Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 2, C. 3

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 2, C. 3

QUID IMMUTENT DAEMONES IN MIRABILIBUS FACTIS SECUNDUM PHANTASIAM TANTUM.

Viso quomodo fiant miracula magorum, quando fiunt secundum veritatem, Consequenter quaeritur de mirabilibus factis secundum delusionem tantum et phantasiam.

I. 1. Aut ergo in huiusmodi illusionibus fit mutatio ex parte rei visibilis aut ex parte videntis. Si ex parte visibilis, aut in qualitate: ut quod est album faciat diabolus esse nigrum; vel in quantitate: ut quod est magnum faciat parvum; vel in substantia: ut quod est homo faciat asinum; vel secundum situm: ut quod est Parisius faciat esse Romae; tunc in iis non est phantasia tantum, immo veritas. Si ergo dicitur delusio phantastica apparitio tantum, non erit ibi mutatio ex parte visibilis. — Si ex parte videntis, tunc aut erit immutatio ex parte virtutis intra aut in ipso organo extra aut ponetur deiectus solummodo virtutis organi, ut non possit comprehendere quod obiectum est, ut cum propter debilitatem visus apparet una candela duae. Si est immutatio organi, utpote quod immutat ipse diabolus humores oculi videntis vel tunicas oculi, ut non possit rem videre sicut est, tunc, cum ipsum organum visus sit res nobilior quam res obiecta extra aut saltem aeque nobilis, sicut dicebatur vere miraculum et non phantasia tantum, quando immutabat rem obiectam extra, ita dicetur vere miraculum et non phantasia, quando immutabat organum. -- Et eodem modo potest obici, si dicatur quod non immutat organum, sed virtutem, et hoc sive dicatur de virtute quae est intra secundum quod huiusmodi sive de virtute prout est coniuncta organo extra. Cum enim huiusmodi virtutes nobiliores sint quam ipsa organa, adhuc nobilior erit immutatio earum secundum veritatem quam immutatio organi sive rerum extra obiectarum.— Si autem ponatur ibi purus defectus, sive organi sive virtutis, tunc sicut nullum est miraculum, cum visus debilis credit duas candelas esse ubi est una tantum, ita nullum erit omnino ponendum miraculum in delusionibus daemonum.

Sed contra: a. Augustinus, in libro De anima et spiritu, et similiter potest haberi ex libro De civitate Dei, ubi ita dicit: "Quaedam mulierculae post Satanamconversae, illusionibus et phantasmatibus seductae, credunt se et confitentur nocturnis horis cum Diana, paganorum dea, et cum Herodiade etinnumera mulierum multitudine equitare earumque illusionibusearumque iussionibus obtemperare. Ipse namque Satanas, qui "transfiguratse in angelum lucis", cum mentem cuiusque mulierculae ceperitet hanc sibi per infidelitatem subiugaverit, illico diversarum personarum species ostendit, et mentem, quam captivam tenet, in somnisdeludens, modo laeta, modo tristia, modo cognitas, modo incognitas personas ostendens, per devia quaeque deducit. Et cumsolus hoc patitur spiritus infidelis, ut nonin animo, sed in corpore opinatur venire, idcirco nimis stultus et hebes est qui haec omnia quae in spiritu sunt, acciderearbitratur in corpore". Si ergo ita facit diabolus in ipsa imaginativa dormientium quaedam mira, sicut dicit Augustinus ante praedictam auctoritatem, et hoc deludendo imaginativam, quae potentior est quam sensus extra, videtur quod· et mira quaedam per delusionem possit facere in sensu extra.

II. Occasione etiam huius quaeritur ulterius utrum diaboli, cum ita deludunt imaginativam, offerant formas novas imaginativae vel non solum offerant, sed etiam imprimant, aut si non_ imprimunt novas, saltem impressas transforment.

1. Si offerunt tantum et non imprimunt, ergo, cum ad solam oblationem speciei non sequatur cognitio, immo oportet fieri unionem speciei cognoscibilis ad cognoscitivum ad hoc ut fiat cognitio, ubi autem non est cognitio, non est iudicium, ubi autem non est iudicium, non est delusio: tunc nulla esset delusio in operibus eorum.

2. Si dicatur quod ipsas imaginationi imprimunt sive etiam impressas transformant, eadem obiectio est: tunc enim possent inmaginativam. Quod enim imprimit, potest in illud in quod imprimit, et quod transformat, potest in eo in quo transformat. ~ Sed non videtur quod possint in imaginativam daemones: eadem enim substantia est i-ationalis anima·e et sensitivae, et dico sensitivam quae comprehendit et imaginativam et omnes huiusmodi potentias, sicut dicitur in libro De hebdomadibus et De ecclesiasticis dogmatibus. Si ergo daemones non possunt in rationalem, nec in imaginativam.

