Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 2, M. 3, Praeambulum

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 2, M. 3, Praeambulum

Dicto de praesidentia qua praeest angelus suahsh-12Ai2t3s2q3t2m2per potentiam sensitivam et intellectivam, consequenter dicendum est de praesidentia qua praeest angelus super motivam, quae attenditur circa custodiam. Quaerendum est ergo de custodia angelica.

Primo ergo quaeritur utrum angelus habeat potestatem custodiendi hominem secundum animam; secundo, supposito quod habeat, an habeat a natura vel a gratia; tertio, utrum unus angelus superior habeat potestatem custodiendi inferiorem vel determinetur circa homines; quarto, si custodia angelorum sit respectu hominum, utrum respectu omnium; quinto, utrum angelus deputatus ad custodiam aliquando recedat propter peccata hominis custodiendi; sexto, utrum aliquando angelus peccet ex negligentia. circa custodiam hominis, sicut praelatus.

PrevBack to TopNext