Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 1, C. 3

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 1, C. 3

UTRUM ALIQUID FIAT A DEO CONTRA NATURAM.

Consequenter quaeritur ratione eius quod dicitur quod miraculum est contra naturam, I. utrum aliquid fiat a Deo contra naturam.

Et videtur quod non 1. per illud quod habetur super illud ad Eph. 3,9: "Quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo", Glossa: "Nec contra causas, quas Deus voluntarie instituit, voluntate mutabilialiquid facit".

2. Item, super illud Rom. 11,24: "Contra naturam insertus es in bonam olivam", Glossa: "Deus, creator et conditor omnium naturarum, nihil facit contra naturam".

Contra: a. Super illud II Cor. 12,11-12: "Etsi nihil sim, tamen signa apostolatus meifacta sunt super vos in omni patientia, in signis et prodigiis et virtutibus", Glossa: "Signa et prodigia sunt in iis quae contra naturam fiunt, virtus in iis quae non contra naturam, ut per impositionem manus et orationem hominem a morbo liberare".

b. Item, super illud Rom. 11,24: "Contra naturam insertus es in bonam olivam", Glossa: "Dicitur humano more contra naturamquod est contra naturae cursum mortalibus notum, sicut est illud ut surculus fructus radicis terat. Id enim "contra naturam"dicit Apostolus, quod est contra consuetudinem naturae quam notitia humana comprehendit".

c. Item, in eadem Glossa: "Non incongrue dicitur Deus aliquid facere contra naturam, quando facit contra id quod novimus in natura. Hanc enim appellamus cognitum nobis cursum solitumque naturae, contra quem cum Deus aliquid facit, magnalia vel mirabilia nominantur".

II. Item, cum de ratione miraculi sit fieri contra naturam, quaeritur utrum quidquid fit contra naturam sit miraculum.

Quod si dicatur - contra: monstra enim fiunt contra naturam, et tamen non sunt miracula,

Et est responsio I. 1. quod natura dicitur multipliciter. Dicitur enim quandoque naturalis cursus hominibus notus, ut in praedicta auctoritate dicitur: "Humano more". etc. Quandoque dicitur natura possibilitas quaedam naturae, quam dedit ei Deus ut ex ea sit quod ipse vult, et sic accipitur in Glossa super illud. ad Rom. 11,24: "Contra naturam insertus es" etc., Glossa: "Id naturae est cuique rei quod de ea Deus facit, a quo omnis modus, numerus et ordo naturae" ; et II Sententiarum, 183: "Dedit autem Deus naturis ut ex eis hoc fieri posset, non ut motu naturali haberent", et ponit exemplum de virga arida et de costa. Quandoque dicitur natura summa lex naturae, scilicet ipse Deus, super illud ad Rom. 11,24: "Contra naturam insertus esin bonam olivam", Glossa: "Contra illam summam naturae legem a notitia remotam sive impiorum sive infirmorum tam Deus nullo modo facit quam contra se ipsum non facit". - Sic ergo patet quod, secundum quod accipitur ultimo modo, nihil contra naturam facit. Similiter nec secundum quod modo medio, quia id naturae est in re quod de ea hoc possit facere. Secundum autem primum modum dicitur facere contra naturam; unde illud: "Non incongrue dicitur facere Deus contra naturam, quando facit contra id quod novimus in natura" etc.

II. Ad aliud respondeo quod monstra non sunt miracula, licet fiant contra naturam secundum quod errat in opere suo: unde, licet sint contra naturam, tamen a natura sunt per errorem naturae. Miracula autem ab àlio principio fiunt quam sit natura, scilicèt a superiori et prima natura, cui debet obedientiam creatura.

III. Quaeritur an sit differentia inter facere contra naturam et praeter et supra, et si est, quae sit.

a. Quandoque enim invenimus aliqua fieri praeter naturam, ut 18 dist. II libri Sententiarum, cap. "Omnium rerum", ubi dicitur: "Superhunc naturalem cursum habet apud se de omnibus posse facere" etc.; alia vero praeter naturam, quorum causae sunt in Deo, ut ad Eph. 3,9, super illud: "Quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in deo", Glossa: "Sic causae omnium, quae ad Christi adventum praenuntiandum in rerum natura praeter usitatum cursum mirabiliter facta sunt, in Deo sunt" etc. Quandoque dicitur aliquid fieri contra naturam, ad Rom. 11,24: "Contra naturam insertus es in bonam olivam", Glossa: "Dicitur humano more fieri contra naturam" etc. Ergo aliqua differentia dicitur esse inter fieri contra naturam et praeter et supra.

Contra: 1. Illa, de quibus ponit exemplum quod fiunt contra naturam, sunt illa quae dicuntur fieri contra naturam et supra naturam; ergo nulla est differentia.

Respondeo: Quandoque accipitur praeter pro contra et supra, ut in praedictis, et sic nulla est differentia. Quandoque ita distinguuntur haec nomina, quod diversa sunt. Verbi gratia, opus incarnationis dicitur proprie supra naturam, sed non proprie contra, quia illud quod dicitur fieri contra naturam, currit contrario cursu cursui naturae, ut quod caecus visum recipiat: cursus enim naturae est ut de privatione ad habitum non fiat regressus, contra cursum est ut fiat; istud autem, scilicet Deum fieri hominem, non est tale. Praeter naturam autem dicuntur proprie fieri quae habent aliquid simile in ordine naturae et habent aliquam convenientiam in natura et aliquam differentiam: vegetabilia enim ordinantur ad sensibilia et habent continuationem, secundum Philosophum, ut in porcelio et in ave quae de arbore nascitur, quod continuare dicitur animalia et vegetabilia: secundum enim quod haeret saxo et non vivit si separetur, habet commune cum vegetabili quod non vivit separatum a terra; secundum quod motum habet retrahendi et exeundi, cum animalibus. Fit ergo progressus de vegetabili ad sensibile et non e converso. Quod ergo de virgis facti sunt serpentes, videtur esse de iis quae fiunt praeter naturam proprie, et non contra; fieri autem de serpente virgam non est simile, sed est omnino contra naturam. Unde Exod. 7 de mutatione virgarum in serpentes, Glossa Augustini ': "Insunt rebus corporeis per omnia elementa mundi quaedam occultae seminariae rationes, quibus cum data fuerit opportunitas temporalis, prorumpunt in species debitas suis modis et finibus. Nec dicuntur, qui faciunt, animalium creatores, sicut nec agricolae segetum vel arborum vel huiusmodi, quamvis praebeant quasdam visibiles opportunitates et causas nascendi". Illud igitur in quo iuvant seminales rationes, licet per aliquid aliud excitentur, non dicitur fieri contra naturam, sed praeter, ut in proposito casu.

PrevBack to TopNext