitio rerum in proprio genere est certitudinalis; potior autem est cognitio certitudinalis non certitudinali; quare ut prius.
4. Item, videtur quod nullo modo possint angeli cognoscere res in Verbo, quoniam Verbum est infinitae lucis, potentia autem angeli finita est et res, quae cognoscitur, finita; sed non videtur quod finitum copuletur finito per infinitum; quod esset, si diceretur quod angelus cognosceret res in Verbo vel quod Verbum esset ratio secundum quam uniretur intelligibile cum intelligente ; quod cum videatur impossibile, videtur quod angelus non possit res in Verbo cognoscere.
Respondeo, secundum Augustinum, Super Genesim ad litteram, et Ad Orosium: potior est cognitio quae est in Verbo quam quae est in proprio genere, quoniam in Verbo cognoscitur res aeternaliter et incorruptibiliter et ut in causa, sed in proprio genere ut temporaliter et ut corruptibiliter et ut create; sed nobilior et potior est ista cognitio quam illa: quemadmodum enim dicimus quod certius cognoscemus res in futuro quam modo, quia in futuro cognoscemus in Verbo, modo autem cognoscimus in proprio genere, ita dicimus quod melius cognoscunt angeli res in Verbo quam in proprio genere.
[Ad obiecta]: 1. Ad primo obiectum dicimus quod Deus uno et eodem cognoscit res distincte, scilicet se ipso, et ideo dicimus quod potissima est sua" cognitio, cum uno et eodem modo possit cognoscere plura, et impotentia est intellectus creati quod non possit cognoscere plura nisi pluribus. Sicut enim dicimus quod nobilior est motus unius motoris habentis virtutem plurium quam plurium habentium solum huiusmodi virtutem, ita dicimus quod de nobilitate Dei est quod uno et eodem possit cognoscere plura et distincta: illud enim unum habet virtutem, ipso manente uno, distinguendi res ipsas. Non enim est Deus sicut speculum materiale, quod secundum unam speciem non potest distinguere plura, sed est etiam distinctivum ipsarum, et ideo solvendum est per interemptionem. — Ad id quod obicitur quod angelus in Verbo cognoscit res indistincte: dicendum quod potest eas ibi cognoscere distincte, non quia sit distinctio in Verbo, sed in rebus ipsis a Verbo, et ipsum speculum angelicum in recipiendo eas distincte recipit: unde Deus facit in angelo huiusmodi distinctionem.
2. Ad secundum dicendum quod esse rerum in Primo est esse simpliciter, quoniam illud esse nihil aliud est quam esse Primi, secundum quod dicit Anselmus quod "creatura in Creatore nihil aliud est quam creatrix essentia". Non enim dicimus quod lapis habeat esse lapidis in Deo, et sic de aliis, sed esse, quod habet in Deo, est esse increatum, et ideo est esse simpliciter, quoniam quidquid est in ipso, ut est in ipso, est ipse. Non sic in anima, in qua sunt species rerum, quae non-sunt ipsa anima, et ideo, cum cognitio sequatur esse, manifestum est quod simpliciter est cognoscere res in Verbo. Unde etiam dicit Philosophus, quod cognoscere causatum in causa est ipsum cognoscere simpliciter; et multo magis in causa prima, quae supra omnem causam est, sicut est causa prima.
3. Ad tertium dicendum quod aliter est in cognitione nostra quam angelorum, secundum quod ostendit Bernardus, in 5 homilia Super Cantica, dicens: "Supercaelestis spiritus absque adiutorio corporis et absque intuitu horum quae per corpus sentiuntur, sola profectosuae vicinitate ac vivacitate naturae sufficit apprehendere summa et intima penetrare. An non hoc Apostolusintellexit qui, cum diceret: "Invisibilia Dei per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, adiecit protinus: acreatura mundi?"nimirum quoniam a creatura Caeli non ita. Quoenim is involutus carne acterrae incola spiritus ex consideratione sensibilium proficiens, gradatim quodammodo paulatimque nititur pervenire, eo ille caelestium habitator ingenua subtilitate acsublimitate sua in omni facilitate pertingit, nullo utique sensus corporei adminiculo fultus, nullo corporei membri adiutus officio, nullo corporeae cuiuscumque rei reformatus intuitu". Et idem subdit exempla notabilia dicens: "Cur enim inter corpora spirituales scrutetursensus, quos in libro vitae et absque contradictione legitet absque difficultate intelligit? Cur in sudore vultus sui laboret excutere grana de paleis, de vineis uvas et de amurcaoleum, qui de omnibus satis abundeque ad manum habet? Quis mendicet victum suum, in domo sua abundans panibus? Quis puteum fodere curat et interrae visceribus venas aquarum cum labore rimari, cui ultroaffatim aquas limpidas fons vivus emanat?". Idem dicit Augustinus, Super Genesim ad litteram, II libro, circa medium: "Neque enim, sicut nos, ad percipiendam sapientiam eius proficiebant angeli, ut "invisibilia Deiper ea, quae facta sunt, intellecta"conspicerent, qui, ex quo facti sunt, ipsa aeternitate sancta et pia contemplatione perfruuntur". Facit ergo Bernardus vim in hoc quod dicit " a creatura mundi", id est a creatura humana, et non dicit a creatura caeli, id est a creatura angelica, quasi diceret: licet intellectus humanus veniat ad cognitionem invisibilium per creaturas, non tamen intellectus angelicus. Secundum hoc ergo dicimus quod verum est quod creatura humana, quantum est de se, nunquam venit ad cognitionem invisibilium, sed solum aut per privationem aut per effectus, Secundum etiam quod dicit Dionysius. Verbi gratia per privationem: sicut si velim scire quid est Deus, inducendo in creaturis, removendo eas a Deo, ut dicatur quod non est lapis aut equus, et sic de aliis: et sic conicitur quod est super omnem creaturam. Alio modo per effectus eius repertos in creaturis, sicut si dicatur haec creatura est bona, et non est bona a se, ergo ab alio ; sed tunc quaeritur: vel ab alia creatura vel ab alio quam a creatura; et tunc conicitur quod ab alio quam a creatura; et tunc conicitur aliquam substantiam esse increatam primam, quoniam non est abire in infinitum. Sed sic non est in angelo, sed angelus cognoscit Deum vel per ipsum vel per similitudinem ab ipso acceptam, et ideo certissima est eius cognitio qua cognoscit res in Verbo, quoniam per ipsum Verbum cognoscit Verbum et per ipsum alia.
4. Ad ultimum dicimus quoniam, etsi lumen increatum sit infinitum, quantum est de se, tamen intelligens secundum sui possibilitatem ipsum recipit, et ita finite: omne enim receptum est in recipiente per modum recipientis, et non per modum recepti, et hoc magis explanatum est in Quaestione de visione sive cognitione Dei, ubi ostensum est quomodo Deus, licet sit infinitae virtutis, tamen se contemperat intelligenti, ut ipsum possit recipere secundum suam possibilitatem. — Nec valet oppositio si per infinitum virtute intelligatur finitum: non enim oportet intellectum pertransire illud ut est infinitum, sed attingere illud ut est.