Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 1, Praeambulum
Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 1, Praeambulum
Primo ergo quaerendum est quae sit ratio miraculi et quae differentia miraculi et mirabilis et signi et virtutis; secundo, cui conveniat miraculum: an operi creationis vel gubernationis vel incarnationis et ita de aliis; tertio, quia miraculum dicitur fieri contra naturam, quaeritur utrum aliquid fiat a Deo contra naturam; quarto, de causis miraculi; quinto, de rationibus secundum quas fiunt miracula ; sexto, secundum motum cuius virtutis dicuntur impetrari miracula.