Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 2, M. 3, C. 6
Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 2, M. 3, C. 6
UTRUM ALIQUANDO ANGELUS PECCET CIRCA CUSTODIAM HOMINIS.
Primo ergo quaeritur utrum angeli aliquando negligant vel negligere possint circa custodiam; secundo, utrum velint praescitum salvari vel tristentur de eius damnatione ; tertio, utrum angelus resistat alii angelo custodienti.
ARTICULUS I.
Utrum aliquando angeli negligant circa custodiam.
Ad. primum sic: 1. Num. 18,12: "Quidquid offerunt primitiarum", Glossa Origenis: "Trahuntur angeli in iudicium, utrum ex ipsorumnegligentia aut ex hominum ignavia tot lapsi sunt" ; sed hoc nihil esset dictu nisi in angelis esset vel posset esse negligentia; ergo videtur quod in angelis sit negligentia vel possit esse.
2. Item, Num. 25,3: "Initiatus est Beelphegor", Glossa: "Praeest angelus bonus, qui pro bene gestis laudatur et pro delictis culpatur".
Contra: a. Dionysius: "Non angelorum rectos principatus accusari contingit degentium ad non existentia erratione, sed ad illa propriis inflexionibus".
Solutio: Dicimus quod non est negligentia in angelis, quia faciunt quidquid in se est circa illos quibus deputantur nec aliquid omittunt de contingentibus.
[Ad obiecta]: 1. Ad id quod obicitur de Glossa illa "trahuntur in iudicium" etc., respondeo: "trahuntur in iudicium", non ut ipsi ex hoc iudicentur, sed ut ipsi homines eorum testimonio iudicentur. Unde Origenes ibi loquitur per quamdam similitudinem, quasi diceret: venient ambo in iudicium, scilicet angeli et homines quibus deputati sunt, et manifestum erit angelos non fuisse circa eos negligentes. Unde gravius iudicabuntur homines qui eis fuerunt inobedientes ex ignavia sua. Unde super illud Mich. 5,1: "Contende adversus montes", Glossa: "Montes sunt administratorii spiritus, quibus promissa est procuratio humanarum rerum; adversus hos iubetur contendere iudicio, utsi illi montes vel colles inventi fuerint non bene procurasse populum, videatur si vel culpa Dei sit, qui non idoneos eos praeposuit, vel ipsorum angelorum, si non egerint quae ad officium eorum pertinebant, vel populi, qui bonis praelatis obedire contempsit; et cum nec in Deo nec in angelis culpa possitinveniri, restat quod in populo inveniatur et iuste puniatur". Et hoc est etiam quod dicit Glossa, super illud Num. 25, 4: "Tolle cunctos principes", dicit Glossa: "Si princeps, id est angelus, commonuit et locutus est in corde meo dumtaxat, in quo meam conscientiam revocat a peccato, et ego, spretis eius monitis etconscientiae retinaculo, in peccatis prorupi, duplicabitur mihi poena pro contemptu monitoris et facinoriscommissi".
2. Ad aliam Glossam quae dicit "pro delictis culpatur", dicimus quod, etsi pro ista parte amputata sive falsa sit haec Glossa, tamen potest intelligi culpatur, id est non tantum vel in tot laudatur vel non pro tot, quia laudem habet angelus pro unoquoque ab eo custodito et sic salvato, et quanto plures sunt salvati de eis quorum curam gessit, tanto in pluribus sive pro pluribus habet gloriam, loquendo de gloria accidentali, sicut est de homine praelato. aliis faciente quod in se est, tamen etsi non omnes salventur, nihilominus habet suum praemium pro suo ministerio, sed non tantum sive pro tot.
ARTICULUS II
Utrum angelus custodiens velit praescitum custoditum salvari vel tristetur de damnatione eius.
Deinde quaeritur utrum angelus custodiens velit praescitum custoditum, scilicet quem scit damnari, esse salvandum vel tristetur de damnatione eius.
I. Quod autem velit ipsum salvari, videtur: a. Nam custos tenetur velle profectum eius quem custodit et salutem.
b. Item, vult suam operationem non esse irritam; sed operatur ad hoc ut iste praescitus salvetur; ergo vult ipsum salvari.
Contra: 1. Scit voluntatem Dei esse ut iste damnetur —- ponatur quod illud reveletur ei -— sed tenetur conformare voluntatem suam voluntati divinae; ergo tenetur velle quod iste damnetur. — Praeterea, ex hoc videtur quod teneatur relinquere eum, id est non apponere curam circa eum.
2. Si dicatur quod angelus ex voluntate gratiae, qua tenetur conformare voluntatem suam voluntati divinae, vult eum esse damnandum, nihilominus tamen voluntate naturae, qua ei cooperatur suo modo tamquam eius custos, vult eum esse salvandum — contra: custodire est a natura et a gratia, et voluntas similiter, qua vult damnationem, est a gratia: hoc constat; ergo oppositae sunt in eo voluntates et ex eodem principio.
Contra: a. Tristitia poena est; poena autem non est nisi eius cui inest vel intuit vel inesse potest peccatum; sed in angelis bonis nec est nec infuit nec inesse potest peccatum; ergo in eis non potest esse tristitia.
b. Item, super illud Dan. 10, 13: "Princeps Persarum" etc., Glossa: "Angelicos spiritus recte milites dicimus, quia contra aereas potestates eos decertare non ignoramus" ; hoc autem non labore, sed imperio peragunt, et similiter sine dolore; ergo non contristantur.
