Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 1, C. 2

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 1, C. 2

CUI CONVENIAT RATIO MIRACULI.

ARTICULUS I.

Utrum ratio miraculi conveniat operi creationis et gubernationis.

Secundo quaeritur cui conveniat ratio miraculi, scilicet utrum operi creationis et gubernationis.

Et videtur quod sic: 1. Nam dicitur de mutatione aquae in vinum, Ioan. 2, in Glossa: "Maiorvirtus est in creatione caeli et terrae et gubernatione et quod quotidie aquapluviae per vites in vinum vertitur et quod ex parvo seminario fruges nascuntur". Cum ergo pro miraculo virtus accipiatur in Sacra Scriptura, sicut I Cor. 12,10: "Aliis per Spiritum datur operatio virtutum", Glossa: "Miraculorum", erit maius miraculum, et ita omne opus creationis et gubernationis et etiam generationis secundum naturam erit miraculosum, et ita videtur quod omnia huiusmodi opera sint miracula.

2. Praeterea, Augustinus, Super Ioannem, ubi agitur de quinque panibus, dicit: "Quiamiracula Dei, quibus totum mundum regit universamque creaturam administrat, assiduitate viluerunt, ita ut nemo pene dignetur attendere opera Deimira et stupenda in quolibet seminis grano, secundum ipsam suam misericordiam magnam servavit sibi quaedamquae faceret tempore opportuno praeter usitatum cursum ordinemque naturae, ut non maiora, sed insolita videndo, stuperent quibus quotidiana viluerant".

3. Item, ibidem: "Maius enim miraculum est gubernatio totius mundi quam saturatio quinque millium hominum de quinque panibus et tamen hoc nemo miratur: illud mirantur homines, non quia maius est, sed quia rarum est".

4. Item, virtus est miraculum, sicut patet in Glossa I Cor. 12,10: "Aliis per Spiritum datur" etc.; igitur ubi maior virtus, maius miraculum; sed maior est virtus in creatione caeli et terrae quam in mutatione aquae in vinum; ergo et maius miraculum.

Contra: a. Super illud Rom. 11,24: "Contra naturam insertus es in bonam olivam", Glossa: "Dicitur humano more esse contra naturam, quod est contra solitum cursum naturae mortalibus notum".

b. Item: "Non incongrue dicitur Deus facere contra naturam, quando facit contra id quod novimus in natura: hunc enim appellamus cognitum nobiscursum solitumqueordinem naturae, contra quem cum Deus aliquid facit, magnalia vel mirabilia nominantur".

[Solutio]: Ad quod dicendum quod, licet opera creationis sint ardua, non tamen sunt insolita, secundum quod insolitum dicitur quod est contra cursum naturae determinatum; quaedam etiam non sunt supra facultatem admirantis: ratioenim ad quaedam potest attingere, quorum rationem potest invenire.

Si obiciatur de Eccl. 8,17: "Intellexi quod operum Dei nullam possit homo invenire rationem", respondeo: sufficientem.

[Ad obiecta]: 1-3. Ad illud quod obicitur, dicendum quod non sequitur, si minora opera, id est minus ostendentia virtutem Dei, sunt miracula, quod magis ostendentia sint magis miracula, quia miraculum non est nisi de iis quae sunt contra solitum cursum naturae; sed si in eodem genere entia magis ostenderent virtutem, tunc dicerentur magis miraculosa.

4. Ad id quod obicitur idem esse virtutem et miraculum, et ideo si maior virtus, et maius miraculum: dicendum quod aliunde dicitur virtus, aliunde miraculum. Nam virtus dicitur respectu principii a quo, miraculum respectu eius cui fit. Praeterea, omne miraculum est virtus, sed non omnis virtus est miraculum ; et propter hoc non sequitur quod si sit maior virtus, quod sit maius miraculum. Dicitur autem maior virtus non ex parte Dei agentis, cui aeque facilia sunt magna ut parva, sed quoad magnitudinem rei quae fit et de quo fit. Et quia maius est facere aliquid de nihilo quam de aliquo et maioris virtutis res est mundus quam aliqua particula mundi, ideo dicitur maior virtus; sed creatio non est contra aliquem naturae particularis cursum, similiter nec gubernatio, et ideo non dico miraculum.

ARTICULUS II.

Utrum ratio miraculi conveniat incarnationi.

Quaeritur etiam de opere incarnationis an sit miraculum.

Videtur enim quod ei conveniat ratio miraculi: 1. Est enim arduum et novum et quo nihil maius.

