Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 3, Praeambulum
Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 3, Praeambulum
Dicto de potentia cognitiva angeli et actu principali et absoluto, consequenter dicendum est de actu eius consequenti quem habet in comparatione ad alterum, scilicet de locutione. Circa quam quaeruntur haec: Primo, utrum sit locutio in angelis ; secundo, utrum locutio dicatur multipliciter vel uno modo; tertio, quid sit locutio secundum quod c0nvenit angelis respectu angelorum; quarto, quae differentia istius actus ab aliis quibusdam; quinto, utrum omnium angelorum sit locutio aut tantum superiorum; sexto, utrum fiat per medium et per quod medium; septimo, utrum necessario sit auditio existente locutione.