Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 2, M. 1, C. 6

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 2, M. 1, C. 6

AN DAEMONES HABUERINT COGNITIONEM MATUTINAM ET VESPERTINAM.

Sexto quaeritur an daemones habeant: cognitionem [matutinam et] vespertinam.

Et videtur quod sic: 1. Augustinus, Super Genesim ad litteram: "A malis angelis, etsimali sint, ab eis tamen non aufertur potestas naturae" ; sed ex sui natura habuerunt posse cognoscendi res vespertina cognitione; ergo daemones habent huiusmodi cognitionem.

2. Item, idem, in eodem: "Deus sic punit malam voluntatem, ut nec perimat dignitatem". Et inde ut prius.

3. Item, XXI De civitate Dei: "Innotuit daemonibus, non per id quod est vita aeterna et lumen incommutabile, sed per quaedam temporalia divinae virtutis effecta et occultissima signa praesentiae, quae angelicis sensibus [etiam] malignorum spirituum potiusquam infirmitati hominum possunt esse conspicua". Sed huiusmodi effecta divinae virtutis sunt res in proprio genere; ergo cognoscit res in proprio genere ; et haec est cognitio vespertina; ergo etc.

4. Item, in eodem: "Daemones non aeternas temporum causas et cardinales in Dei sapientia contemplantur, sed quorumdam signorum nobis occultorum maioriexperientia, multo plura quam homines futura conspiciunt". Et ita ut prius.

5. Item, idem, in eodem: "Aliud est temporalibus temporalia coniecturare, aliud est incommutabilibus legibus mutationes temporumpraevidere" Et vult quod primum referatur ad malos angelos, secundum ad bonos; et ita ut prius.

6. Item, videtur quod malus angelus habuit cognitionem matutinam antequam caderet, per hoc quod dicit Bernardus, Super Cantica, 14 cap.: "Potuit contingere, sitamen incredibile non putetur, "plenum sapientia et decore perfectum"homines praescire potuisse futuros et profecturosin parem gloriam. Sed si praescivit, in Dei Verbo absque dubio vidit". Ergo habuit cognitionem matutinam.

7. Item, Bernardus: "Puto per "aquilonem"reprobandos homines fuisse designatos, per sedempotestatem in illos. Quosutique in praescientia Dei quanto ei vicinior, tanto ceteris perspicacior praevidens, nullo sapientiae radio coruscantes, nullo spiritus amore ferventes, velut vacuum repererislocum". Ex quo accipitur quod vidit in praescientia, et ita in Verbo.

Contra: a. Primo videtur quod nec matutinam cognitionem habeant nec vespertinam. Quod dicitur Gen. 1,1: "In principio creavit Deus" etc., exponit Augustinus, Super Genesim, quod per "caelum" intelligitur factura angelicae naturae de nihilo, et cum dicitur: " Fiat lux" intelligitur factura eiusdem in conversione ad lucem primam; sed hoc modo secundo non intelliguntur facti angeli mali; ergo illud " Fiat lux" de malis non intelligitur; sed, ut dictum est, vespere et "mane" ibi subdividunt lucem, quae praedicta est fieri; ergo quod subditur de vespere et mane non intelligitur de malis angelis; sed iuxta mane et vespere sumitur cognitio matutina et vespertina; ergo non habent hanc aut illam cognitionem.

b. Item, secundum quod exponit Augustinus dies ibi dicit praesentiam luminis aeterni super angelicam creaturam, quoniam quod dicitur "Fiat lux" sic exponitur: id est convertatur angelica creatura ad lumen aeternum, in qua scilicet conversione fiebat dies spiritualis; sed haec conversio non fuit in malis angelis; ergo ut prius.

c. Item, hoc ostenditur ex ordine litterae, quoniam sicut dicit Augustinus, ibi per divisionem lucis a tenebris intelligitur divisio persistentium angelorum a cadentibus; sed post huiusmodi divisionem subditur: "Et factum est vespere et mane dies unus" ; patet ergo quod ly " vespere" et ly " mane" solum habenti referri ad bonos angelos; et inde ut prius.

[Solutio]: 1-5. Concedimus quod huiusmodi differentiae cognitionis, prout ibi accipiuntur, non conveniunt daemonibus. Ut enim ibi accipiuntur, hoc est in quantum primum lumen et aeternum angelos illuminat ad cognoscendum res certitudinaliter, et hoc vel in se ipso, scilicet primo lumine, et sic dicitur cognitio matutina; vel in se ipsis angelis vel in ipsis rebus, scilicet in proprio genere, et utroque modo dicitur cognitio vespertina. Sed constat quod sic tantum bonos illuminat, quoniam mali non cognoscunt certitudinaliter, sed coniecturando. Et hoc plane dicit Augustinus, in auctoritate supra posita: "Innotuit daemonibus" etc.; et alia eiusdem in eodem: "Aliud est temporalibus temporalia" etc.

Si tamen quaeratur utrum secundum naturam suam primitus institutam habeant aliquam cognitionem rerum naturalem, an sint creati nudi quoad eorum cognitionem, sicut intellectus humanus, et quae dicatur esse huiusmodi cognitio eorum: dicendum quod non est de intellectu eorum sicut de intellectu humano, immo in natura sua habent formas datas ad cognoscendum res secundum naturam, et huiusmodi eorum cognitio ad principium naturale reducitur, non ad gratuitum. Et cum dicitur " fiat lux" etc. " et factum est vespere" etc., ibi notatur cognitio quae est ex gratia naturalibus superaddita, quia per hoc quod dicitur " creavit caelum et terram" notatur creatio rerum de nihilo; per ea quae subiunguntur " fiat, fecit, et factum est" notatur eorumdem formatio, dispositio et ornatus. Unde per hoc quod dicitur " fiat lux" notatur formatio angelicae naturae, quae quidem fit per gratiam. Et hoc patet si fiat vis in hoc verbo " fiat": creare enim proprie est de nihilo, facere vero de aliquo vel aliquo supposito; huiusmodi autem formatio, quae sic fuit per gratiam, non fuit in malis angelis, et ideo neutra cognitio in eis fuit. Si tamen extenderemus nomen vespertinae cognitionis, posset dici illa cognitio naturalis, quae tunc fuit in angelis malis, vespertina respectu cuiuslibet cognitionis gratuitae, cum haec multum obscuritatis habeat respectu illius, ita quod illud, quod gratiae est, a vespertina cognitione tollatur.

6-7. Ad auctoritatem B. Bernardi respondendums est quod B. Bernardus non simpliciter illud asserit, sed sub quadam dubitatione ponit. Si tamen verum est, non-accipitur ibi Videre in Verbo quo modo visio in Verbo est merces angelorum et animarum sanctarum, sed dicitur videre in Verbo accipere a Verbo illud quod est supra intellectum suum: supra enim intellectum naturalem daemonum fuit praevidere quod homo habiturus esset parem gloriam. Quod autem aliquam habuit cognitionem de hoc homine creato, habetur per hoc quod habetur in Quaestionibus de Veteri Testamento ubi dicitur: "Diabolus inimicus extitit homini; praevidit enim quod ad accusationem eius factus est homo" ; sed haec praevisio potuit esse post casum suum ante casum hominis. Quod videtur ex verbis sequentibus: "Subtilitate sua id egit ut in eamdem illam praevaricationem, in quam ipse ruit, induceret, ut accusatorem suum participem suae damnationis efficeret".

PrevBack to TopNext