Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 1, C. 4

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 1, C. 4

DE CAUSIS MIRACULI.

Sequitur de causis miraculi: Primo, de causa finali; secundo, de efficiente; tertio, de materiali; quarto, de formali sive de modo.

ARTICULUS I

De causa finali miraculi.

Circa primum quaeritur ad quid sit miraculum. Arguitur autem quod non sit ad aliquem finem secundum naturam, cum sit opus supra naturam: quare finis erit supra naturam; omne autem opus supra naturam, cum sit Dei tantum, erit aut ad demonstrationem divinae potentiae aut sapientiae aut bonitatis principaliter: haec enim trinitas est secundum quam res procedit a Deo.

Et videtur 1. quod ostendant principaliter potentiam. Dicitur enim in Glossa, super illud Psalmi "Exaltabo te, Domine Deus meusRex", ibi: "Ut notam faciant filiishominum potentiam tuam", Glossa: "Nota factaest potentia, quando Apostoli virtutes fecerunt". — Ad idem I Cor. 1,22: "Iudaei signa quaerunt", Glossa: "Signa potentiae".

2. Quod autem sint ad ostensionem sapientiae, videtur. Dicit enim Augustinus, super opera sex dierum: "Non potentia temeraria, sed sapientiae virtute omnipotens est, et hoc de unaquaque re suo tempore facit, quod antein ea fecit ut possit". Ex hoc accipitur quod principaliter ostendant virtutem sapientiae.

3. Quod autem ostendant virtutem bonitatis, ostenditur ex Glossa super illud: "Mirabilia testimonia tua", Glossa: "Perhibent testimonium Deo bonitatis et magnitudinis caelum et terra et omnia visibilia Opera; quare si quaedammortalibus usu viluerunt, sunt tamen admiratione digna".

Quod autem sint principaliter ad fidem in nobis confirmandam sive imprimendam, videtur a. ex Glossa super illud "Confitebor tibiin toto corde meo", ibi: "Ut det illis hereditatem gentium", Glossa: "Haec fuit intentio miraculorum quae Christus fecit, ut crederent gentes". - Item, Col. 1,29, in fine: "In quo laboro et certa secundum operationem qua operatur in me cum virtute", Glossa: "Miraculorum, id est certo contra perfidos adiuvantibus me signis virtutum" ; et post: "Labori meo adiungit miracula ad confirmationem".

[Solutio]: Ad quod dicendum quod utilitas miraculorum quoad hominem fuit ad fidem adstruendam. Per ea enim quae erant supra naturam et contra cursum naturae solitum oportuit fidem confirmari, quae est de iis quae sunt supra intelligentiam, ut sic apud sensibiles homines per id quod viderent, fieret manuductio intelligentiae ad ea quae videntur rationi solitae obviare, et miraculo, quod videret exterior oculus fieri supra naturam, excitaretur interior oculus, scilicet intellectus, ad comprehendendum ea quae sunt supra rationem; et cum utentes intellectu intelligerent haec fieri virtute divina, extenderent intellectum suum ad maiora, quae scilicet pertinent ad articulos fidei, ut crederent scilicet ea virtute divina esse facta. Sed, cum miracula sint ad hanc utilitatem hominis, principaliter et primo sunt ad ostensionem virtuosae sapientiae. Sicut enim opera creationis et gubernationis ostendunt magnitudinem potentiae, ita opera miraculosa demonstrant, cum creaturis sit insita potentia obedientiae, quid, ex quo et ad quid et quando faciendum est: quod ad sapientiam pertinet. Sicut enim dicimus hominem sapientem, qui novit occultas naturas reducere in actum, ita Deum summe sapientem dicimus, qui novit occultissimam potentiam obedientiae ratione finis optati in actum reducere. Licet ergo ostendatur potentia vel bonitas, hoc non est principaliter, sed quoad dispositionem in finem bonitas, quoad potentiam materialem potentia, quoad utrumque insimul coordinatum notatur sapientia: et in hoc dicitur miraculum. Potest ergo sic definiri miraculum ex parte rei: Miraculum est opus occultas naturas in actum reducens ad ostensionem sapientiae virtuosae.

ARTICULUS II.

De causa efficiente miraculi.

Secundo quaeritur de causa efficiente. Quaeritur ergo utrum haec opera sint solius Creatoris an Creatoris simul et creaturae.

Et videtur quod sint creaturae et non tantum Creatoris. 1. I Cor. 12,10: "Aliis datur operatio virtutum", Glossa: "Miraculorum".

2. Item, Augustinus, in libro 83 Quaestionum, quaest. 80: "Aliter magi iaciunt miracula, aliter boni christiani, aliter mali; magi per privatos contractus, boni christiani per publicam iustitiam, mali per signa publicae iustitiae". Si ergo istis convenit facere miracula, non soli Deo conveniet, sed et aliis saltem ministerio.

3. Item, Augustinus, Super Genesim ad litteram: "Probabiliter creditur, sicut illud semen, cui est promissum, dispositum est in manu Mediatoris per angelos, sic omnia, quae ad ipsius seminis adventum annuntiandum vel praenuntiandumin rerum natura praeter cursum naturae solitum mirabiliter facta sunt, ministrantibus angelis esse facta". Ergo angelis convenit cooperari operationi miraculorum saltem ministrando; non ergo soli Deo convenit facere miracula.

Contra: a. Anselmus, in libro De conceptu virginalis: "Mirabilis cursus est supra voluntatem et naturam creaturae et de iis quae solus Deus facit".