2. Praeterea, dicit Anselmus, in libro De conceptu virginali: "Omnia quae fiunt, aut fiunt sola Dei voluntate aut natura secundum vim illi a Deo inditam aut voluntate creaturae; et ea quae nec natura nec voluntas facit, sed solus Deus, semper miranda sunt. Ex quo apparet quod tres sunt rerum cursus: mirabilis, naturalis etvoluntarius" ; Cum igitur incarnatio non sit actus naturalis aut voluntarius voluntate creaturae, erit mirabilis, et ita opus incarnationis erit miraculum.

3. Praeterea, maior est distantia increati ad creatum quam huius .speciei creatae quae est frumentum, ad illam quae est hordeum vel aliarum huiusmodi; sed si operante Deo fieret quod idem esset frumentum et hordeum, hoc diceretur miraculum; ergo illud magis dicetur miraculum, cum operante Deo factum est ut ille, qui erat Deus, esset homo.

Contra,: a. Miracula sunt quae fiunt contra naturam particularem, non tantum supra, sicut quod caecus visum recipiat et similia; sed opus incarnationis non est huiusmodi: supra enim naturam est, sed non currit contrario cursu cursui naturae; ergo non est miraculosum.

b. Praeterea, terminatur ad illud cuius non est simile reperire in natura: verbi gratia, quod Deus sit homo et e converso; sed opus miraculosum terminatur ad opus conforme naturae: visus enim conformis est in prius caeco et naturaliter vidente, similiter et vita in resuscitato ; restat ergo quod non est opus miraculosum.

c. Item, ad Rom. 11,24, in Glossa super illud: "Insertus Es" etc. dicitur quod miraculum est quod fit contra naturam; sed incarnatio Filii Dei non fuit contra naturam; ergo non fuit miraculum. — Probatio minoris: Si enim fuisset contra naturam, aut fuisset contra naturam increatam aut contra naturam creatam. Contra increatam non, quia ipsi nihil est impossibile. Si contra creatam, hoc non videtur verum: constat enim quod natura creata semper habuit in se obedientiam ad obediendum naturae increatae, nec ista obedientia repugnabat naturae creaturae, immo de natura creaturae erat ut obediens esset.

d. Praeterea, cum divina natura uniebatur humanae, nihil subtrahebatur humanae naturae, immo in hoc meliorabatur et complebatur; ergo si completio creaturae non est contra naturam ipsius, patet quod non fuit incarnatio contra naturam creaturae; non fuit ergo miraculum.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod, licet opus incarnationis sit mirabile, non tamen miraculum proprie dictum: omne enim miraculum est mirabile, non e converso. Unde concedendum est quod est secundum cursum mirabilem, prout dicit Anselmus.

[Ad obiecta]: 1. Et per hoc patet solutio ad duo primo obiecta. Nam insolitum, secundum quod ponitur in ratione miraculi, est quod fit contra consuetum cursum naturae, et tale non est incarnatio.

2. Similiter ad illud quod dicit Anselmus. Nam concedendum est quod incarnatio sit secundum cursum mirabilem; sed mirabile comprehendit ea quae sunt supra naturam et ea quae sunt contra naturam, id est contra solitum cursum naturae; incarnatio autem, licet sit supra naturam, non est contra cursum naturae, et ideo non est proprie miraculum.

3. A ad illud quod obicitur quod maior est distantia inter creatum et increatum etc.: dicimus quod in creatura respectu creaturae est disparitas vel contrarietas ratione suarum formarum, et sicut haec forma distat ab illa, ita materia a materia nec potuit esse materia huius materia illius sicut nec istius forma illius, et hoc est propter hoc quod quaelibet istarum formarum numerat et distinguit materiam suam totaliter a materia alterius. Non sic autem fuit in Creatore respectu creaturae: etsi enim diversa sit divinitatis et humanitatis natura, tamen est una hypostasis personae Dei in ipso, qui est Deus et homo, sine aliqua subtractione ab hac natura vel illa. Dicimus ergo quod quantum ad hoc non est tanta discrepantia inter Creatorem et creaturam quanta est inter duas creaturas.

ARTICULUS III.

Utrum ratio miraculi fuerit in costa Adae de qua facta est Eva.

Quaeritur similiter de costa Adae, de qua facta est Eva, utrum ibi fuerit miraculum vel non.

Et quod sic, videtur: 1. Nam illi mutationi convenit tota ratio miraculi; nec potest dici quod ibi non fuerit ratio miraculi, quia non erat insolitum, immo etiam erat in costa ordo ad contrarium eius quod factum est de ipsa.

