Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 2, C. 4
Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 2, C. 4
UTRUM BONI PLUS POSSINT FACERE MIRACULA QUAM MALI.
Et quod sic videtur: 1. Constat enim quod ratione naturae non sunt inferiores boni malis; ratione autem gratiae constat quod melioris conditionis sunt boni quam mali; ergo videtur quod tantum vel aeque boni possint sicut mali.
Sed contra.: a. Augustinus, in libro 83 Quaestianum: "Intelligimusquaedam miracula etiam sceleratos homines tacere, qualia sancti facere non possunt".
[Solutio]: 1. Ad hoc ultimum solvit ibidem dicens quod "non ideo potioris loci apud Deum arbitrandi sunt" esse scelerati quam iusti: "non enim acceptiores erant apud Deum magi Pharaonis quam populusIsrael, quia non poterat ille populus facere quod illi faciebant, quamvis Moyses in virtute Dei maiora potuerit". Unde revera mali non possent illa facere nisi permissi; boni autem, si daretur a Domino, possent et illa et maiora facere; non tamen sine recta ordinatione Domini est quod eis non datur haec potestas sicut et malis. Unde subdens causam quare non detur eis, dicit: "Ideo non omnibus sanctis ista tribuuntur, ne perniciosissimo errore decipiantur infirmi, existimantesin talibus factis esse maiora dona quam in operibus iustitiae quibus aeterna vita comparatur. Propterea Dominus prohibet hinc gaudere discipulos, cum ait: "Nolite in hoc gaudere quoniam spiritus vobis subiecti sunt, sed gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in caelis", Luc.10,20". Nec ergo ratione naturae nec ratione gratiae fiunt ista miracula, sed ex virtute Dei. Quare autem non detur aliquando sanctis sicut et peccatoribus, ratio est iam dicta.
Ad hoc autem quod quaeritur utrum indifferenter circa res omnes possint facere mali miracula: dicimus, sicut credimus, quod non. Etsi enim ratione naturae esset diabolus superior omnibus inferioribus creaturis, tamen per peccatum suum ita praecipitatus est ut non iam aequaliter possit in omnibus creaturis, sed quanto magis est ignobilior aliqua creatura inter ceteras, tanto magis exerceat potestatem suam in illam; unde, quia ignobilissimi inter omnia animantia videntur esse serpentes et huiusmodi, frequentius utitur illis et exercet sua mirabilia in huiusmodi. Unde Angustinus, XI Super Genesim ad litteram: "Gaudent daemones hanc potestatem sibi dari, ut ad incantationem hominum serpentes moveant, utquolibet modo fallant quos possunt". Et assignat etiam congruitatem quare magis utuntur huiusmodi serpentibus, subdens: "Hocautem facere permittuntur ad primi factimemoriam commendandam, quod sit eis quaedam cum hoc genere familiaritas". Unde vult dicere quod in hoc quod modo decipiunt per miracula circa ista, commendatur memoria primi facti, scilicet quod ipsi deceperunt primum hominem per serpentem, quod debet homo memoriter retinere et etiam daemones memoriter tenent, cognoscentes in poena, qua pro illa suggestione graviter affliguntur, quantum in illa prima tentatione sive primo facto commiserunt in culpa.