Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 3, C. 2

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 3, C. 2

UTRUM LOCUTIO DICATUR MULTIPLICITER.

ARTICULUS I.

Utram dicatar locutio angeli respecta Dei vel angeli vel animae.

Deinde quaeritur utrum locutio dicitur multipliciter aut uno modo, cum dicitur angelus loquitur Deo et cum dicitur angelus loquitur alteri angelo et cum dicitur angelus loquitur animae.

Et, videtur quod dicatur multipliciter: 1. Cum enim loquitur Deo, hoc n0n est ut Deo manifestet suam cognitionem vel affectionem, cum ipse praecognoscat eam; cum autem loquitur alii angelo, hoc est ut manifestet ei; similiter, cum loquitur animae. Unde Gregorius: "Angelici spiritus voluntatem Dei Prophetarum sensibus innotescunt atque eos ad sublimia sublevant et quae in rebus futura sunt, in causis originalibus futura demonstrant". Ergo non secundum eamdem rationem dicitur loqui de angelo, cum dicitur angelus loquitur Deo et cum dicitur angelus loquitur alii angelo vel animae.

2. Praeterea, dicit Gregorius: "Vox angelorum in laude Conditoris est admiratio intimae contemplationis". Sed locutio, qua loquitur angelus angelo vel animae, non est admiratio; ergo differenter dicitur locutio respectu Dei et respectu creaturae rationalis.

Contra: a. Utrobique est cogitationis vel affectionis expressio.

b. Item, Augustinus, De Trinitate: "Formata cogitatio ab ea re quam scimus est verbum, quod in corde dicimus". Sed intentio formatae cogitationis a re, quam scimus, commune est locutioni; utrobique ergo uno modo dicitur.

Respondeo: Locutio quamdam rationem habet ex parte finis, et secundum hoc locutio dicetur non secundum eamdem rationem, cum dicitur respectu Dei et respectu alterius angeli vel animae; ex parte Vero formae dicitur secundum unam rationem per prius et posterius, scilicet expressio vel evidentia cogitationis vel desiderii; hoc autem respectu Dei nihil aliud est quam ipsum desiderium vel cogitatio. Et quod ita sit, patet per simile de locutione animae ad Deum. Dicit enim Gregorius: "Animarum verba sunt ipsa desideria; nam si desiderium sermo non esset, Propheta non diceret: "Desiderium cordis eorum audivit auris tua"". Similiter per hoc quod dicit Gregorius de locutione mali angeli: "Diabolum loqui ad Deum est omnipotenti maiestati eius nil posse celare". Ex hoc patet quod loqui angeli nihil aliud est quam eius cogitatio vel desiderium expressum. Respectu vero alterius angeli vel animae est horum iudicatio per aliquid ut ab eis cognoscatur.

[Ad obiecta]: 1. Ad id quod primo obicitur, dicendum quod non est una ratio secundum quod loqui ex parte finis definitur, et sic ibi accipiebatur.

2. Ad secundum dicendum quod, cum dicit Gregorius vocem angelorum esse admirationem, hoc est laudem illorum esse admirationem, notificavit vocem eorum non per id quod est essentiale voci, sed per concomitans: admiratio enim concomitatur cognitionem sive contemplationem angelicam, quae est de divinis, quae sunt supra ipsum.

ARTICULUS II

Utrum locutio Dei et angeli dicatur aequivoce.

Deinde quaeritur, cum locutio dicatur de Deo respectu angeli aut respectu animae et de angelo respectu Dei vel alterius angeli vel animae, utrum dicatur aequivoce vel non.

Et videtur quod non: 1. Quia utrobique est voluntatis expressio; cum enim Deus loquitur angelis, suam voluntatem ostendit, cum autem angelus loquitur Deo, aliquid desiderat et desiderando desiderium suum in conspectu Dei ponit.

