Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 3, C. 5

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 3, C. 5

UTRUM OMNIUM ANGELORUM SIT LOCUTIO.

Consequenter quaeritur de locutione quantum ad subiecta, utrum scilicet loqui sit indifferenter in omnibus angelis respectu omnium aut superiorum respectu inferiorum.

Ad quod sic: 1. Super illud I Cor. 13,1: "Si linguis hominum" etc. Glossa: "Quibus angeli praepositi significant minoribus quaede Domini voluntate praesentiunt". Et Gregorius: "Angelici spiritus voluntatemDei humanis cordibus insinuant, secundum quod ab ipso accipiunt".

2. Item, ille qui loquitur videtur quasi aliquid influere in illo cui loquitur, sicut, cum Deus loquitur angelo, aliquid influit et angelus aliquid recipit: unde angelus vel anima non proprie. dicitur loqui Deo, quia Deus ab eo nihil recipit; sed inferior angelus non influit super superiorem nec malus super bonum; ergo non loquuntur interiores superioribus nec mali bonis.

3. Item, agens nobilior est patiente, in quantum huiusmodi; sed loquens, in quantum huiusmodi, est agens; ergo nobilior est eo cui loquitur; sed inferior non est nobilior superiore nec malus bono; ergo etc.

Contra: a. Damascenus: "Angeli tradunt sibi invicem consilia sua et intelligentias suas". Item, Haymo: "Angeli inter se loquuntur, sed eorum locutio est eorum inter se concordatio, nec necesse est ut sonent verba illa, ubi in contemplatione Dei concorsest voluntas bona". Ex hoc quod Damascenus dicit "invicem" et Haymo dicit . "inter se" patet quod invicem est locutio.

b. Item, hoc patet per rationem: Creatura intellectualis de natura sua habet potentiam maniiestandi quod apud se habet; ergo ubicumque haec natura est, est haec potentia manifestandi.

c., Item, nonne Satan legitur loqui, Iob 1,9?

d. Item, angelus superior est homine secundum naturam; sed quilibet homo habet huiusmodi potentiam; ergo et angelus quilibet.

[Solutio]: 1—2. Duplex est locutio angelorum: una, quae sequitur eorum naturam, et haec est in omnibus respectu omnium; alia, quae sequitur gratiam: et sicut superior praeeminet inferiori in gratia, secundum quod huiusmodi, quantum est ex conditione gratiae et non e converso, ita superior isto modo dicitur loqui inferiori et non e converso. Unde quicumque isto modo loquitur alii, quoad hoc superior est. Inferior autem non dicitur proprie loqui isto modo, sed magis proprie diceretur referre aliquid superiori, quia quasi excitat eum ad aliquid agendum. Superiores autem influunt inferioribus, secundum quod ipsi receperunt a Primo, et haec locutio sequitur illuminationem gratuitam.

3. Ad illud quod obicitur quod agens nobilius etc., potest dici quod hoc intelligitur de agentibus ubi non est reciprocatio; loqui vero secundum naturam est agere reciprocum: iste enim loquitur illi et e converso.

a-d. Rationes ad oppositum probantes quod loqui omnium est, concedimus secundum quod procedunt de locutione quae est a potentia naturali, non ab illuminatione gratuita.

PrevBack to TopNext