Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 2, C. 5

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 2, C. 5

QUID SIT BONOS CHRISTIANOS POSSE FACERE MIRACULA PER PUBLICAM IUSTITIAM.

Quaeritur postea de illo verbo quod dicit Augustinus quod "boni christiani faciunt miracula per publicam iustitiam", quid appelletur ibi "iustitia publica".

1. Aut enim quid creatum aut quid increatum. Si autem purum increatum et nihil ex parte creaturae, tunc quaeritur quare non possunt similiter mali christiani facere miracula per publicam iustitiam sicut et boni. Nec potest dici quod hoc est quia isti habent fidem formatam, illi vero non: iam enim tu tangis aliquid creatum, et quantum ad hoc non dicebas tu quod boni facerent miracula. Si autem dicatur quod ista publica iustitia sit quid creatum, tunc quaeritur quid sit illud. Si dicatur quod haec sit fides formata, et hoc videtur accipi ex eo quod dicitur ad Hebr. 11, omnia illa mirabilia sive miracula Veteris Legis fide dicuntur facta. Contra: a. Ostenditur auctoritate Augustini quod hoc non sit aliquid creatum. Dicit enim, in libro 83 Quaestionum, quaest. 80: "Fit ut sancti Dei servi, quando eos hoc donum habere utile est", et loquitur de dono faciendi miracula, "secundum publicamet quodam modo imperialem legem, hoc est summi Dei potestatem, imperent infimispotestatibus ad quaedam visibilia facienda miracula: in illis enim ipse Deus imperat, cuius templum sunt". Ex qua auctoritate patet quod istud quo miracula fiunt, sive illa publica iustitia, est quiddam divinum et ita increatum.

b. Praeterea, ipse dicit quod "boni christiani faciunt per publicam iustitiam, mali per signa publicae iustitiae" ; sed illa signa, per quae mali christiani faciunt miracula, sunt invocationes nominis divini et huiusmodi, sicut vult Augustinus ; sed haec non sunt signa nisi eius quod divinum est; ergo publica iustitia non fuit nisi quid divinum et ita increatum.

Solutio: Dicimus quod est quaedam privata potestas sive particularis, quae confertur unicuique creaturae in creatione sua secundum gradum suum, secundum quod dicimus quod unus angelus plus potest quam alius, quia a creatione sua maiori potestate praeditus est a Deo, et angelus in genere plus quam homo et homo plus quam brutum et brutum plus quam vegetabile et sic de aliis. Et secundum hoc dicimus nos quod mali angeli etiam a sua creatione aliquam potestatem acceperunt super quasdam creaturas visibiles aliquo modo transmutandas vel disponendas, quam potestatem etiam non amiserunt cum ceciderunt, et propter hoc aliquando propter illos qui utuntur illa potestate, confidentes et delectantes in illa, ut magis eos sibi obligent, faciunt illa quae possunt. Et hoc modo faciunt magi, de quibus. dicit Augustinus quod "faciunt per privatos contractus": — Est autem alia potestas publica sive universalis, scilicet divina; et haec dicitur "publica iustitia", quia publice regit omnia; et haec influit super creaturas, et cum aliquis in ista confidit, virtute ipsius influentis fiunt miracula. Sed hoc potest dupliciter esse scilicet quod ista publica iustitia influat ad faciendum miraculum: potest enim influere et super invocantem et super factum pro quo invocatur, et hoc modo faciunt boni christiani miracula. Influit enim Dominus non solum potestatem suam super factum miraculum, sed etiam super bonum christianum quantum ad fidem formatam et quantum ad illud quod cum fide formata requiritur ad hoc ut bonus christianus faciat miracula: non enim sola fides formata sufficiebat, sed requirebatur aliqua alia expedientia. Et ideo in praedicta auctoritate Augustini non solum dicebatur "sancti Dei servi" —- qui enim sancti sunt, non solum habe nt fidem formatam in praesenti — sed addebatur ulterius "quando eos habere hoc donum utile est", et tunc fit miraculum per publicam iustitiam. Aliquando etiam influit iustitia publica super factum tantum et non super invocantem: et tunc nihilominus aliquando facit Dominus miraculum propter honorem nominis sui, licet non sit bonus christianus qui eum invocat; et tunc dicuntur fieri miracula per signa publicae iustitiae. Revera enim huiusmodi invocans Deum non erat iustus, sed invocabat Deum sicut et sancti qui faciebant miracula "per publicam iustitiam": et ideo huiusmodi dicuntur facere miracula per "signa publicae iustitiae".

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur quod si publica iustitia dicit quid increatum tantum, poterunt miracula facere per publicam iustitiam mali sicut et boni. dicimus quod hoc non sequitur. Boni enim christiani non dicebantur facere miracula per publicam iustitiam eo quod esset influxus super factum tantum, sed quia erat influxus ipsius in illos; cum autem mali faciunt miracula, non est influxus ipsius divinae potestatis sive publicae iustitiae, secundum quod iustitia est, in ipsos malos, immo super ipsum factum: et ideo non possunt dici facere miracula per publicam iustitiam sicut et boni.

PrevBack to TopNext