Contra: a. Gregorius: "Loquitur Deus ad angelos eo ipso quocordibus eorum occulta sua invisibilia ostendit, ut quidquid agunt, in ipsa contemplatione veritatis legantet velut quaedampraecepta vocis sunt ipsa gaudia contemplationis".

b. Item, alibi: "Dicere est per vim internae visionis eorum mentibus exhibenda indicia motibus occultis inspirare". Cum autem Deus loquitur animae per se vel cum Verbo suo, sine verbis cor docetur; cum autem angelus loquitur, vel verbis vel rebus vel imaginibus sua voluntas indicatur. Ex quo accipitur quod loqui Dei ad angelos vel animas differenter accipitur ab illo loqui quo angelus loquitur Deo vel angelo.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod differenter accipitur, sicut dicit Gregorius, et quasi aequivoce. Nihil enim recipit Deus ab angelo, sed e contra angelus vel anima a Deo aliquem recipit effectum.

[Ad obiecta.]: 1. Ad id vero quod obicitur quod utrobique est expressio voluntatis: dicendum quod exprimere non dicitur univoce utrobique, quia, cum Deus loquitur, sine verbis cor docetur, cum autem angelus loquitur, verbo aliquo utitur.

ARTICULUS III

Utrum una sit locutio Dei et Angeli.

Deinde quaeritur I. utrum una sit locutio Dei et angeli aliquando vel non.

Quod non videtur: 1. Diversarum enim essentiarum diversi sunt actus ; ergo, cum divina essentia sit alia ab angelica, non erit actus idem; ergo, cum locutio sit actus, non erit eadem locutio.

2. Praeterea, cum Deus loquitur per angelum, Deus non motus movet, angelus autem motus movet ; movere autem immobilis et eius quod est mobile, diversum est; ergo diversa est locutio qua loquitur Deus et qua loquitur angelus.

Contra: a. Cum agens secat per securim, una dicitur sectio; ergo a simili, cum Deus loquatur per angelum, una dicetur locutio. — Quod autem Deus loquatur per angelum, Apoc. 1,1: "Significatvit Deus quae oportet fieri cito, loquens per angelum servo suo Ioanni".

b. Praeterea, sicut dicit Augustinus, in libro De Trinitate: "Deus in Veteri Testamento per angelosloquebatur".

c. Praeterea, sicut, cum Dominus loquitur per Prophetam, una est locutio Dei et Prophetae, ita, cum Dominus loquitur per angelum, una est locutio Dei et angeli.

II. Huius etiam gratia quaeritur utrum semper loquatur Deus creaturis rationalibus per angelos, quando loquitur, an aliquando per se ipsum. Nec fit hic mentio de locutione qua Deus in Christo homine loquebatur vel Christus homo loquebatur.

Quod Deus semper loquatur per angelos, quando loquitur, videtur 1. per hoc quod loqui Dei respectu creaturae rationalis est indicare voluntatem suam rebus vel verbis; sed, cum Deus loquitur rebus vel verbis, ministrantibus angelis hoc fit; ergo, cum Deus loquitur rationali creaturae, per angelos loquitur.

Contra: a. Cum se ipso loquitur rationali creaturae, non per mediam substantiam aliam loquitur. Quod sic probatur: Quod fit per mediam substantiam creaturae, non simul totum datur, sed per prius et posterius: sic enim agit creatura; sed notitia plurium aliquando simul a Deo datur; ergo, cum hoc fiat: locutione divina, Deus per se ipsum aliquando loquitur.

b. Item, Gregorius: "Dei locutio, ad nos intrinsecus facta, videtur potius quam auditur, quia dum se ipsum sine mora sermonis insinuat, repentina luce tenebras nostrae ignorantiae illustrat". Sed, cum fit visio, subito iit multorum visio; ergo locutio Dei aliquando fit per semetipsum, cum simul multorum notitiam infundit. Et hoc videtur per hoc quod dicitur Act. 2,2: "Factus est repente de caelo sonus advenientis spiritas" etc.

c. Item, maior est potentia angeli quam hominis, Dei vero est maxima; si ergo utraque natura potest per se loqui, multo fortius summa essentia, scilicet divina, potest per se loqui rationali creaturae.

