Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 2, M. 3, C. 5
Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 2, M. 3, C. 5
UTRUM ANGELUS ALIQUANDO RECEDAT PROPTER PECCATA HOMINIS CUSTODIENDI.
Deinde quaeritur utrum angelus deputatus ad custodiam aliquando recedat propter peccata eius cui deputatus est.
Quod videtur: 1. Per illud Ierem. 51,9: "Derelinquamus eam, et eat unusquisque in terram suam". Hoc intelligitur de bonis angelis; quod patet per hoc quod dicitur ibi: "CuravimusBabylonem" etc.; boni enim "angeli sunt medici", ut dicitur ibi, et non mali.
2. Item, Glossa, ibidem: "Cave ne quando relinquat te medicus vel angelus Dei. Si enim derelinquerit, patet quod abscessio medici condemnatio tua sit".
3. Item, Augustinus: "Angelos repellimus, cum eorum consilio non acquiescimus, et videntes seoperam perdere dicunt: "Relinquamus eam"".
4. Item, "Reversus est ad me angelus" ; super hoc dicit Hieronymus: "Infructuosa est anima quae non habet Deum hospitem nec praesidium angelorum".
5. Item, super illud idem: Sciendum est "quotienscumque humana fragilitas suae relinquitur imbecillitati, Dei auxilium et angelorum eiusab ea recedere".
Contra: a. Ferventior est bonus angelus in custodiendo et iuvando quam malus in nocendo; sed malus angelus etiam in cruce Christo non defuit, sicut habetur super Tob. 6, immo quasi semper sequebatur eum, expectans quo modo posset ei nocere; ergo multo fortius bonus angelus nulli homini quantumcumque malo deest, sed semper adest, expectans si quo modo possit eum iuvare usque ad mortem.
b. Item, quanto quis peior est et miserior, tanto magis misericordia indiget; cum igitur Deus in ira sua non ita contineat misericordias suas, sed semper miseretur, cum eius sit hoc proprium, ergo etiam tunc non amovet custodiam angelicam, sed praestat ut prius.
c. Item, medicus corporalis si non desperet de aegroto, non derelinquit eum; ergo nec medicus spiritualis, scilicet angelus bonus; sed de nemine desperandum est, dum est in via, dicit auctoritas ; ergo neminem debet dimittere.
d. Praeterea, cum desperat medicus corporalis de perfecta sanitate, tamen non omnino adhuc dimittit aegrotum, quamdiu vivit, sed semper aliquid operatur circa eum, saltem ad mitigationem morbi et ad vitae prolongationem; ergo etiam si desperet angelus bonus, non debet omnino dimittere, sed semper circa eum aliquid operari ne saltem invalescat aegritudo spiritualis.
Solutio: Notandum quod multiplex est effectus angeli custodientis circa animam hominis custoditi. Unus [est] effectus eius in anima quoad potentiam speculativam, scilicet illuminare eam quoad aliqua occulta: et quoad hunc effectum verum est quod aliquando recedit angelus, quia non semper illuminat, quia aliquando tangit Spiritus corda Prophetarum, aliquando non tangit; et sic intelligitur angelus recessisse, de quo Zach. 4,1: "Reversus est angelus". Est alius effectus angeli custodieritis in anima hominis custoditi quoad potentiam motivam, et hic est quadruplex, sicut habitum est supra, in solutione praecedentis Problematis ; et verum est quod semper angelus aliquem illorum effectuum operatur circa animam, saltem ultimum, quod est prohiberene in tantum malum cadat. Unde dicimus quod nunquam relinquit hominem, cui deputatus est, quoad omnem effectum. Et sic intelliguntur rationes quae hoc probant.
Praeterea, sciendum quod, etsi non semper habeantur effectus priores, utpote promovere in bonum vel prohibere a malo, tamen per ipsum angelum non stat, sed per hominem nolentem acquiescere, et propter hoc dicitur derelinquere quoad istos effectus, quia, licet faciat quod in se est, tamen hos effectus circa animam non habet. Et sic intelliguntur omnes auctoritates ex quibus videtur relinqui quod angeli relinquunt homines quibus deputati sunt.
[Ad obiecta]: 1. Unde quod dicitur Ierem. 51,9: "Derelinquamus eam", intelligitur de illis qui desperati sunt, quia iam in illis tollitur illud per quod debet esse medicina: poenitentia enim medicina est ad revocandum vel suscitandum hominem a morbo spirituali; cum igitur impoenitens est quis, iam est ad modum aegroti respuentis medicinam a medico, et ideo medicus eum relinquit quantum ad hunc effectum qui est revocare a morbo, quia quoad hoc non assumit eum in curam; similiter est hic.
4. Ad auctoritatem Hieronymi quae dicit: "Infructuosa res est anima quae non habet" etc., potest solvi specialiter per hoc quod dicitur "praesidium", faciendo vim in vocabulo, ut dictum est: praesidium enim a praesidendo dicitur; praesidium ergo angelorum habet qui movetur ad nutum eorum; non sic faciunt peccatores. Unde secundum hoc nullus peccator, in quantum talis, habet praesidium angelorum, accipiendo ita proprie, et talium, in quantum huiusmodi, "infructuosa est anima", loquendo de fructu vitae aeternae, quia hunc effectum non habent tales, in quantum tales sunt, nec in eis habet angelus hunc effectum.