2. Si dicatur quod illud non fuit "supra facultatem admirantis" — contra: aut enim dicitur miraculum esse supra facultatem vel supra rationem admirantis, quando ratio naturaliter non potest comprehendere illud aut quando nec naturaliter nec aliter. Si hoc ultimo modo, tunc nullum erit miraculum: non enim reperitur aliquod miraculum ad quod ratio non possit attingere saltem credendo per fidem. Restat ergo quod dicetur esse miraculum supra facultatem sive supra rationem, quando est supra illud quod naturaliter potest intelligere; sed constat quod illud non poterat naturaliter intelligere, quia ratio non poterat naturaliter ad hoc attingere quod de costa fieret mulier: hoc enim excedebat et corporalia et spiritualia, quae posset ratio comprehendere de se; ergo fuit "supra facultatem admirantis".

[Solutio]: Ad quod dicendum quod revera non fuit illud miraculum, sed mirabile. Sed intelligendum, sicut dicit Augustinus, Super Genesim ad litteram: triplex est ratio exeundi res in esse. Et dicitur prima ratio causalis, et secundum hoc dicit Augustinus quod de primo creatis secundum rationem causalem sive secundum rationes causales potuerunt omnia fieri quae postmodum facta sunt; haec ergo causalitas dicitur esse in ipso Deo, et non in ipsis creatis nisi materialiter, secundum quod de ipsis potest facere et ipsae sunt possibiles obedire. Est alia ratio, quae dicitur seminalis, secundum quam multa possunt fieri per angelorum occultas operationes et per motum corporum superiorum, sicut fiunt ranae et huiusmodi animalia, quae fiunt ex putrefactione. Est autem tertia ratio respectu corporalis creaturae sicut naturae insitae ipsis rebus corporalibus creatis, secundum quod nos dicimus quod haec naturaliter producitur ab illa, ut granum ex grano et planta ex planta. Dicimus ergo quod nihil, quod fiat secundum rationem naturalem aut seminalem, est miraculum; sed omne miraculum fit secundum rationem causalem tantum, non tamen convertitur ut omne quod fit secundum rationem causalem sit miraculosum. Fieri enim secundum rationem causalem potuit aliquid dupliciter. Unde Augustinus, in IX Super Genesim ad litteram: "Omnis iste naturae usitatissimus cursus habet quasdam naturales leges suas, secundum quas et spiritus vitae, qui creatus est, habet quosdam appetitus suos determinatos quodam modo, quos etiam mala voluntas non possit excedere, et elementa mundi huius corporei habent determinatamvim qualitatemque suam quid unumquodque valeat vel non valeat, quidde quo fieri possit vel non possit. Ex iis, velut primordiis rerum, omnia, quae gignuntur, suo quoque tempore exortusprocessusque sumunt finesqueet decessiones sui cuiusque generis: unde fitut de grano tritici non nascatur faba vel de faba triticum vel de pecore homo vel de homine pecus. Super hunc autem motum cursumque rerumnaturalem potestas Creatoris habet apud se posse aliud de iis omnibusfacere quam eorum quasi seminales rationes habent, non tamen id quod non in eis posuit utde iis fieri vel ab ipso possit. Neque enim potentia temeraria, sed sapiente virtute omnipotens est, et hoc de unaquaque re in suo tempore facit quod antein ea fecit ut possit. Alius ergo est rerum modus, quod illa herba sic germinat, illa sic, illa aetas parit, illa non parit, homo loqui potest, pecus non potest. Horum et talium modorum rationes non tantum in Deo sunt, sed ab illo etiam rebus creatis inditae atque concreatae. Ut autem lignum excisum de terra, aridum, perpolitum, sine radice ulla, sine terra et aquarepente floreat et fructum gignat, ut per iuventamsterilis femina in senectute pariat, ut asina loquatur, et siquid eiusmodi est, dedit quidem naturis quas creavitut [ex] eis et haec fieri possent".

ARTICULUS IV

Utrum ratio miraculi conveniat iustificationi.

Quaeritur iterum de opere iustificationis, utrum sit miraculosum.

Et videtur quod sic 1. per illud quod dicitur Eph. 3,7: "Secundum donum gratiae, quae data est mihi secundum operationem virtutis eius", Glossa: "Magna virtus eiusest, qua fecit quod persecutor essetapostolus; hoc enim est ut quodlibet miraculum".

