Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 3, C. 1
Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 3, C. 1
UTRUM SIT LOCUTIO IN ANGELIS.
Quantum ad primum videtur quod locutio non conveniat angelis: 1. Cum enim loqui sit actus per organa exercitus, in angelo autem non sunt huiusmodi organa, utpote lingua et huiusmodi, ergo nec loqui est in angelo. — Item, loqui est actio rationalis creaturae ad alterum, data ei ut alii significet quod apud se interius habet. Unde Augustinus, in libro De Trinitate: "Formata cogitatioab ea re quam scimus, verbum est quod in corde dicimus; quod non graecum est nec latinum nec alterius linguae, sed, cum id opus est in eorum, quibus loquimur, perferrenotitiam, aliquod signum, quo significetur, assumitur et plerumque sonus, aliquando nutus". Ubi ergo non est necesse unum alii significare, nec necessarium est loqui; sed in angelis non est necesse unum alii significare quod apud se habet, quia conscientiae eorum sunt ad invicem manifestae, sicut dicit Commentator super Hierarchiam: "Angeli non indigent locutione, quia conscientias suas ad invicem contemplantur".
2. Item, sic est in luce corporali quod se ipsam per se ipsam manifestat et ea quae circa ipsam sunt. Unde oculus materialis lucem corporalem videt sine alio medio, dummodo sit sibi proportionalis et non sit aliud impedimentum; ergo, eum angelus sit lux spiritualis, videtur quod se ipsum offerat oculo spirituali alterius angeli; ergo non exigitur locutio media; ergo nulla est necessitas locutionis in angelis, immo frustra ibi esset, quia id, propter quod proprie est locutio, sufficienter est in eis.
Contra: a. Dicit idem Commentator: "Si dixerimus quod angelici spiritus omnes prorsus conscientias suas ad invicem conspiciunt, necesse est ut fateamur minores scire omnia quae maioribus nota sunt; quod nequaquam verum est: multa enim sciunt excellentiores, quae ignorant inferiores". Ex hoc arguitur quod multa sciunt superiores quae nesciunt inferiores; ergo ad hoc quod inferiores ea sciant, necesse est intervenire manifestationem secundum quod eis competit; sed huiusmodi manifestatio est per locutionem; ergo necessaria est locutio.
b. Item, superiores abundant ab inferioribus in illuminatione, quia eos illuminant, ut dicit Dionysius et Damascenus ; ergo abundant et in cognitione; et inde ut prius.
c. Si autem instetur contra haec argumenta, quia angelus, qui plura scit, non habet potestatem manifestandi, et ita nec loquendi — contra: cognitio in angelo nobilior est quam in homine; quae autem cognoscit homo per duo, scilicet sensum et intellectum, cognoscit angelus per unum, scilicet intellectum: intellectus enim cognoscit intelligibiliter; ergo, cum in homine non desit potentia manifestandi id quod cognoscit, multo magis nec in angelo deest.
d. Item, idem videtur per auctoritatem Damasceni qui dicit: "Non lingua et auditu indigent, sine sermone voce prolato tradunt sibi invicem suas illuminationes et consilia".
Solutio: Notandum quod est duplex locutio spiritualis angelorum: una, qua loquuntur Deo, de qua dicit Augustinus, De Trinitate: ahsh-12Ai2t3s2q1t3 "Habet Deus suos nuntios, id est angelos, non tamen aliquid eiquod nescit, nuntiant, sed bonum eorum est de suis operibus eius consulere veritatem". Et quod dicuntur ei nuntiare, hoc non est ut ab eis discat, sed e converso: cum etiam nos oramus, non necessitates nostras eum docemus. De hac locutione noni intenditur hic principaliter. Est alia locutio, qua loquuntur angeli ad invicem.
[Ad obiecta.]: 1. Ad hoc quod obicitur quod manifestae sunt eorum conscientiae ad invicem: potest solvi breviter, si inspiciatur finis auctoritatis; sic enim finitur: "quia conscientias suas ad invicem contemplantur, ad alterutrum sine voce quodammodo loquuntur", quasi diceret: non loquuntur sensibiliter, sed intelligibiliter, et hoc bene dicimus. — Vel aliter dicendum quod duplex est manifestatio conscientiae in bonis — quia de malis non loquimur nunc — una, quam habent in Verbo, et secundum hoc verum est quod conscientiae eorum sibi invicem sunt manifestae, quia unus in Verbo videt conscientiam alterius; sed hoc non est ex propria natura angeli, sed ex natura Verbi: unde hoc magis est ex gratia quam ex natura. Unde Gregorius, de nobis in patria: "Uniuscuiusque mentem ab alterius oculis corpulentia non abscondet" ; corporum enim glorificatorum tanta erit conformitas ad spiritum, quod ad affectus, qui erunt in spiritibus, sequentur quidam nutus in eorum corporibus, in quibus poterunt dignosci ipsi affectus tamquam in illis nutibus relucentes. Similiter dicimus esse manifestas conscientias angelorum invicem quoad cognitionem quam habent in Verbo. Nec tamen negandum est quin alii aliis plura cognoscant in Verbo pro voluntate ipsius Verbi; nec tamen est in angelis locutio quoad illa, quia potestas manifestandi illa n0n residet apud angelum, sed apud Verbum. Unde, vellet nollet angelus, qui plura cognoscit in Verbo, manifestaret Verbum ista eadem ei angelo qui pauciora scit. Est alia cognitio, quam habent angeli in se ipsis, et de hac non est verum quod conscientiae eorum sint ad invicem manifestae, immo plura scit unus quam alius, et habet potestatem naturalem ille, qui plura scit, manifestandi ea illi qui nescit: et ista manifestatio dicitur locutio, sicut opponebatur.
2. Ad illud quod obicit de luce respondeo quod non est simile de luce corporali et spirituali. Corporalis enim non agit per voluntatem, sed per naturam, et ideo non est ad opposita, scilicet ad manifestandum et occultandum, sed semper, quantum est de natura sua, se manifestat et diffundit; sed spiritualis lux, quia agit per voluntatem, ad opposita est: unde potest se manifestare quando vult et occultare quando vult.