Solutio: I. 1. Dicimus quod, quamvis alicui angelo reveletur damnatio eius cui deputatus est, tamen non revelatur ei quantitas damnationis, scilicet quanta futura est eius damnatio: hoc enim est de secretissimis Dei. Unde quamvis eum damnandum esse sciat per revelationem et sic scit se nihil profecturum circa eum quantum ad hoc quod salvetur, tamen quia nescit quanta futura est eius damnatio, ideo nescit an profecturus sit circa eum quantum ad hoc quod minor sit eius poena sive damnatio. Unde adhuc curam apponit circa eum nec derelinquit eum ex toto. Nec dissonat hoc a voluntate divina. Unde quamvis non operetur circa eum ad trahendum eum ad salutem, tamen operatur ad retrahendum eum a maiore damnatione, quam scilicet incurreret nisi angelus custodiret eum.
2. Ad hoc ergo quod obicitur quod ex eodem principio velit angelus contraria: dicimus quod revera ex principio, quod est gratia, provenit utrumque. Sed dicimus quod duplex est gratia in angelis, scilicet quaedam fixa et quaedam influens, scilicet continue vel quasi de novo. Gratia influens est gratia qua nunc revelatur ei de novo damnatio illius hominis: et secundum hanc vult quod Deus vult absolute, id est vult damnationem huius hominis secundum quod ei revelatur. Gratia autem fixa est gratia quae data est ei in confirmatione, qua habet potestatem custodiendi et custodit, et secundum hanc adhuc habet duplicem respectum: unum respectum habet ad hominem, quem custodire habet, et secundum hunc respectum dicimus quod vellet salutem illius; alium respectum habet ad Deum, secundum quod per illam gratiam fruitur Deo et legit in speculo aeterno quid Deus vult fieri: et secundum hoc tenetur voluntatem suam contormare voluntati divinae. Unde sicut Deus vult hunc damnari et ipsi angelo revelat hoc, ita ipse angelus vult ipsum damnari; nec est hic oppositio in volendo opposita secundum diversos respectus.
II. Ad hoc quod quaeritur utrum angeli tristentur de damnatione praesciti, dicendum quod in angelis non est tristitia, sicut habetur super illud ad Rom. 8,22: "Omnis creatura" etc., Glossa: "Etsi nos adiuvant angeli, hoc sine labore agere credendi sunt, ne miseri aestimentur".
ARTICULUS III
Utrum unus angelus custodiens resistat alii custodienti.
Quod non, videtur: a. Quia, cum uterque ministret sub Deo, habent concordes voluntates, quia si alter exequatur quod Deus iniungit, alter resistere non debet.
Contra: 1. Dan. 10,13: "Princeps regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus", ita dicit angelus Danieli oranti pro liberatione populi. — Quod autem de bono angelo intelligendum sit, videtur per Glossam Gregorii ibi: "Est adhuc", inquit, "quod in eodem populo sub iugo Persarum purgetur; undede ereptione illius princeps mihi iure contradicit" ; sed malus angelus nihil iure facit; erit ergo bonus angelus. —- Contra: Glossa Hieronymi quae sic incipit: "Videtur mihi" etc., ubi ita dicit: "Istisunt principes de quibus Paulus, I Cor.2,6-8: "Sapientiam loquimur inter perfectos, quam nullus principatu huius mundi cognovit: si enim cognovissent nunquam Dominum gloriae crucifixissent"". —- Et Glossa Gregorii super eumdem locum: "Angelicos spiritus recte milites dicimus, quia decertare eoscontra aereas potestates non ignoramus; quae tamen certamina non labore, sedimperio peragunt, quia quidquid agere contra immundos spiritus appetunt, ex adiutorio cuncta regentis possunt".
Respondeo: Intelligendum est de malo angelo. Quod autem dicitur iure restitisse, hoc est comparatione habita ad merita populi qui nondum erat purgatus, sed non quantum ad intentionem eius qui non intendebat populi purgationem, sed oppressionem. Simile habetur Isai. 10, 5—7: "Virga furoris mei Assur" etc., "ipse autem non sic aestimabit, sed cor eius erit ad conferendum". Gabriel autem non peccabat volens liberationem populi: licet enim non esset liberandus quantum ad exigentiam meritorum, tamen quantum ad merita precum, scilicet Danielis, de misericordia decebat hoc fieri. De hoc Glossa Gregorii: "Precum merita exigunt ut Israeliticus populus a iugo captivitatis suae eruatur, sed adhuc est in eodem quod iugo Persarum a Domino purgetur". Haec opinio videtur esse secundum Hieronymum.
Notandum tamen quod, secundum Gregorium, "princeps" iste dicitur angelus bonus. Ad hoc autem quod quaeritur qualiter angelus bonus dicitur resistere angelo bono, sic respondet B. Gregorius: "Sublimes spiritus eisdem gentibus principantes nequaquam pro iniuste agentibus decertant, sed eorum facta iusteiudicantes examinent. Cumqueuniuscuiusque gentis culpa veliustitia ad supernae curiae consilium ducitur, eiusdem gentis praepositus vel obtinuisse vel non obtinuisse perhibetur, quorum tamen omnium victoria est suisuper se opificis voluntas summa: quam dum semper aspiciunt, quod obtinere non valent, nunquam volunt, eosdem quoque angelicos spiritus decertare contra potestates aereas non ignoramus". Recte ergo dicitur quod contra se angeli veniunt, quia subiectarum sibi gentium merita contradicunt. Aliquo ergo modo resistunt boni bonis, quando scilicet merita populi contradicunt. Unde oratio Danielis merebatur liberationem populi, sed merita populi exigebant ut adhuc in captivitate detinerentur, quia nondum erant sufficienter purgati; et ideo quantum ad hoc dicebantur certare angeli, qui tamen concordabant in voluntate Dei. Angelus vero bonus dicitur resistere angelo malo, quando coarctat potestatem eius ne impediat; angelus vero malus dicitur resistere angelo bono, quando illud, quod intendit angelus bonus, nititur malus angelus impedire.