[Solutio]: Ad quod dicendum quod miracula ministerio fieri dupliciter potest dici. Facere enim Deum aliquo ministrante potest intelligi ita ut ille ministrans sit medius inter Deum facientem et factum, sicut movens motum medium est inter primum movens et ultimum motum: ut, cum Deus operatur per liberum arbitrium motum vel per naturam aliquam, movens ipsa ad faciendum aliquid tunc natura vel liberum arbitrium sunt sicut moventia mota inter Deum facientem et factum; et hoc modo dicimus nos quod nunquam fiunt miracula ministerio: et sic intelligitur auctoritas Anselmi. Alio modo potest dici miraculum fieri ministerio, non ut ministri intelligantur medii, scilicet motores, sed ut intelligantur sicut praeparatorii vel disponentes ad hoc ut miraculum fiat, non ut intelligatur dispositio media inter Deum et miraculum quod debet fieri; sed sicut possemus dicere quod aliquis sanctus rogat Dominum et Dominus, precibus eius inclinatus, facit quod ipse petit, vel aliquis etiam malus christianus invocat nomen Domini et Dominus facit ob reverentiam nominis sui, vel aliquid huiusmodi, et sic bene fiunt miracula ministerio, sed illud ministerium non facit mediationem nec tollit immediationem Dei facientis et miraculi facti: et sic loquitur auctoritas Augustini. Quod autem hic determinatur, debet intelligi in miraculis omnino subito factis, quae plene dicenda sunt miracula, sicut infra patebit ex distinctione modorum faciendi miracula, quia in multis miraculis angeli cooperantur disponendo sive praeparando materiam fiendi miraculi.

ARTICULUS III.

De causa materiali miraculi.

Deinde quaeritur de causa materiali miraculi utrum de omni re possit fieri miraculum vel mirabile.

Quod videtur: a. Quia de corpore Christi fit miraculum vel mirabile, ut quod sit in pluribus altaribus; similiter de humana natura, quod unita est divinae. Cum ergo fiat de iis mirabile vel miraculum, multo fortius de inferioribus creaturis, cum magis sint transmutabiles; ergo de omni re potest fieri miraculum vel mirabile.

b. Item, obedientia est in omni re respectu Creatoris, et secundum hoc currit mirabile, ergo etc.

Contra: 1. Ministerio angelorum fiunt mirabilia vel miracula; ergo in angelis non fiunt ista; similiter videtur idem in animabus; ergo tantum in corporalibus videntur fieri miracula vel mirabilia.

2. Praeterea, in materia est transmutatio formarum secundum naturam ratione obedientiae materiae; cum ergo miraculum fiat contra naturam, non dicitur contra obedientiam creaturae, sed contra solitum cursum quo natura operatur ; ergo non fit miraculum vel mirabile ex omni re, quia non ex materia.

Respondeo quod aliud est de mirabili et aliud de miraculo. Mirabile autem potest fieri in omni creatura ab Omnipotente: aliquid enim potest fieri supra virtutem creaturae in creatura ab ipso Creatore. Miraculum autem dicitur contra solitum cursum naturae corporalis: ibi enim iit a superna virtute aliquid contra solitum cursum naturae. Unde miraculum non potest esse de omni re.

[Ad obiecta]; 1. Ad hoc vero quod obicitur quod in angelis non fiunt miracula, concedendum est, cum sint ministri in rebus corporalibus aliquibus, per quos dispositio fit ad miracula.

2. Ad secundum vero dicendum quod aliud est fieri contra naturam, quae dicitur materia et aliud contra naturam quae dicitur forma, secundum quod est principium motus, et status; miraculum enim fit contra naturam, quae dicitur forma, non contra naturam quae est materia primitus ordinata, possibilis, ad formas quae sunt cursu naturae et quae sunt cursu, mirabili.

ARTICULUS IV

De causa formali miraculi.

Sequitur de causa formali, scilicet quibus modis fiat multiplicatio miraculorum.

Ad quod dicendum quod miraculum fit aut cum transmutatione formarum substantialium aut sine transmutatione substantialium. Si cum transmutatione substantialium, quae non invenitur in rerum natura, alia tunc erit secundum quod de costa facta est mulier, Gen. 2, 22, de uxore Loth statua salis, Gen. 19, 26, de virgis serpentes, Exod. 7,10-12. Si sine transmutatione substantialium, tunc erit aut per modum eductionis, ut de petra aqua, Num. 20,11, mel et oleum, Deuter. 32,13; aut per modum multiplicationis, ut in quinque panibus, Ioan. 6, 9—13, et in oleo Elisei, IV Reg. 4, 2—7; aut fit ex hoc, non quia ex hoc fieri sit semper miraculum, sed quia fieri ex hoc sine medio sit miraculum, ut quod Dominus mutavit aquam in vinum, Ioan. 2, 3—10: constat enim quod aqua per multa media in vitibus convertitur in vinum, et habetur in Glossa Ioan. 2; aut, quia ex hoc secundum aliquem novum modum, ut quod, panis mutatur in corpus Christi, mutatis substantialibus, manentibus accidentalibus, et in hoc duplex miraculum. Aut attenditur miraculum secundum ordinem, cum contrarius ordo, inveniatur in natura, et hoc aut facta transmutatione substantialium aut sine. Si facta transmutatione, tunc est sicut serpentes redierunt in virgas, quia vegetabilia sunt quasi materialia ad animalia. Si sine transmutatione, tunc fit aut in simpliciter ente, et tunc fit sicut quando sol reversus est decem lineis, Isai. 38,8; aut in vegetabili, ut in arida virga quae floruit, Num. 17,8; aut in animali, ut quando de caeco fit videns et surdus audiens et tandem quod mortuus suscitatur; aut quia nunc, et hoc respicit tempus, ut in tenebris quae factae sunt in passione Domini, quia tunc factae sunt, cum non solent fieri secundum cursum naturae.

PrevBack to TopNext