Solutio: I. Dicimus quod quaedam delusiones fiunt absque daemonibus, sola agitatione hominum ostendentium et occultantium, sicut est in transiectoribus. Aliquando etiam sine aliqua virtute daemonis est aliqua delusio virtute quorumdam corporum mineralium, quae qui habent, possunt secundum quamdam virtutem, huiusmodi corporibus inditam, rem ostendere sive apparere facere non sicut est; et tunc revera non est falsitas ex parte rei visae quin aliquid sit quod videtur, non tamen est eo modo quo videtur. Est autem tertius modus delusionis qui fit per daemones: habent enim daemones quamdam potestatem ex ordine naturae super quasdam res inferiores, quam possunt exercere circa istas res quantum Dominus permittit, et tunc apparet res non sicut est: et haec delusio; et si sit delusio quantum ad modum videndi, subiacet tamen veritas rei visae, sicut dicebatur prius de corpribus mineralibus: sed hoc fit virtute daemonica quod ibi fiebat virtute naturali indita illi corpori. Sed adhuc proprie huiusmodi illusio facta a daemone non dicitur praestigium: praestigium enim proprie dicitur illa illusio daemonis quae non habet causam ex parte mutationis rei, sed solummodo ex parte cognoscentis, qui deluditur sive quantum ad organum sive quantum ad virtutem. Ad intelligendum ergo quomodo fiat haec delusio, sciendum est quod sensibile dicitur dupliciter: per se et per accidens; et per se dupliciter: proprium et commune. Dicimus ergo quod in proprio sensibili non fallitur visus bene dispositus: unde quod est album, semper iudicabit visus album; sed in communi sensibili et in sensibili per accidens bene potest falli et intra et extra et ipsum organum, et hoc per virtutem diaboli efficientis, sicut iam videbitur.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod quaeritur utrum immutet tunicas vel humores oculi etc.: dicimus quod non, sed potest diabolus multis modis formare formas et illas offerre oculis sive sensui, sensus autem obiectas, volens, nolens, apprehendit. Unde sicut, velim, nolim, video vel cognosco album, cum est obiectum debito modo visui meo, et hoc existente organo in debito statu, ita et ipse visus Species, quas offert diabolus, apprehendit. Nec tamen debet dici quod diabolus uniat eas, immo naturaliter, ex quo oblatae sunt visui debito modo, sensus unit se illis vel illas sibi et ulterius iudicat de illis et fallitur ulterius in iudicando ipsum sensibile per accidens, cum propter formam, quae solebat esse huius rei, iudicat esse hanc rem ubi videt talem formam, et secundum diversas oblationes vel secundum diversas mutationes formae oblatae iudicat semper alia et alia, et sic deluditur, secundum quod dicebat Augustinus, in auctoritate praedicta: "Modo laeta, modo tristia, modo cognitas, modo incognitas personas" etc. Et potest haec delusio dupliciter fieri, utpote in corpore extra, sicut est cum deluduntur oculi corporei, vel in spiritu, sicut est cum deluditur imaginatio, secundum quod dicebatur in fine auctoritatis praedictae: "Hoc solus patitur infidelis spiritus" etc. Et ibi appellatur spiritus imaginatio, sicut et visio imaginaria appellatur visio spiritualis, quando dividit Augustinus tria genera visionum: corporalem, spiritualem et intellectualem. Cum autem deluditur ista imaginatio, fit delatio ipsarum formarum oblatarum extra per quosdam spiritus usque ad ipsam, qui spiritus sunt quodam modo connaturales et propinqui ipsi imaginativae.

II. Ad illud ergo quod quaeritur utrum diabolus habeat potestatem in ipsam imaginativam, dicimus: quamvis quidam dixerint quod sic potest offerre ipsi sicut diximus, sed imprimere non potest, tamen dicimus adhuc quod, etsi imprimere non possit in imaginativa attingendo per se ad illam, potest tamen quaedam facere in corpore, ad quae sequitur impressio vel transformatio impressorum in imaginativa, ut cum resolvitur fumus colericus ascendens ad cerebrum, potest imprimi in imaginativa forma ignis vel possunt transformari formae, quae erant ibi, in formas igneorum vel huiusmodi, non quia diabolus haec fecerit imprimendo neque etiam corpus dicendum est impressisse istas species in imaginativa, sed expressae sunt illi ex individua concomitantia eius ad corpus; unde, quia sese concomitantur individualiter, connaturale est ut quando corpus sic patitur, et ipsa tunc tales impressiones habeat, secundum quod habetur et Philosopho quod anima corrumpitur sive mutatur quodam interius corrupto sive mutato.

PrevBack to TopNext