Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 2, M. 1, C. 5
Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 2, M. 1, C. 5
UTRUM COGNITIO, QUA COGNOSCUNT ANGELI VERBUM, SIT MATUTINA AUT VESPERTINA.
Et videtur quod non matutina: 1. Quoniam aliud est intueri lumen solis et rem in lumine solis; ergo similiter aliud et aliud est intueri Verbum et res in Verbo, et alius modus intuendi videtur; sed cognitio rerum in Verbo dicitur matutina; ergo cognitio ipsius Verbi non videtur dici matutina; et constat quod non dicitur vespertina.
2. Item, cum dicitur Gen. 1,5-8: "dies unus vel secundus" etc., dies ibi accipitur praesentia luminis aeterni super creaturam angelicam quam illuminat, et haec praesentia est in conversione ad lumen aeternum; sed non possunt converti ad illud et illud non cognoscere; ergo in convertendo cognoscunt ipsum lumen; sed postmodum subditur: "Factum est vespere et mane" etc. Ergo ex ordine verborum videtur quod ista cognitio non fuit matutina aut vespertina.
Contra: a. Angelus cognoscit Verbum et res in Verbo per ipsum Verbum; ergo utrobique est idem principium cognoscendi; ergo eadem est cognitio in specie; sed illa est matutina qua cognoscunt res in Verbo per Verbum; ergo et reliqua.
[Solutio]: Ad hoc respondendum per auctoritatem Augustini, Ad Orosium, dicentis sic: "Hoc intelligi posse arbitror quod non in ipso die, tamquam eius bono indigens quo sit beatior, requievit, sed ipsum diem septimum, id est angelicam naturam, adduxisse ad requiem suam, ut viderent, scilicet in Deo, sicut omnem formandam creaturam, ita et illum viderent, quod nullam creaturam pro indigentia, sedsola bonitate fecisset". Ex quo videtur quod eadem est cognitio qua vident angeli Verbum et qua vident res in Verbo.
[Ad obiecta]: 1. Ad primo obiectum dicendum quod non est simile de visione solis et eius quod videtur in lumine solis et de cognitione Verbi et eius quod videtur in Verbo. Visio enim alicuius in lumine solis non est idem quod visio solis, visio autem alicuius in Verbo est idem quod visio Verbi: res enim in Verbo est idem quod ipsum Verbum, visum autem in sole non est idem quod sol. Cum ergo matutina vel diurna dicatur visio illas quae est cognitio rei in Verbo, dicetur similiter matutina sive diurna ipsa cognitio Verbi.
2. Ad secundum dicendum quod, licet praemittatur de factura lucis antequam dicatur de vespere et mane, nihilominus tamen ipsa lux comprehendit in se mane et vespere, ut in hoc intelligatur omnis cognitio angelica quae procedit ex perfectione ipsius angeli. Omnis enim cognitio vel est in principio vel est in iis quae sunt a principio; cognitio autem in principio est cognitio principii: principium enim se ostendit et alia quae sunt in illo, et ideo cognitio ipsius principii dicetur cognitio matutina sive diurna ; cognitio autem quae ortum habet ab iis quae sunt a principio, licet fiat ex praesentia luminis divini effective, non tamen formaliter: et ideo talis cognitio non dicitur matutina, sed vespertina.