Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 3, Praeambulum

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 3, Praeambulum

Post tractatum de praesidentia angeli respectu creaturae spiritualis, qua scilicet praeest angelus angelo et animae, dicendum est de praesidentia qua praeest angelus respectu corporalis creaturae, sicut dicit Origenes super illud Num. 22, 27: "Cum vidisset asina angelum". Dicit enim sic: "Opus est mundo angelis qui praesintsuper bestias et praesint animalium nativitati et virgultorum plantationumqueet ceterarum rerum incrementis, et qui praesint operibus sanctis, qui aeternae lucis intellectum et occultorum Dei agnitionem et rerum divinarum scientiam doceant. Vide ergo ne inter angelos inveniaris qui bestiis praesunt, si beluinam duxeris vitam" etc.

Haec autem praesidentia ostenditur in miraculis sive mirabilibus, quae fiunt ministerio angelorum. Unde dicit Augustinus, super illud Eph. 3,9: "Quae sit dispensatio sacramenti" etc., in Glossa: "Sic causae omnium quae, ad Christi adventum praenuntiandum, in rerum natura praeter usitatumcursum mirabiliter facta sunt, in Deo sunt, quae ministrantibus angelis facta esse creduntur".

Dicendum est ergo de miraculis et mirabilibus. Et primo de iis quae sunt, deinde de iis quae videntur. Et de iis quae sunt a bonis primo, deinde de iis quae sunt a malis.

PrevBack to TopNext