Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 1, C. 1

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 1, C. 1

QUID SIT MIRACULUM

Quaeritur ergo primo quid sit miraculum. Ponit autem hanc descriptionem Augustinus, in libro De utilitate credendi: "Miraculum est arduum aliquid et insolitumsupra spem et facultatem existens admirantis".

I. Potest ergo quaeri de differentiis positis in ratione miraculi.

1. Videtur enim quod illud quod est "arduum" sit "supra facultatem admirantis".

2. Item, multa miracula frequenter eveniunt ; non ergo dicuntur insolita. Item, raro evenit eclipsis solis; ergo est insolitum et arduum; ergo est miraculum.

3. Praeterea, si speraret aliquis fidelis quod de aliquo morbo virtute divina curaretur, numquid propter hoc non esset miraculum? cum miraculum dicatur "arduum et insolitum supra spem" etc.

4. Praeterea, dicitur quod miraculum est "supra facultatem admirantis". Quaeritur quid dicatur ibi facultas. Numquid supra rationem eius vel supra potestatem?

Respondeo: Quatuor ponuntur conditiones, quarum duae primae respiciunt rem miraculi, duae ultimae rationem miraculi in quantum est miraculum. Nam "arduum" dicitur supra potestatem naturae, "insolitum", quod est contra solitum cursum naturae; quando autem haec duo concurrunt, tunc dicitur res miraculi secundum veritatem. Cum autem est "supra spem" ex parte affectivae et "facultatem admirantis" ex parte cognitivae et operativae, tunc est in ratione miraculi: ratio enim miraculi dicitur in comparatione ad nos.

[Ad obiecta]: 1. Per hoc possunt solvi obiecta: quia secundum hoc aliud est "arduum" secundum rationem et ens "supra facultatem admirantis", licet contingat eidem inesse.

2. Ad secundum dicendum quod non dicitur "insolitum" tantum, quia raro evenit — sic enim eclipsis solis diceretur miraculum — sed quia contra consuetum cursum naturae, etsi frequenter, eveniat.

3. Ad tertium dicendum quod, licet speraret fidelis sanitatem consequi virtute divina, nihilominus esset miraculum curatio aegritudinis incurabilis, quia spes illa non surgebat ex proprio motu virtutis tantum, sed ex fide quae innititur omnipotentiae divinae; et cum dicitur quod est "supra spem", intelligitur virtutis humanae. Unde Augustinus, in libro De utilitate credendi: "Quaedam sunt quae solam admirationem, quaedam vero magnam gratiam benevolentiamque conciliant. Nam si quis volantem hominem cernat, cum ea res nihil spectatori afferat commodi praeter ipsum spectaculum, miratur tantummodo; si quis autem gravi et desperato morbo affectus, mox ut iussumfuerit convalescat, admirationem sanitatis suae sanantis etiam caritatesuperabit. Talia facta sunt eo tempore quo Deus in vero homine, quantum satiserat, hominibus apparebat".

4. Ad ultimum dicendum quod "supra facultatem admirantis" potest dici supra rationem et potestatem: hoc enim intelligitur per esse super facultatem et per admirationem.

II. Deinde quaeritur de differentia mirabilis et miraculi et virtutis et signi et prodigii.

[Solutio]: Dicendum quod unum et idem dicitur miraculum, mirabile et signum et virtus, sed comparatione ad diversa. Nam virtus dicitur respectu principii a quo, mirabile vero respectu eius in quo et cui fit, signum vero respectu eius ad quod ; signum enim est ad demonstrandum virtutem divinae sapientiae.

III. Item, quaeritur quae sit differentia inter illa tria, quae dicuntur II Cor. 12,12: "Signa apostolatus meifacta sunt super vos in omni patientia, signis eis prodigiis et virtutibus" ; Glossa: "Haec tria distinguuntur ut intelligas quod virtus est genus signorum et prodigiorum" ; sed "signa et prodigia sunt in iis quaesunt contra naturam" ; ergo virtus similiter in iis quae sunt contra naturam.

Contra: a. Glossa ibi: "Virtus in iis quae non contra naturam, ut per impositionem manuum et orationem a morbo hominem liberare".

[Solutio]: Ad quod dicendum quod signum accipitur dupliciter, similiter et prodigium. Dicitur enim signum minus miraculum, prodigium maius; unde Glossa: " "In signis et prodigiis", id est in maioribus et minoribus miraculis". Secundo modo dicitur signum, quod in quolibet tempore aliquid significat, prodigium, quod in in futuro tantum; et ita signum est genus vel superius ad prodigium. Virtus autem tripliciter accipitur: dicitur enim virtus habitus mentis; item virtus est genus ad omne miraculum, et sic ad signum et prodigium; unde Glossa: "Nomine virtutis omne miraculum accipias" ; et supra: "Haec tria distinguuntur, ut intelligas quod virtus est genus signorum et prodigiorum" ; tertio modo dicitur "virtus in iis quae non contranaturam, ut per impositionem manuum" etc. Et sic dividitur contra miraculum.

PrevBack to TopNext