2. Item, in Psalmo "Misericordias Domini, super illud: "Confitebuntur caeli mirabilia tua"", Glossa: "In iustificatione impiorum quid laudas nisi mirabilia Dei?" Immo plus miraculo videntur. Unde sequitur: "Laudas, quia surrexerunt mortui; plus lauda, quia redempti sunt perditi; vides hominem heri voraginem ebrietatis, hodie ornamentum sobrietatis" etc.

Contra: a. Non convenit ei ratio miraculi superius posita: non enim est arduum et insolitum, non semper fit absque voluntate creaturae, immo cum, ut in adulto; unde Augustinus: "Qui te creavit sine te, non te iustificat sine te".

b. Item, quia ostensivum est misericordiae divinae principaliter, miraculum autem non, sed magis potentiae.

Ad obiecta. autem respondendum 1. quod non dicitur miraculum in prima obiectione, sed ut miraculum. Sicut enim miraculum est, cum de caeco fit videns, ita hic quasi cum de persecutore fit apostolus.

2. Ad secundum dicendum quod dicuntur esse plus miraculo, hoc est quia illa mira sunt circa res nobiliores: vita enim gratiae nobilior et excellentior est vita naturae, quae ab ea perficitur. Unde Augustinus, Super Genesim, IX: "Habet Deus in se ipso absconditas quorumdam factorumcausas, quas rebus conditis non inseruit, easqueimplet, non illo opere providentiae quo naturas substituit ut sint, sed illo quo eas administrat, ut voluerit, qui condidit. Ibi est etgratia, per quam salvi fiunt peccatores. Nam quod attinet ad naturam iniquasua voluntate depravatam, recursum per semetipsam non habet, sed per Dei gratiam, qua adiuvatur et instauratur. Neque enim desperandi sunt homines in illa sententia, in qua scriptum est: "Omnes, qui ambulant in ea, non revertentur". Dictum est enim secundum pondus iniquitatis suae, ut qui revertitur, non sibi tribuat, sed gratiae Dei, "nonex operibus", ne forte extollatur. Proptereamysterium gratiae huius Apostolusabsconditum dixit, non in mundo, in quo sunt absconditae causales rationes omnium rerum naturaliter oriturarum, sicut absconditus erat Levi in lumbis Abrahae, quando et ipse decimatus est, sed in Deo, qui universa creavit. Quam ob rem omnia, etiam quae ad hanc gratiam significandam non naturali motu rerum, sed mirabiliter facta sunt, eorum etiam absconditae causae in Deo fuerant".

ARTICULUS V.

Utrum ratio miraculi conveniat operi glorificationis vel resurrectionis.

Quaeritur iterum de opere glorificationis vel resurrectionis, utrum sit miraculosum.

Et videtur quod sit secundum naturam, 1. per hoc quod dicitur super illud: "Posuerunt mortalia servorum" etc. Glossa: "Quasi quidquam eorum resurrectioni deperiret, cum ille ex occultis naturae sinibus totum redintegret".

Quod autem sit miraculosum, videtur 2. ex praedicta auctoritate Anselmi.

3. Et praeterea, resurrectio terminatur ad vitam iteratam, non secundum cursum naturae, sed supra; quare erit miraculosa.

Contra: a. Sua species est .quasi in infinitum nobilior specie quae sit secundum naturam, scilicet claritas corporis, non similiter est in miraculis; species autem quantum ad actum videndi non est melius in eo qui illuminatur.

[Solutio]: Ad hoc dicendum quod resurrectio nec est naturalis, quia non operatur ibi natura, nec miraculosa, quia non fit contra consuetum cursum naturae — cum natura sit possibilis et ex congruo disposita ad vitam gloriosam et immortalem ex ordinatione quam habet corpus ad animam rationalem — sed est mirabilis, id est supra naturam, et est ad complementum.

[Ad obiecta]: 2. Nec concludit ex auctoritate Anselmi nisi quod sit mirabilis; mirabile autem commune est ad id quod est supra naturam et contra naturam.

1. Ad illud quod obicitur quod sit naturalis per hoc quod dicit Glossa quod "ex naturae sinibus" etc.: dicendum quod ex non dicit ibi aliquam rationem causae efficientis, sed materiae possibilis sive dispositae ex congruentia ad resurrectionem ex ordinatione quam habet corpus ad animam rationalem, et ideo non dicitur aliquo modo naturalis.

3. Ad hoc quod obicitur quod est miraculosa, quia terminatur ad vitam iteratam non secundum cursum naturae: dicendum quod proprie iteratio vitae illius non est contra solitum cursum naturae, quia non iteratur vita mortalis, sed gloriosa, quae est completio naturae; operatio autem miraculosa terminatur ad aliquem actum conformem naturae.

PrevBack to TopNext