Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 3, C. 6

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 3, C. 6

UTRUM LOCUTIO ANGELI FIAT PER MEDIUM ET PER QUOD MEDIUM.

Consequenter quaeritur an locutio angeli fiat per medium. Sic enim est quod locutio hominis fit per medium, scilicet per aliquod signum: vel per signum audibile, ut per vocem, vel per signum visibile, ut per nutum, secundum illud: "Nutu signisque loquuntur". Quaeritur ergo utrum in locutione angelica requiratur aliquod medium, ut aliquis nutus spiritualis.

Videtur quod sic 1. per illud I Cor. 13,10, super illud: Si linguis etc., Glossa: "Quibus angenlipraepositi significant minoribus quod de voluntate Primi sentiunt, quod fit aliquibus nutibus aut signis". Tunc quaeritur de illis nutibus: aut enim cognoscuntur ab angelo cui alius loquitur aut non. Si non, ergo per illos non venit in cognitionem alterius, cum scilicet nescit illum nutum signum esse. Si vero dicatur quod cognoscit illos, quaeritur: aut angelus iste, cui loquitur, cognoscit istos nutus per se aut per aliud. Quaeritur similiter de illo alio et sic in infinitum. Oportet ergo dicere quod cognoscit istos per se. Tunc quaeritur ulterius: aut ita cognoscit istos per se quod intellectus eius adhaereat eis per se, id est de natura sua, aut hoc fit voluntate angelorum, scilicet ad significandum illa quae intendunt manifestare; sed non videtur quod impositio aliqua fiat ibi ad significandum; ergo intellectus angeli adhaeret illis nutibus per se de natura sua;.sed similiter videtur adhaerere per se speciebus quarum sunt illi nutus; ergo per nutus non devenit ipse in cognitionem illarum specierum.

2. Item, sit A species intelligibilis quam debet notificare unus angelus alii, B sit nutus per quem dicis ea notificari; tunc obicitur: angelus cognoscit A per B; ergo cognoscit B esse signum; ergo iam cognoscebat illud cuius est signum: aliter enim non cognosceret quod signum esset; ergo non primo cognovit A per B.

3. Item, si illi nutus sunt distincti ab illis speciebus, constat quod illi nutus habent suas species per quas discernuntur, sicut aliae res habent: non enim veniunt ipsi nutus in intellectum cognoscentis per sui essentiam, sed per sui speciem, ut videtur; illa ergo species est principium cognoscendi nutum illum cuius est species; ergo nutus est principale cognoscibile; ergo non est medium cognoscendi.

4. Item, Augustinus, XV De Trinitate: "Verbum, quod forissonat, est signum quod intus lucet, cui magis competit nomen verbi: nam illud, quod profertur ore, vox verbi est". Ex hoc videtur quod propriissime sit locutio ista quae abstrahit a nutibus et idiomatibus. Et ponit Angustinus exemplum de Verbo divino, quod per se indicat dicentem sine signo, similiter iacit verbum interius suo modo; sed verbum illud interius non est nutus neque per nutum fit, quia nutus respicit visum sicut vox auditum vel quasi auditum; ergo sine nutu propriissime dicemus locutionem esse in angelis.

5. Item, lux corporalis habet virtutem manifestandi et se et aliae: unde non requiritur aliud a se; ergo similiter nec lux intellectualis; ergo non requiritur aliquis nutus, qui sit ibi ex natura vel ex voluntaria impositione.

6. Item, videmus duo corpora luminosa potentia recipere se invicem: unde si sibi obiciuntur, unum recipit ab alio sine medio, sicut patet in duobus speculis; ergo similiter videtur in luce spirituali quod duo angeli, ratione lucis quam habent, videant sine medio nec requiritur nutus tamquam medium.

[Solutio]: Revera nutus, si proprie accipiatur, refertur proprie ad vim sensibilem. Unde Augustinus, XV De Trinitate: "Innuerequid aliud est quam visibiliter dicere?" Unde, cum in angelis non sit vis sensibilis, nec proprie est ibi nutus. Concedimus tamen quod ibi est nutus spiritualis, secundum quod dicit Glossa super 1 Cor. 13,10. Ad videndum autem qualiter. hoc sit, notandum quod in angelo, quem loqui dicimus, primo est species intelligibilis in eius intellectu, secundum quod eam cognoscit; secundo, in eius affectu, secundum quod circa eam afficitur; tertio, eadem species, scilicet illud quod sic conceptum est et circa quod sic afficitur, movet vel inclinat ipsum angelum ad hoc ut eam alii manifestet. Unde tunc angelus habet manifestandi eam voluntatem, et ipsa species, prout sic est sub voluntate manifestandi, dicitur verbum. Unde primo est in ratione conceptus, secundo in ratione affectus, tertio in ratione verbi; differt tamen secundum rationem. Et hoc est quod dicit Damascenus, in auctoritate supra posita: "Verbum nostrum de intellectu procedens non per omnia idem est cum intellectu nec omnifariamaliud". Item, ista species, prout est sub voluntate manifestandi, dicitur verbum, prout vero est in actu manifestandi, dicitur nutus, ut intelligamus ibi verbum habere similitudinem nostri verbi interioris, nutum autem similitudinem nostri verbi exterioris sive vocis, quia sicut vox nostra est vehiculum-verbi interioris ad alium, ita ibi nutus quasi vehit ad alium suo modo ipsum verbum exterius, id est ipsa species prout est sub actu manifestandi, et sic quasi exterius suo modo vehit se ipsam prout erat interius sub voluntate manifestandi. Unde non differt ibi verbum et nutus nisi secundum rationem-alteram et alteram.

[Ad obiecta]: 1-4. Per hoc patet solutio ad obiecta. Quatuor enim obiectiones, quae fiebant primo de illis nutibus, procedunt ac si esset ibi aliud in essentia verbum et nutus, sicut in nobis est: non sic autem est. Iuxta hoc nota quod in nobis differt vox et nutus, quia vox est vehiculum verbi nostri interioris ad auditum alterius, nutus vero est vehiculum verbi interioris ad visum; conveniunt autem in hoc quod utrumque est vehiculum verbi.

5—6. Ad alia duo ultima respondemus concedentes quod lux corporalis habet vim declarandi se seu manifestandi et multiplicandi; similiter lux spiritualis habet vim manifestandi se, si adest voluntas; alioquin, si absit voluntas, non se manifestat, et in hoc differt a corporali: unde non est omnino simile.

PrevBack to TopNext