Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 3, C. 4
Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 3, C. 4
QUAE SIT DIFFERENTIA LOCUTIONIS AB ALIIS ACTIBUS ANGELI.
Deinde quaeritur de locutione angeli in comparatione ad alios actus angeli vel operationes. Et quaeritur utrum locutio in angelis sit idem quod visio.
Ad quod sic: 1. Augustinus, in libro De Trinitate, ubi vult investigare Verbum increatum per verbum creatum, dicit quod secus est in verbo corporali et spirituali, quia in corporali secundum aliam vim est loqui et secundum aliam intelligere; non sic in spirituali, sed ad eamdem vim pertinet: sic ergo in angelis pertinet ad vim intelligibilem. Quaeritur ergo: aut addit super intelligere aut non. Si non, habeo propositum. Si addit, quaeritur: quid addit et cuius potentiae est illud quod addit? Et non videtur alterius quam intelligentiae. Haec autem sunt verba Augustini: "Foris, cum per corpus haec fiunt, aliud est auditio et visio, intus autem, cum cogitamus, utrumque unum est, sicut auditio et visio duo quaedam sunt inter se distantia in sensibus corporis, in animo autem non est aliud videre atque audire".
2. Item, Augustinus, in eodem: Quando dicimus iste dicit apud se, secundum quod dicitur Sap. 2,1: "Dixerunt impii" etc., illud dicere non est aliud quam intelligere ex quadam relatione ; sed loqui in angelis est dicere apud se -— quod patet, quia non addit verbum exterius, cum non habeat instrumenta; et hoc etiam dicit Damascenus: "Sine sermone voce prolato loquuntur" -— ergo dicere in eis non est aliud quam intelligere.
3. Item, angelus est quasi medius inter Deum et hominem. Quaeritur ergo: aut convenit cum Deo magis in loquendo aut magis cum homine. Patet autem quod non cum homine, quia non profert verbum sicut homo; ergo cum Deo; sed in Deo est idem loqui quod intelligere ; ergo similiter in angelo, vel dicatur quare non.
[Solutio]: Dicimus quod angelus habet potentiam cognoscendi et efficiendi circa cognitum et postmodum manifestandi cognitum et affectum; et quidquid sit de potentia, id est sive sit una sive differens, quod modo non determinamus, tamen ii sunt actus differentes et ordinati naturaliter, quia primo est cognoscere, secundo affici, tertio manifestare, quia, ut dicit Commentator, manifestatio est indicium voluntatis et conceptus.
[Ad obiecta]: 3. Ad obiectum dicendum quod, cum angelus sit medius inter Deum et hominem, ut dicebatur, non convenit tantum cum altero extremorum, sed cum utroque. In Deo enim est Verbum interius et non exterius, et praeter hoc in Deo est notitia et Verbum: quamvis enim dicens et Verbum ad diversas hypostases pertineant, tamen Verbum et notitia ad eamdem pertinent, scilicet ad Filium, tamen differenter, quia notitia ut appropriatum, Verbum ut proprium. Quantum ergo ad hoc quod in Deo non est Verbum exterius, convenit locutio angeli cum locutione Dei; differt autem, quia in Deo, ut dictum est, idem penitus est notitia et Verbum; sed in angelo nec est penitus idem nec penitus diversum, immo quoad hoc partim convenit, partim dissonat. Et hoc est quod dicit Damascenus: "Sicut nostrum verbum est de intellectu procedens, nonper omnia idem est cumintellectu nec omnifariam aliud, ita et Dei Verbum, in eo quod subsistens secundum se ipsum, separatur ab eo a quo habet existentiam; in eo vero quod eadem ostendit in se ipso quaecirca Deum inspiciuntur, idem est cumipso". In summa ergo dicendum quod locutio angeli in hoc convenit cum locutione Dei, quia ibi est verbum interius solum, et praeter hoc, quia non idem est notitia cum verbo, in Deo vero omnino idem. Cum verbo vero hominis convenit in hoc quod sicut verbum hominis partim convenit, partim diversum est ab intellectu sive ad notitia, similiter in angelo partim est diversum, non simpliciter; differt autem in hoc quod verbum hominis per vocem extra traditur, non sic autem verbum angeli.
2. Ad auctoritatem Augustini dicendum. quod Augustinus quantum ad hoc intendit ponere differentiam illam, quia in corporibus audire et videre et potentia auditiva et visiva diiferunt penes organa diversa, quia quaelibet potentia habet organum sibi proportionale; non sic intellectiva: unde huiusmodi differentia non est in intellectualibus substantiis, sed ex hoc non sequitur quod non differant. Utrum tamen differant penes virium differentiam visio vel intellectus in angelis et locutio, modo non determinamus.
Item, circa hoc obicitur sic: Triplex est actus angeli, ut dicit Dionysius, "illuminare, purgare, gare, perficere", et non determinat plures actus; ergo, cum loqui sit actus angeli, vel est aliquis horum trium vel ad aliquem horum trium reducitur. Quaeritur ad quem. — Respondeo: Nec est aliquis horum trium nec ad aliquem reducitur. Iste enim actus, qui est loqui, est prior omnibus illis, quia est in eis in ratione naturae; illi vero tres actus sunt in illis in ratione gratiae, quae consequitur naturam. Unde posteriores sunt isto secundum viam generationis -— non dico secundum viam nobilitatis — et sunt illi tres actus tantummodo superiorum respectu inferiorum vel animarum.