[Solutio]: I. Ad quod dicendum quod Deus per se ipsum loquitur et aliquando per creaturam rationalem vel angelicam, sicut dicit Gregorius. — Ad id quod obicitur utrum una sit locutio Dei et angeli, quando Deus loquitur per angelum: dicendum0 quod una est locutio Dei ut primo moventis, angeli ut proximi.

[Ad obiecta.]: 1. Ad primo obiectum dicendum quod, licet sint substantiae differentes, tamen unus est actus, quoniam una substantia agit aliquando altera mediante: ubi enim unum propter alterum, utrobique- tantum [unum].

2. Ad id vero quod secundo obicitur quod alius est motus iste quam ille: dicendum quod motus ille, quo movet Deus angelum et quo angelus movet aliam rem, differens est in numero; sed motus, quo Deus movet rationalem creaturam per angelum et quos angelus movet eam, unus reputatur, cum Deus moveat eam per angelum.

II. Ad id vero quod quaeritur utrum semper loquatur Deus rationabilibus creaturis per angelos an aliquando per se ipsum: dicendum quod aliquando per se ipsum loquitur, sicut habetur ex Sacra Scriptura, et aliquando per angelum, sicut dicit B. Gregorius iis verbis: "Spiritum Dei quasi quaedam verba nobis dicere est occulta etea, quae sunt agenda, intimare et cor hominis ignarum, non adhibito strepitu et tarditate sermonis, peritum de absconditis reddere. Cum enim loquitur per angelum, aliquando voluntatem suam rebus indicat, aliquando imaginibus oculis cordis ostensis, aliquando imaginibus ante corporeos oculos ex aere assumptis, aliquando caelestibus substantiis, aliquando terrenis, aliquando simul terrenis et caelestibus; nonnunquam vero humanis cordibus ita per angelum loquitur ut ipse quoque per angelum mentis obtutibus praesentetur. Verbis namque per angelum loquitur, cum nihil per imaginem ostenditur, sed supernae locutionis verba audiuntur, sicut dicitur Ioan.12, 28: "Clarificavi et iterum clarificabo". Neque enim Deus, qui sine tempore vi intimae impulsionis clamat, in tempore vocem suam per substantiam edidit, quam circumscriptamtempore, per humana verba distinxit, sed de caelestibus loquens, verba sua, quae audiri ab hominibusvoluit, rationali administrante creatura formavit. Aliquando autem per angelos loquitur Deus rebus, cum nihil verbo dicitur, sed ea, quae futura sunt, assumpta de elementis imagine nuntiantur, sicut Ezechiel "electri speciem in medio ignis"vidit. Aliquando vero per angelos verbis simul et rebus loquitur, sicut in Gen.3,8: "Cum audisset vocem Domini deambulantis ad auram post meridiem, abscondit se Adam"; aliquando imaginibus cordis oculis ostensis, sicut Gen.28,12, Iacob dormiens vidit scalam subnixam caelo; aliquando imaginibus ante corporeos oculos ad tempus ex aere assumptis, sicut Abrahamtres viros videre potuit, et modo angeli, modo Dominus vocantur. Aliquando loquitur caelestibus substantiis, sicut cum "vox de nube"sonuit: "Hic est Filius meus"etc.; aliquando terrenis, sicutore asinae per angelum humana verba formavit. Aliquando simul terrenis et caelestibus substantiis per angelos loquitur Deus, sicut ad Moysenin monte, cum iussionis suae verba edidit, ignem rubumque sociavit atque aliud superius, aliud inferiusiunxit. Aliquando per angelos humanis cordibus, secreta eorum praesentia, virtutem suae inspirationisinfundit, sicut Zach.1, 14: "Dixit ad me angelus, qui loquebatur in me".".

Ex iis patet qualiter Deus diversis modis per angelos loquitur et una est locutio. Nec negatur quin Deus .per se possit verba efficere vel res, quibus loquatur, sine ministerio angelorum, sed in huiusmodi voluit ipse ministerio angelorum agere, ut, sicut sunt medii inter Deum et creaturam rationalem, ita Deo ministrarent et divinam naturam rationali naturae indicarent.

PrevBack to TopNext